Conventus ‘De urbe Roma’, 2022 (12-15.VI.)

Hic programma huius conventus invenies.

Quartus decimus conventus: Lexintoniae, in America septentrionali, 2017 (27-31 Iul.)

Conventus XIV Academiae Latinitati Fovendae, qui anno 2017 Lexintoniae in Universitate Studiorum Kentukiana a die 27 usque ad diem 31 mensis Iulii peractus est, hominibus Americanis potest videri quodam lapillo niveo, ut aiunt, signandus: nullus enim Academiae Latinitati Fovendae conventus in America septentrionali umquam antea erat celebratus. 

Homines linguae Latinae litterarumque Latinarum studiosi paulo plus centum conventus ALF XIV celebrandi gratia confluxerunt Lexintoniam, in urbem modicam, tamen non invenustam, quae non solum equis cursoriis, qui ibi educantur generosi, est nobilitata, sed etiam quodam linguae Latinae cultu innotuit. Etenim ibi conventicula Latine loquentium quotannis celebrantur: ibi est sedes Instituti studiis Latinis provehendis anno MMI conditi, cuius sodales et eorum discipuli multis e gentibus oriundi in opera Latina cum a Romanis antiquis tradita, tum etiam aetate recentiore condita incumbunt. 

Thema vel argumentum totius ALF conventus primarium in itineribus versabatur. Itaque cuncti oratores in Academiae conventum XIV convocati orationes composuerunt, quae alioquo modo ad itinera vel ad viatores spectarent. Et hoc argumentum alii aliter tractantes de monumentis litterarum disseruerunt tam antiquis quam recentioribus, nec praetermissum est illud Rete omnium gentium electronicum, cuius ope itinera modis prorsus novis fieri solent. Orationes coram omnibus in conventum congregatis habuerunt hi homines docti: 

Arrington, Ionathas — Americanus
Bryant, Petrus — Australianus
Dragnev, Demetrius — Bulgarus
Fontanus (Fontaine), Michael — Americanus
Fritsch, Andreas — Germanus 
Harris, Iason — Hibernus 
Krause, Pistorius — Americanus
Laes, Christianus — Belga 
Marongiu, Paula — Itala 
McGowan, Matthaeus — Americanus
O'Cleirigh, Patricius — Hibernus Canadensis
Oenus (Owens) Patricius — Americanus
Pascual Barea, Ioachimus — Hispanus
Pettersson, Daniel — Suetus
Ribeiro, Lenia — Brasiliana
Robertson, Aprilis — Americana
Roggen, Vibecca — Norvega
Sacré, Theodericus — Belga
SantaMaria, Maria Theresa — Hispana
Spataro, Robertus — Italus
Tipton, Iosephus — Americanus
Ventaria, Christina (Domokos, Gyöngyi) — Hungarica
Watanabe, Accius — Iaponicus

Tertius decimus conventus: Vindobonae, in Austria, 2013 (18-21 Sept.)

De laudibus. 

Duodecimus conventus: Ratisbonae, in Germania, 2009 (15-19 Sept.)

Ad fines imperii Romani anno bismillesimo cladis Varianae. Acta Conventus Academiae Latinitati Fovendae XII Ratisbonensis, edidit Jan-Wilhelm Beck, Supplementa Humanistica Lovaniensia XXVIII, Lovanii, Leuven University Press, MMXI.

Undecimus conventus: Alcagnicii et Ampostae, in Hispania, 2006 (25-28 Iul.).

Decimus conventus: Matriti, in Hispania, 2002 (2-7 Sept.)

Acta selecta X Conventus Academiae Latinitati Fovendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), ediderunt A. Capellán Garcia et D. Alonso Saiz, Romae - Matriti, Academia Latinitati Fovendae - Instituto d’estudios humanisticos, MMVI.

Nonus conventus: Granivici, in Finnia, 1997 (6-11 Aug.)

Acta IX Conventus Academiae Latinitati Fovendae, Romae, MCMXCVIII et MMII.

Octavus conventus: Lovanii et Antverpiae, in Belgica, 1993 (2-6 Aug.)

Acta selecta Octavi Conventus Academiae Latinitati Fovendae (Lovanii et Antverpiae, 2-6 Augusti MCMXCIII), quae edenda curaverunt Iosephus IJsewijn et Theodericus Sacré, adiutoribus Antonio Van Houdt et Lina IJsewijn-Jacobs, Romae in aedibus «Herder», MCMXCV, 2 vol.


Septimus conventus: Berolini et Erfordiae, in Germania (D.D.R.), 1989 (1-5 Aug.).

Sextus conventus: Dunelmi, in Magna Britannia, 1985 (5-10 Aug.)

Acta omnium gentium ac nationum conventus sexti Latinis litteris linguaeque fovendis a die V ad X mensis Augusti anno MCMLXXXV Dunelmi habiti. Britannia Latina, ediderunt Osvaldus Dilke et Gavinus Townend, Kendaliae ex aedibus Titi Wilson, MCMLXXXVI.

Quintus conventus: Augustae Treverorum, in Germania (R.D.A.), 1981 (30 Aug.-5 Sept.)

Acta omnium gentium ac nationum conventus quinti Latinis litteris linguaeque fovendis a die XXX mensis Augusti usque ad diem V mensis Septembris anno MCMLXXXI Augustae Treverorum habiti. De Roma et provinciis septentrionalibus ad occidentem vergentibus, cooperante Rhoda Schnur edidit Nicolaus Sallmann, Leichlingae in domo editoria Rainardi Brune, MCMLXXXIV.

Quartus conventus: Dakariae, in Senegalia, 1977 (13-16 Apr.)

Africa et Roma. Acta omnium gentium ac nationum conventus Latinis litteris linguaeque fovendis a die XIII ad diem XVI mensis Aprilis A.D. MDCCCCLXXVII Dacariae habiti, Romae in aedibus «L’Erma» di Bretschneider, MDCCCCLXXIX.

Tertius conventus: in insula Melita, 1973 (30 Aug.-4 Sept.)

Acta omnium gentium ac nationum conventus Latinis litteris linguaeque fovendis a die XXX mensis Augusti ad diem IV mensis Septembris A.D. MDCCCCLXXIII, Melitae in aedibus universitatis Melitensis, MDCCCCLXXVI.

Secundus Academiae conventus: Bucurestiis, in Dacoromania, 1970 (28 Aug.-3 Sept.).

Primus Academiae conventus: Romae, in Italia, 1966 (14-18 Apr.)

Acta omnium gentium ac nationum conventus Latinis litteris linguaeque fovendis a die XIV ad diem XVIII mensis Aprilis a. MDCCCCLXVI Romae habiti, Romae in aedibus Caroli Colombo, MDCCCCLXVIII.

Hic conventus habetur ut primus, quamquam Academia solum postero anno condita est.