IN MEMORIAM CLETI PAVANETTO (1931-2021) STRENVI LINGVAE LATINAE PROPVGNATORIS

“Latinus sermo numquam decidit neque decidet”. Hisce verbis Cletus Pavanetto, vir praeclarus et peritissimus Linguae Latinae, inscripsit memorias de vita sua quas collegis antiquisque discipulis narravit, paucos abhinc menses, ante quam explevit diem supremum. Ut primum tristissimum nuntium est allatum, plurimi homines maerentes et lugentes suum dolorem coram declaraverunt. Nec mirum si vero perpendas Cletum non modo in Italia sed etiam variis in provinciis totius orbis terrarum pernotum viris doctis fuisse. Inter prosequentes exsequias funeris adnumeratur etiam Waldemarus Turek, Polonus sacerdos, qui, iam Cleti alumnus, hodie praeest nobilissimo coetui scriptorum Latinorum operam dantium apud Secretariam Status in Civitate Vaticana quique, sacris libatis, orationem amplissimam habuit de tanto viro eiusque meritis.

Cletus, Venetiis natus anno MCMXXXI, humili loco ortus, adulescens, nomine dato Societati a Sancto Francisco Salesio nuncupatae, missionarius Italica arva liquit petiturus Palaestinos, Aegyptios, Phoenices quibus, cum Arabicum sermonem didicisset, instituta Christiana tradidit. Nostro placebat nec raro nec nimia gravitate narrare quid tunc temporis susceperit periculum in aedibus Salesianorum Alexandriae locatis: quidam adulescens Aegyptius, mente vesanus, subito ictu, sica eius tergum confodit; Cletus autem, cum citissime in valetudinarium esset delatus, mortem opinatam effugit ad altiora vocatus.

Cum autem, XXXVI annum agens suae vitae, laetus Antistitum voluntati obsequens, domum repetivisset, scholas in Litteris Christianis et Classicis exaudivit, temporibus quibus apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, iam conditum anno MCMLXIV a Paulo VI, Sancto Romano Pontifice, magistri fama quidem praestantissimi, ut Carolus Egger, Hector Paratore, Ioannes Baptista Pighi, Antonius Traglia, Ioseph Mir, Aristides Colonna, Manlius Simonetti, praelectiones lingua tantum Latina recitabant. Quorum memoriam animo quidem grato noster servabat. Ad lauream dein impetrandam Cletus dissertationem confecit c.t. “De carmine quod inscribitur Μεγάλαι Ηόιαι Hesiodo adsignato”. Litteras enim Graecas etiam annis insequentibus

diligentius fovit et coluit adeo ut multos per annos apud idem Pontificium Institutum Altioris Latinitatis hanc doceret disciplinam ac librum manualem, sermone Latino politissimo exaratum, usui auditorum ediderit in vulgum q.i. “Graecarum Litterarum Institutiones”. Cletus enim, cum amore erga Platonis Ciceronisque Linguam inflammaretur, utramque callebat adeo ut semper utriusque sermonis esset magister. Ex libris pertinentibus ad Litteras Graecas memorandus et probandus est commentarius, Latina et Italica versione auctus, de fabula tragica Euripidea c.t. Bacchantes cuius altissima significata, radicitus inspecta necnon penitus indagata, scitissime patefecit.

Cletus, Paulo VI Summo Pontifice regnante, ad Civitatem Vaticanam convocatus, multos per annos collegio scriptorum Latinorum scienter et eleganter praefuit necnon prudentius rexit Opus Fundatum Latinitas quod Supremus Antistes condiderat anno MCMLXXVI, dato chirographo Romani Sermonis. Quibus muneribus fungens, multa peregit incepta et laudabilia inter quae Certamina Vaticana hornotina profecto digna sunt memoratu. Qui, cum in agonem descendissent, victores evaserunt, praemiis et laudibus solemnissime ornabantur in aedibus Romanis quae Italice vocantur “Palazzo della Cancelleria”, adstantibus Eminentissimis Purpuratis, Praelatis et Episcopis, viris doctis ex gentibus multis, Cleto autem nostro omnia prudenter tuente eoque hilari valde. Quae Certamina si iudicaveris palaestram optimi stili Latine scribendi, fefelleris minime.

Conventibus inter gentes Romae coadunatis de lingua Latina provehenda, etiam atque etiam doctores duxit coram Romanis Pontificibus, tum Sancto Paulo VI, tum Sancto Ioanne Paulo II, quos alloquebatur politissima oratione Latina. Hos sibi habebat triumphos, haec immo gaudia quoniam vox Latina in maximo Templo poterat resonare.

Omnibus vero Latinitatem vivam colentibus est compertum commentarios q.i. Latinitas esse editos ex anno MCMLIII usque ad annum MMXIII. In quibus commentariis omnes symbolae, quas viri acuti iudicii solebant conscribere, Latino conficiebantur sermone. Quos commentarios si pervolveris, invenies saepius scripta, amplissima instructa eruditione, Cleti qui etiam undecim per annos perbelle est moderatus collegium scriptorum. Qua laetitia Noster afficiebatur cum exemplaria volvebat immemor laborum quos tulerat, totus et mente et animo intentus in illa! Cum autem symbolas a Cleto confecta legeris, comperias illum tractavisse potissimum

argumenta spectantia vel ad Litteras neo-Latinas, quae dicuntur, vel ad vincula per quae cultus civilis Graecorum et Romanorum coniungitur ad instituta Christiana perinde ac aurora praenuntians diem totius veritatis.

Nec aliud opus plurimi ponderis potest ire in oblivionem: Lexicon recentioris Latinitatis quod, typis domus editoriae Vaticanae impressis, Cleto curante, praebet cum Linguam Latinam loquentibus tum scripta Latina conficientibus indicem locupletissimum vocabulorum attinentium ad res nostris aetatis. Tanti est pretii iste Thesaurus qui prorsus inveniatur super pegmatibus cunctorum quibus Lingua Latina est cordi, eorum in manibus usu quidem assiduo tritus. Aliaque in vulgum edidit volumina ut Latine Latinum sermonem tirones ediscerent. Quam iucundi illi dialogi qui leguntur hisce in voluminibus quosque seruit Erasmiana ratione discipulorum emolumento et gaudio!

Maxima deinde cum diligentia notas hic et illic relictas ab Aemilio Springhetti, Sodali Societatis a Iesu nuncupatae eodemque viro Latinissimo, collegit easque recensas adauxit ut liber ederetur de Litteris Latinis excultis aetate qua Artes sunt renatae. Decebat porro volumen Latino sermone esse confectum. Quod admirabilius fecit Cletus qui numquam recusavit laborem ut Romanorum Lingua foveretur.

Tandem Opus Fundatum Latinitas est exstinctum anno MMXII quo Benedictus XVI, per Litteras m.p. datas quibus nomen est inditum Latina Lingua, condidit Pontificiam Academiam Latinitatis cuius sodalibus hodie muneri est commentarios q.i. Latinitas nova series edere aliaque incepta provehere ad Linguam Latinam alendam in Ecclesia nec secus ac illud Opus quod Cletus valde dilexit.

Ne Lingua Latina despiceretur, discipulos monebat, doctos compellebat, Catholicae Ecclesiae Romanae urgebat rectores qui, semel iterumque, plurimi eius doctrinam eximiam aestimantes, ipsum legatum miserunt apud moderatores rerum publicarum. Quapropter Bruxellas petivit adhortatum gubernatores Europaeos ne parvipenderent momentum Linguae Latinae ad congregandos populos multos in unum: fecisti patriam diversis gentibus unam! Profectus est etiam in Civitates Foederatas ubi antiquos amicos invenit novosque sibi et Linguae Latinae conciliavit.

Tanto amore erga nostram Linguam ardebat ut, cum etiam iam rude esset donatus, neque quiescere neque pigre annos terere sibi licere sit arbitratus quippe qui adsiduus, sedulus, navus, operam dare pergeret eamque strenuam ut sermo Latinus magis magisque coleretur. Commentaria scribebat, scholas tradebat, acroases recitabat. Quod verum maxime habebat in deliciis fuit aliquid opis discipulis, praesertim tironibus, ferre. Ex quibus, divi Ioannis Bosco probandissimus assecla, ingenio minus praeditos semper anteposuit et dilexit.

Anno MMXIII Moderatores Pontificii Instituti Altioris Latinitatis, die festo quo Cletus octogesimum annum peregit, in honorem tanti magistri, animo quidem grato propter tot tantaque opera quae ille indesinenter pertulit, in vulgum dederunt librum in quo varia scripta Nostri comparantur c.t. Romanorum Litterae et opera.

Eloquentia ornabatur uberrima, gravitatem in scholis adhibebat, comitatem inter amicos praebebat, convivas salibus delectabat perinde ac ipse delectabatur adeo ut neque risus neque cachinni abessent. Cum tandem XC annum ageret, vita est functus die quo Ecclesia Catholica diem sollemnem agit Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi cuius fuit sacerdos firmus et fidelis cuiusque vultum nunc conspicit et contemplatur. Requiescas beatus in pace, Clete doctissime nec ex Coelis, quos petivisti, obliviscaris, nostri qui, tanta hereditate accepta, precibus tuis egemus parati, tuis insistentes vestigiis, ad Litteras Humanas tuendas! Valde desideraberis.

Robertus Spataro, sdb, animo quidem grato memor.