QVID, HIS TEMPORIBVS LVE ADFLICTIS, POTISSIMVM RETINENDVM SIT IN VERSIBVS LATINIS SCRIBENDIS ET NON SOLVM…**

Sodales spectatissimi,

Unusquisque nostrum poesis est. Quid autem hoc vere sit a paucis plerumque perpenditur, at rem ipsam, cuius essentia est admodum spiritalis et, amota religionis cuiusvis verbosa farragine, dei perceptioni proxima, plerique ignorant neque qui eam noverint ei libenter obtemperant, quin immo plurimis est contemptui, dum sunt et qui ea perverse utantur ad alios homines falsis verbis, iudiciis, opinionibus venefico melle aspersis decipiendos. Ne ea quidem poesis est quae in libris plus minusve adtente legitur, at ea quae e libris prodit atque in ipsorum paginis, litteraria forma suscepta, accurate requievit ut, illinc, ad lectorum vitam iterum transiret, in iisdem alias interpretationis occasiones suscitans.

Nunc, vero, post cruciatus varium genus quos propter luem pandemam ubique terrarum passi sumus, poesim quoque, quod spectat ad argumenta tractatu digna eorumque lyricam expositionem, valde immutatam reor. Nam, prout haec rerum condicio postulat in qua etiamnunc versamur, non tantum ad motus animi est investigationis spiritus vertendus qui praesentis vitae casus enarret, sed, praesertim, ad futuros sentiendi mores qui adhuc sub nebulis latent, sed qui, cum aperte illuxerint, novum arti poeticae iubar praestare poterunt. 

Quam ad rem bene inchoandam lyrica vatum eloquentia plurimum adiumenti adferre potest, quia ipsa eos quaerit significationis ambitus in quos dura rerum substantia minime dominetur, cum semper aliquid excelsius petat quod extra materiae fines poetam ducat, ut illinc inedita sensa, monita, consilia poematum lectores desumere valeant. Materia enim corporis tempus est, non autem animi qui neque tempus finitum neque infinitum patitur, at illud unum quod e verbis poeticis eruitur quodque ut intimum et personale patet vel, cum ex mera scriptoris voluntate pendeat, si ad ipsum accesserimus, in nobis diu persistere poterit.

Hic igitur non de ea loquor sentiendi facultate quam poetae, plus minusve, suis in versibus imprimere conantur, sed de ea interiore agendi vi quae actus nostros regit cum aliquid vel recta vel profunda consideratione insigne putamus quodque, postea, impensius experiri volumus in iis momentis quae nostra officia, negotia, ipsa rerum realitas nobis vivere permittunt. Quod non modo de actionibus omnibus dici potest, sed de innumeris quoque disciplinis in quas hominum industria impenditur.

Nos omnes qui hic adsumus nec nos tantummodo, post ortam luem, genuinum illum voluntatis impulsum, fortasse amisimus quem ipse poeticum voco, cuius defectum, interdum, tristi animo tulimus, interdum autem ipsius amissionem vix agnovimus, diuturna utpote maestitia defatigati. Qui vero, nunc, nisi omnino, quadam saltem ex parte, recuperandus est, quippe cum ex eodem efficax voluntatis propositum, de quo dixi, exoriri soleat quo ea omnia effici possunt quae partim ad vitam cotidianam pertinent, partim ad varia singulorum studia.

Poesis enim, profundiore et latiore adhibita eius significatione, lux est illa vitalis quae non modo poetas peculiari verborum delectui adsuetos informat vel, quod nostra maxime interest, grammaticos, litteratos, philologos, philosophos, historicos, glottologos nostramque Litterarum Latinarum Graecarumque provinciam in universum consideratam, sed eos quoque qui technicis artibus, cognitionibus, scientiis omnimodis operam suam navant. Quomodo igitur ex silentio, in quo diu seclusi sumus, ad aerem magis spirabilem nunc, tandem, devenire possumus?

Re vera, velim adfirmare interius animi silentium esse quam sapientissime adhibendum, ex quo omnes nostrae cogitationes derivari queunt, vel quod omnia apparat consilia ad recte sentiendum, dicendum ac simul agendum quodque animi vera est materia, dummodo res non frivolae indolis, at gravis et severae eligere praeoptemus sive ad vivendum sive ad scribendum. Verum quidem, cum silentio, quod libidines placat, res fusius scrutatur, divina reserat, severitas in excogitando, sedulitas in operando, sollertia in perficiendo, semper coniunctae sunt quae, mea sententia, altissimae exstant virtutes quarum beneficio vita omnium nostrum ad veram tranquillitatem et mentis et corporis redire potest. Praeterea, poesi contermina est ars orandi, cuius grammaticam plurimi aut nesciunt, aut parvi faciunt, cuius tamen diurnam nocturnamque exercitationem haud pauci cum religiosi, tum laici fidenter amplexi profitentur, e qua ditiores ac sublimiores imaginationes sua sponte scaturiunt, quarum naturam poeticam appellare non dubito.

Haec omnia, ab ipsa humani generis origine, eximie exploravit ars canendi, quae semper enixa est ut, variis modis vel argumentis, prout historicae temporum necessitates flagitabant, magis ardua vitae adiuncta intellectu faciliora, immo hominum animis acceptabiliora redderet, indeficientem deitatis adflatum cunctis adferens qui, munus mirabile, usque ad nos indesinenter manat. Quae si attente respexerimus, sine dubio commodius erit unicuique nostrum diversum vitae prospectum consequi, illis vivendi moribus omnino posthabitis, quos iam praeteriisse arbitror. Quam tamen ad rem pauci, pro dolor, se intima persuasione applicuerunt, plerique autem ad praeterita tantum volunt, quasi amentes, iterum festinato gradu redire et hunc taetrum pestis incubum oblivisci, quam, fortasse, ex aliis, serius ocius, venturis sese primam exhibuit. Quod ipse pessimum iudico mentis habitum peiora praedicturum.

Itaque, non erit maximi momenti versus scribere, omni licet scientia ornatos, sed vitam singulorum interpretari haud secus ac merum poeticae actum qui nos ad lucem hominis interioris convertat, illis demum tenebris devictis, quibus duos fere annos obvoluti sumus et quibus, nonnumquam nosmet ipsos adsuefecimus. Tum delectabilius nobis erit studiis nostris sedulo incumbere vel in versibus scribendis, aut aliis rebus vacando, dummodo semper genuina quaerantur, eas res animose eligendo quae ad indolem scriptoris cuiusque pertineant quaeque, exinde, ad omnium vitam referantur, aptae cum sint quae cum poetae laboribus bene consocientur.

Melici igitur obtutum in iis quae pangit lector sequatur eiusque vocem quae ex versibus resultat et ex subterraneis, ne dicam intestinis, nascitur poeticorum impulsuum formis quibus, demum, recta versuum perceptio suscitatur quae numquam repentina exsistit, at in animo percipientis paulatim talis efficitur, plurimum cum sit meditanda, donec memoriae mandetur ex qua lingua poesis, sincero studio dilecta, fiat lingua legentis, lingua sentientis, lingua, denique, loquentis. Haec est enim metamorphosis illa magni pretii quae ex accurata verborum poeticorum interpretatione eruitur et, cum prolixitas quaedam carminis vocabula corrumpere conabitur, si ipsa omnino necessaria sunt neque aliis vocibus se substitui sinunt, prolixitas ea dolosa ex textu scite concinnato extemplo fugiet. Sin aliter, poema in irritum cadet. Verba enim huiusmodi sunt sensuum motuumque animi alimonia ubi mentis imperium, subtilibus fultum sententiis per ordinem dispositis, consilia sua perfecta inventione instruit.

Poesis enim viriles interrogationes ea fruentibus proponit quae adultas responsiones expetunt quibus partim nos ad pristinas sentiendi condiciones revocant, ut eas promptius a nobis amovere queamus, partim vero nos ad alias non prius clare cogitatas convertere poterunt. Multi tamen sunt viri docti aliique haud spernenda humanitate exculti qui poesim malint neglegere, potius quam ei serena delectatione indulgere, tamquam ipsa sit lusus tantum puerilis, vel adulescentibus tristiculis proprius, aut, quod peius, vitiorum quaedam sentina quae animos minus firmos enervare tendat. Ipse autem iis omnibus diffido vehementer, quod saltem pertinet ad ingenium, humanitatem ipsorumque intellectualem probibatem, dum, mea opinione, oportet ut poeta per vitia incolumis suique rector totam fere vitam transire discat, si ad altiora ascendere cupiat, vel potiora consequi quae vitam vi interiore actam et sibi et ceteris plene significent.

Itaque, opus est ut poeta Latinus nostri temporis post eventus quorum causa sensus nostri caligarunt, lyrica carmina maxime curet componenda, cum in iisdem hanc peculiarem rerum experientiam fusius valeat exponere, chronica tenoris infimi consulto omittens, quae saepius res tantum attingunt, non medullitus inquirunt, suam colloquendi facultatem nitide ostendens non modo cum vatibus praeteriti temporis, sed etiam cum recentioribus ut, ea usus diligenter, secum pensitet vitae casus et privatos et aequalium suorum communes. Nam, iisdem poetice delineatis, biographiam quandam versibus astrictam ei componere licebit, ad quam ceteri eiusdem artis cultores cum profectu accedere velint. Varia, sine dubio, erunt themata ad vitam privatam vel publicam pertinentia ubi pateant intimi cogitationum apparatus, adfectiones animi humaniores, philosophici vitae aspectus, uti lectoribus spiritali sint emolumento, ea animi curiositate ab exaratis lineis numquam expulsa, qua lyrista suae sortis experientiam peculiarem reddit et qua alii fruantur dignam.

Praeterea, ne omittat exopto notiones hodiernas psychologiae, quibus mentis intuitus cordi coniunctus ab intimis medullis resultet et lectores, validis allatis vitae testimoniis, in meditando teneat. Hac via demonstrari poterit Latinam poesim non esse tantum academicorum fatuae mentis exercitationem, at bene instructam observandi, interpretandi nec non scribendi palaestram, qua athletae illius, sat litteris instituti, possint res nostri aevi nostrique animi indagare ac perpendere, laudare aut reprehendere, dum suum vivendi morem coram aliis repraesentant, siquidem ad universos saltem viros Latine excultos, ne dicam de ceteris, apprime spectare possunt.

Quae omnia uti prosperum habeant exitum, fidicini intima sui animi fiducia manifestanda est et, quamvis haec fati calamitas, his annis, suetum vivendi cursum crudum reddiderit, tamen, enixe adlaborandum est ut, solido intellectu accincti, ea vitae mysteria attingere valeamus, quae per hominum aetates numquam obsoleta facta sunt, at eadem iterum aliis mentis oculis debemus inscrutari ac, tamquam oracula interrogare, ut de nostra individua sentiendi voluntate compotes vere efficiamur, ut hodiernae pestis tragoediam sub rationis vinculis teneamus.

Hoc modo poeta, frugiferae solitudini addictus, et sibi et aliis poterit novam dicendi pulchritudinem consequi quam ex inexplebili suae sortis perscrutandae voluptate ille nititur evocare. Denique, maxime caveat ne nimiam melancholiam eius carmina sapiant quae, ut alibi adfirmavi, si scribenti quandam semper satisfactionem parit, lyricam tamen expressionis formam vitiare potest et genuinam textuum naturam obscurare.

** Haec oratiuncula habita est coram sodalibus Academiae Latinitati Fovendae, Romae, in aedibus Academiae Belgicae, postridie Kal. Oct. a. MMXXI.

Scripsit Maurus Pisini

 

Maurus Pisini