QVOMODO JOANNES BAPTISTA SANTOLIVS OPERA SVA PROMOVERIT (DANIEL BLANCHARD)

Difficile scriptoribus semper fuit opera sua promovere. En simultates surgunt, detractant aemuli, obstant alii, qui malunt propria opera divulgare, neque ullum auxilium ferunt ii, quibus cordi non sunt litterae. Saeculo decimo septimo in Gallia, Musae Latinae adsidue adhuc colebantur, non solum in universitatibus, sed etiam inter cleros eruditosque viros, qui linguam legere, intelligere scribereque expedite valebant. Omnes, qui tunc temporis studia perfecerunt, linguam Latinam discere oportuit. In illo tamen saeculo de praestantia litterarum Latinarum iam disputabatur, et linguae Francogallicae fautores non dubitabant Musam Latinam detractare ac deridere. Huius infelicis rei signum datum est, cum rex Ludovicus decimus quartus statuit inscriptionibus Gallicis magnam speculorum aulam Versaliensem ornare, deletis inscriptionibus Latinis. Lingua popularis iam in litteris tam sacris quam profanis Latinitati sensim praeferebatur, nec autem omnino jacebant litterae Latinae. Ita Ludovico magno regnante claruerunt nonnulli poetae Latini : pauca nomina exempli gratia referam : Joannes Commirius, Gabriel Cossartius, Renatus Rapinus, Carolus Ruaeus, Aegidius Menagius, Johannes Baptista Santolius vel Petrus Daniel Huetius ex eis notissimi fuerunt. Omnes ecclesiastici erant viri. Commirius, Cossartius, Ruaeus, Rapinusque ad Societatem Jesu pertinebant. Huetius Abrincensium episcopus fuit in Normannia, et locuples homo, qui in Academia Gallica (anno millesimo sexcentesimo tricesimo quarto a Cardinale Richelio creata) sedebat. Menagius, quamquam clericus erat, mundanam vitam degit, et in coetibus litterariis urbis Parisiorum claruit. Santolius Victorinus fuit, id est, abbatiae sancti Victoris Parisiensis canonicus, ubi beneficium accepit atque domicilium habebat, quamquam semper ordines majores refutavit atque subdiaconus integra vita mansit. Rari igitur fuerunt homines qui in litteris Latinis claruerunt, cum ecclesiastici non essent. Videmus eos minus notos saltem fuisse. Ex eorum numero nominandi sunt Gabriel Madelenetus causidicus atque Regis secretarius, vel Johannes Ludovicus Guezius Balzacius eques, vel etiam Petrus Petitus medicus Parisinus. Haud temere ergo dicam omnes notos huius temporis Latinos scriptores sive ecclesiasticos sive nobiles fuisse. Nemo ex infima plebe ortus est, ut eodem saeculo factum est inter vernaculos scriptores : hac de re suadeo ut exemplum consideretis Johannis Baptistae Poquelini, qui dictus est Molière, et a patre humile mercatore natus est Bellovaci. Ampliorem et faciliorem famam parabant Musae Fallicae.

Tota oratio hoc libello continentur.

Academia Latinitati Fovendae