C. Licoppe De libertate oratio

Non pauci homines hodie proclamant regimen se orbare libertate ; satis frequentes incolae complurium Europaearum civitatum per vias gregatim ambulant pannos vibrantes, ubi legitur verbum « LIBERTAS ».

Agitur de pandemia, qua totus orbis terrarum iam duos annos afficitur ; morbus eiusque agens infectiosus sunt novi et ignoti, mirandum ergo est quod, uno tantum anno peracto, vaccinum in promptu fuit; inter alterum annum cives vocati sunt ad vaccinum bis accipiendum. Vaccinationis efficacitas sine mora patuit, quare maxima incolarum pars vaccinum voluntarie accepit. Locus hic non est explicandi cur omnium vaccinatio, etiam iterata, ad pandemiam opprimendam necessaria sit.

Read More
QVID, HIS TEMPORIBVS LVE ADFLICTIS, POTISSIMVM RETINENDVM SIT IN VERSIBVS LATINIS SCRIBENDIS ET NON SOLVM…**

Unusquisque nostrum poesis est. Quid autem hoc vere sit a paucis plerumque perpenditur, at rem ipsam, cuius essentia est admodum spiritalis et, amota religionis cuiusvis verbosa farragine, dei perceptioni proxima, plerique ignorant neque qui eam noverint ei libenter obtemperant, quin immo plurimis est contemptui, dum sunt et qui ea perverse utantur ad alios homines falsis verbis, iudiciis, opinionibus venefico melle aspersis decipiendos. Ne ea quidem poesis est quae in libris plus minusve adtente legitur, at ea quae e libris prodit atque in ipsorum paginis, litteraria forma suscepta, accurate requievit ut, illinc, ad lectorum vitam iterum transiret, in iisdem alias interpretationis occasiones suscitans.

Read More
ORATIO MENSTRUA MILENAE MINKOVA

Hic annus vigesimus est inde ab Instituto studiis Latinis provehendis apud Universitatem studiorum Kentukianam condito. Hoc igitur tempore paulisper disserere iuvat de rationibus Instituti praeteritis (secundum quas est conditum), praesentibus (quibus fultum nunc viget) necnon futuris (quarum subsidio nitimur ut pergat atque promoveatur).

Read More
Percontatio Gai Licoppe

I. Optimi sodales, inter percontationes academicorum vobis hodie commendo Gaium Licoppe. Strenuus fautor Latinitatis vivae, conditor sodalitatis Melissae necnon commentariorum eiusdem nominis, Gaius Licoppe imprimis est medicus radiologus. Illo tempore medicos oportebat scire Latine et Graece. Sed quo modo, Gai, et quando in Latinitatem vivam incidisti ?

Read More
De Ephemeridibus statistico-politicis (1804) sive de nuntiis Latinis ex urbe Posonio emissis

Salvete plurimum, sodales! Haec est prima Academiae nostrae menstrua oratio Latina, heu non viva voce in Urbe coram vobis habenda, sed e remotiore loco pronuntianda, microphonii ope, et quadri cuiusdam visifici auxilio. At, cum rem veram assequi vetemur, umbram eius consectemur. Salvete iterum, auditores!

Hanc ego orationem, qualiscumque est, piae memoriae dicare cupio Iohanninae De Landtsheer, collegae Lovaniensis atque amicae, quae immatura morte nuperrime praerepta est nobisque et studiisLipsianis est erepta.

Fueruntne olim acta diurna sive Ephemerides, quae post litteras renatas Latine divulgarentur?

Read More
Colloquium percontativum a.d. X Kal. Febr. anno MMXXI electronice habitum

interrogandum 1.: Ad initia saepe est respiciendum, quae soleant esse magni momenti. Hinc te interrogare velim quo circiter anno et qua in urbe rudimenta Latinae linguae addiscere coeperis, quot per horas hebdomadales Latine didiceris in gymnasio, qualis fuerit ratio studiorum Latinorum tum vigens; libenterne inde ab initio Latine didiceris an sermonis eius amore paulatim sis correptus; quamobrem Latina lingua (fortean etiam Graeca) tibi adulescenti et iuveni arriserit.

Read More
IN MEMORIAM CLETI PAVANETTO (1931-2021) STRENVI LINGVAE LATINAE PROPVGNATORIS

“Latinus sermo numquam decidit neque decidet”. Hisce verbis Cletus Pavanetto, vir praeclarus et peritissimus Linguae Latinae, inscripsit memorias de vita sua quas collegis antiquisque discipulis narravit, paucos abhinc menses, ante quam explevit diem supremum. Ut primum tristissimum nuntium est allatum, plurimi homines maerentes et lugentes suum dolorem coram declaraverunt. Nec mirum si vero perpendas Cletum non modo in Italia sed etiam variis in provinciis totius orbis terrarum pernotum viris doctis fuisse. Inter prosequentes exsequias funeris adnumeratur etiam Waldemarus Turek, Polonus sacerdos, qui, iam Cleti alumnus, hodie praeest nobilissimo coetui scriptorum Latinorum operam dantium apud Secretariam Status in Civitate Vaticana quique, sacris libatis, orationem amplissimam habuit de tanto viro eiusque meritis.

Read More
Lustratio duarum ecclesiarum

Ut fieri solet in Academiae sessionibus, post res serias tractatas aliquid ad mentes relaxandas proponitur. Hoc anno praeses Curtius Smolak lustrationem paraverat duarum antiquarum ecclesiarum Romanarum, mausolei scilicet Sanctae Constantinae et ecclesiae Sanctae Agnetis, cum catacumba; hae ecclesiae extra moenia Aureliana sitae sunt secus viam Nomentanam.

Read More