QVID CORNELIVS AGRIPPA DE NETTESHEIM DE MVLIERIBVS COGITAVERIT (Sigrides Albert)

Quaestio mulierum, ut ita dicam, saeculō praeteritō vicesimō et hōc saeculō vicesimō primō magis magisque curabatur atque curatur, ut aequabilitas inter sexūs instituatur. Multi progressūs iam sunt facti (tamen nondum omnibus in civitatibus orbis terrarum), sed nondum ad finem pervēnimus. Maximi enim momenti - sicuti in plerisque rebus atque problematis - est condicio, quā in mentibus hominum atque in eorum modo cogitandi aliquid mutetur.

Preme hic ut totam orationem legas.