Percontatio Gai Licoppe

 
 

I. Optimi sodales, inter percontationes academicorum vobis hodie commendo Gaium Licoppe. Strenuus fautor Latinitatis vivae, conditor sodalitatis Melissae necnon commentariorum eiusdem nominis, Gaius Licoppe imprimis est medicus radiologus. Illo tempore medicos oportebat scire Latine et Graece. Sed quo modo, Gai, et quando in Latinitatem vivam incidisti ?

Fortuito et duobus gradibus.

II. Narra iam primum.


Anno 1973, cum Bruxellis in bibliopolio ASSIMIL essem, fortuito oculi inciderunt in librum, c.t. Le Latin sans peine, auctore Francogallo Clemente Desessard. Curiositate compulsus, eum emi et inveni homines adhuc esse, qui Latine loquerentur et symbolas Latinas in periodico Francogallico, c.t. Vita Latina, divulgarent. Sine mora subnotator factus sum atque in fasciculo accepto nuntiabatur quintum Conventum associationis Vita Latina habitum iri Pali in Francogallia meridionali tempore Paschali anni 1975.

Cum meam optimam notitiam scholarem linguarum Latinae et Graecae tunc renovarem cum duabus filiabus, quae quoque studia humaniora Latina et Graeca faciebant, statui hunc conventum participare.

Praeses Vitae Latinae erat Petrus Grimal, clarissimus in Francogallia professor litterarum Latinarum ; clarissimus extraneus particeps erat professor Victorius Poschl Germanus. Tunc primum vidi Genovefam Métais, Palensem Latinitatis vivae fautricem, quae Conventus adiutricis munere fungebatur pro suo pristino professore Sorbonensi, Petro Grimal. 

Omnes recitatae acroases erant Latinae, etiam ea Praefecti departimenti administrativi. Unus enim inter participes erat maxime reverendus, Leopoldus Sedar Senghor, Senegaliae praeses, qui, cum iunior esset, linguam Latinam docuerat in Francogallico Lyceo Turonensi et nunc Latinitati vivae favebat. Quare Pali burgimagister participes invitavit ad lautissimam et sapidissimam receptionem. Ibi solum sermonem Francogallicum audivi.

Ultimo Conventus die sessioni non interfui, quia munus meum medicum me Bruxellas revocabat ; ergo vota Conventus non audivi. Discedens valde deceptus eram, neminem enim audiveram Latine loquentem. 

In Vitae Latinae fasciculo 58 (m. Iunio 1975) legi Conventus relationem, quae votis terminabatur ; ea obstupefactus legi ; tria tantum cito : « ut omnes Latine docentes certiores fiant quam utile sit Latine loqui atque scribere » ; « ut in Galliae urbibus constituantur sodalium conventicula colloquiaque fiant » ; « ut iuniores vel scholastici gentium diversarum conventicula colloquiaque habeant ubi sermone Latino saepius uti assuefiant. » Infeliciter hoc nusquam in Francogallia fiebat !

Stomachatus longam epistulam ad praesidem Petrum Grimal Latine scripsi, qua inter alia eum interrogabam cur tanta discrepantia esset inter vota et facta.

Mea epistula cum praesidis responso divulgata est in Vitae Latinae fasciculo 61 (m. Martio 1976). De longo praesidis responso decerpo haec : « Amicum nostrum… de rebus maximi momenti ita lucide ac lepide scripsisse, etiamsi, ut ita dicam, digitum in vulnera nostra vehementer posuit… Victum proditoremque nullo modo me dici volo, nec contra insanum ac studio linguae Latinae provehendae delirantem. »

Ergo usum sermonis Latini provehere est delirium !


III. Manifeste non fuit finis tuae historiae Latinae…


Quae cum ita essent, de Latinitate viva non amplius curavissem, nisi nonnullis septimanis post Conventum mihi ex Germania cursu publico allatum esset magnum involucrum cum epistula et exemplaribus periodici c.t. Vox Latina. In epistula quidam Caelestis Eichenseer mihi Latine scribebat se in indice Conventus participum nomen meum invenisse sibi omnino ignotum ; quare subiungebat nonnullos fasciculos sui periodici Latini. 

In his fasciculis erat nuntius seminarii Latini duarum septimanarum anno 1976 Francofordiae in Germania habendi, moderatore Caeleste Eichenseer. Scire volui quid ageretur in hoc seminario. Ipse tamen nondum didiceram Latine loqui, quare meas filias Dianam et Corinnam ut speculatrices ad seminarium duxi, de quo reverterunt Caelestem Eichenseer multum laudantes ; « ille vir, aiebant, vere Latine loquitur ! »

Statui ergo eum convenire, id quod evenit die 26 mensis Novembris Saraviponti (Saarbrücken) in caupona, ubi sessionem Latinam cum nonnullis amicis habebat ; Eichenseer enim in huius urbis Universitate factus erat adiutor Latinus professoris Christiani Helfer. Quamquam tunc Latine potius balbutiebam quam loquebar, comperi Caelestem Eichenseer linguam Latinam ad vitam revocare velle, docendo sermonem Latinum vivum et copiam vocabulorum antiquorum necessariis neologismis complendo.

Hoc propositum mihi multum placebat. Altero enim bello mundano peracto, quattuordecim annos natus eram ; dum studia humaniora perficio et studia medicinae radiologiaeque facio, non solum amarum belli memoriam tenebam, sed comperiebam initium huius belli fuisse Europaeorum bellum civile, quo illae civitates antea primum locum in orbe terrarum tenentes, nunc debiles et secundi ordinis factae erant.

Quare valde gavisus sum cum Europae civitates tandem statuerunt potius vires suas coniungere quam inter se bellare ; Unionis fundamenta anno 1957 egerunt Tractatu Romano.

Multiplicitas linguarum infeliciter debilitat Unionem Europaeam, quare, ut Caelestis Eichenseer, putabam inveteratam excultorum Europaeorum linguam Latinam in usum restituere ei utilitati fore.


IV. Qui fuit effectus huius primi colloquii cum Caeleste Eichenseer?


Eichenseer primus ad effectum duxit votum de seminariis sermonis Latini instituendis iam ante 20 fere annos in nascente Motu Latinitatis vivae factum. Putavi mihi imprimis necessarium esse Latine loqui discere. Parum temporis subsicivi mihi erat, cum munus medicum me vehementer praeoccuparet. Quotienscumque mihi licuit, seminaria Eichenseriana participavi, interdum partim tantum.

Deinde tot res una fecimus, seminaria in Belgica, varios coetus, itinera et navigationes cum grege Latino, longa itinera per Europam ad amicos Latinos visitandos, etc, ut nimis longum sit de his hic aliquid narrare. Eas collegi in longissimam symbolam, quam fortasse aliquando divulgabo.


V. Nonne etiam arte cinematica uti voluisti ad Latinitatem vivam provehendam ?


Anno 1983 pelliculam cinematicam e textu comoediae Plautinae, c.t. Rudens, conficiendam curavi una cum Andrea Robbe, Parisino scaenarum dispositore, Michaele Mees, cinematographo Belga, et Francisco Duysinx, professore Universitatis Leodiensis rude donato, qui theatrum universitarium rexerat ; ille vir voluit senis Daemonis partes agere et, cum peritus esset musicae antiquae, modos musicos pelliculae aptavit ; plerique alii actores erant alumni.

Haec pellicula anno 1984 primum exhibita est in magna aula meae Universitatis Liberae Bruxellensis, occasione celebrationis centesimi quinquagesimi anni post Universitatem conditam.


VI. Dedistine operam neologismis proponendis ? 

 

Mihi necessarium videbatur pro eis, qui de rebus hodiernis Latine scribere cupiebant, neologismorum lexicon parare.

Ad hoc efficiendum mihi non erat satis temporis subsicivi, quare ut cooperatricem filia Diana mihi commendavit Franciscam Deraedt, optimam philologam classicam. 

Intra sesquiannum Francisca omnes neologismos recte fictos, quos tunc invenire potuit, in Lexicon Minus Latinitatis Modernae Francogallico-Latinum et Latino-Francogallicum collegit, utens primo ordinatro domestico, Macintosh. Cum Eichenseer vellet omnia vocabula Latina idoneis signis diacriticis ornari, quorum nondum exstabat programma, huiusmodi programma conficiendum curavi. Lexica, cum Caelestis Eichenseer prooemio, in mea Fundatione Melissa anno 1988 edita sunt et celeriter divendita.

Decem annis post, Francisca operam iterum dedit ad amplius lexicon neologismorum conficiendum, cui, suadente Theoderico Sacré, titulus datus est Calepinus Novus. Lautissime editus est ab Alexandro Vanautgaerden, conservatore Bruxellensis Musei Domus Erasmianae, ubi tunc ambo linguam Latinam adultos docebamus ; duo libri, Francogallico-Latinus et Latino-Francogallicus, continebantur pulchro involucro. Calepinus Novus anno 2002 editus celeriter exhaustus est, sed nunc consuli potest in sede interretiali Academiae Latinitati Fovendae.

Cum de diversis argumentis historicis vel scientificis symbolas conscribere soleam, mihi semper novi neologismi necessarii sunt, quos sive invenio sive fingo. Sunt complementum Calepini Novi, quod in ordinatro meo decursu annorum multum crevit ; mox in Academiae sede interretiali ponetur post Calepinum Novum.

 

VII. Quando de hac Academia curare coepisti ?


Iam in Melissae fasciculo 11, mense Maio anni 1986 edito, symbolam divulgavi c.t. « Academia Linguae Litterisque Latinis Fovendis quid profuerit Latinitati vivae. » Eam scripsi postquam Caelestem Eichenseer primum Romam duxi ad Academiae sessionem participandam ; Academiae historiam adumbrabam et in fine de hac sessione referebam.

 Septemdecim sodales, e circiter quinquaginta, aderant et solum quattuor, inter quos Eichenseer, Latine locuti sunt, ceteris Italico sermone utentibus. Absente praeside Aloisio de Nardis, Petrus Grimal electus est sessionis praeses. Iosepho IJsewijn, Lovaniensi professori, referendum erat de statu hodierno Latinitatis vivae ; ad summam dixit linguam Latinam hodie ad nullum usum aptam esse, nisi forte ad nonnullos versus pangendos, neque utile esse Latine loqui, sed iam satis esse Latine scribere ; quibus sententiis assensi sunt plerique sodales.

Ad concludendum scribebam intra viginti annos Academiam nihil fecisse ad sermonem Latinum vivum provehendum.

Iam ab initio Academia veros Latinitatis vivae fautores frustravit et imprimis ipsum Academiae conditorem, Petrum Romanelli.

Qui vir, clarus archaeologus Italus, praeses erat Instituti Nationalis Studiis Romanis Provehendis et valde favebat Motui Latinitatis Vivae anno 1956 in Conventu Avennionensi a Iohanne Capelle creato ; ad omnes Vitae Latinae conventus legatum Instituti misit, qui iuxta praesidem sedebat.

Tribus annis post in secundo Vitae Latinae Conventu Iohannes Capelle compererat, obstantibus auctoritatibus et publicis et academicis, vix quicquam factum esse ut proposita sua ad effectum ducerentur, quare nuntiavit se praesidis munus depositurum esse.

Electus successor fuit Petrus Grimal, qui, ut omnes academici professores litterarum Latinarum in Francogallia, Latinitati vivae non favebat. Quare iam in tertio Vitae Latinae Conventu nuntiatum est futurum conventum internationalem iam non habitum iri in Francogallia.

Qua occasione nactus, Petrus Romanelli suasit ut proximus Conventus sua cura Romae anno 1966 institueretur ; fuit splendidus frequentissimusque conventus.

Titulus tamen Conventus iam non fuit « pro sermone Latino vivo », sed, instante Petro Grimal, factus est « Omnium Gentium ac Nationum Conventus Latinis Litteris Linguaeque fovendis ».

Romanelli volebat Academiam Latinam condere in gremio sui Instituti, cui bona sedes et amplae opes erant. Cum quibus sodalibus ? Inter amplius quingentos Conventus participes triginta quattuor se proposuerunt ut Academiae conditores, quos Romanelli putavit Latinitatis vivae fautores esse. Celeriter deceptus est : ne decem quidem ei plus minusve favebant. Unde ab initio orta est haec inertia, quam, ut medicus, dicam congenitam.

 Petro Romanelli anno 1981 vita functo, lingua Latina in Academia magis magisque derelicta est ; sequentes Instituti et Academiae praesides vix Latine sciebant ; plerique sodales in sessionibus sermone Italico utebantur. Etiam inde a Conventibus Berolinensi, anno 1989 a Iohanne Irmscher instituto, et Lovaniensi, a Iosepho IJsewijn anno 1993, acroases licebat sermone vernaculo proferre : reversa Turris Babel !

Anno 1989 Academia facta est sui iuris eiusque nomen mutatum in « Academia Latinitati Fovendae » ; de lingua Latina iam nihil ! Academia manebat in sede Instituti, sed mercedem solvendo. Unde ventura erat pecunia ? Miraculose Iulius Andreotti, qui eo ipso anno minister primarius Italiae factus erat, cum eruditus esset, curavit ut Academia magnum subsidium annuum a regimine acciperet. Factus est secundus sodalis bene meritus, post Leopoldum Sedar Senghor. Novi Academiae regentes hanc pecuniam dilapidaverunt in suum proprium usum atque libros edendo, quos nemo emebat.

In Academia auctoritate praevalebat Iosephus IJsewijn, qui in animo habebat ipsum scopum Academiae mutare, ut fieret societas scientifica ; in novo statuto, anno 1985 legaliter deposito, oportebat sodales ordinarii essent professores academici.


VIII. Quae cum ita essent, cur annuisti Academiae sodalis fieri ?


Quia ineunte vicesimo primo saeculo inexspectata mutatio facta est, impulsu nonnullorum egregiorum hominum.

Imprimis citandus est Tuomo Pekkanen, litterarum Latinarum professor in Universitate Granivicensi (Jyväskylä) in Finnia, qui clarus factus erat, quod longum epicum carmen Finnicum Kalevala in rhythmicos versus Latinos verterat atque anno 1986 in lucem ediderat.

Cum comperissem illum per Europam itinerari ad opus suum commendandum, eum invitavi ut idem Bruxellis anno 1987 faceret in aula Communitatis Europaeae, instrumentis idoneis praedita ut eius verba Latina in Francogallicum et Nederlandicum continuo verterentur.

Inde amici facti sumus et duobus annis post me una cum Francisca in Finniam invitavit ad seminarium Latinum habendum pro magistris linguae Latinae. Mihi tunc narravit se annis septuagesimis per triennium Romae rectorem fuisse Instituti Romani Finlandiae ; putabat se tunc factum esse Academiae sodalem, sed in Finniam reversus de ea iam non curaverat. Cupiebat sedem suam recuperare, sed nullam probationem suae pristinae praesentiae afferre poterat.

Probationem facile inveni in archivo meo et sodales Academiae gavisi sunt quod clarum sodalem accipiebant.

Tuomo Pekkanen Academiae Conventum anno 1997 Granivici in Finnia magnifice instituit ; imposuit ut omnes acroases fierent Latine, ut regula ab initio erat. Iosephus IJsewijn non solum Conventum non participavit, sed ipse Conventum Litterarum Neo-Latinarum eodem tempore in Hispania instituit. Quo tamen non impedivit, quin frequentes essent participes. Anno insequenti Iosephus IJsewijn praemature vita functus est.

Anno 2003 Academiae Praeses, Bruno Luiselli, munus suum deponit, tanta enim facta est egestas pecuniae in arca, ut putet Academiam diutius vivere non posse. Tuomo Pekkanen, Vicepraeses, secundum statutum ei succedit.

Cum nuntiatum sit mercedem pro sede fere duplicem fieri, Pekkanen statuit Institutum relinquere et hospitium Pontifici Instituti Hispanici accipere.

Suadente Pekkanen, Academiae sodalis adscitus sum eodem anno, inscius.

Anno 2004 Tuomo Pekkanen Praeses in triennium electus est. Dispensator Donatelli dixit se epistulam accepisse die 14 mensis Ianuarii a Mario Mazza, Instituti Praeside, datam, qua nuntiabat propter Academiae discessum omne Instituti vinculum cum ea ruptum esse. 


Citandus quoque est Theodericus Sacré, quem Francisca egoque prius novimus quam doctor factus est ; strenuus particeps fuit nostri Circuli Latini, usque tempus quo factus est professor academicus. Numeratur inter conditores meae Fundationis Melissae, cuius factus est vicepraeses honoris causa. Adhuc pergit in Melissa symbolas scientificas divulgare. Intellegi potest eum magistrum suum Iosephum IJsewijn venerari, cum fuerit praestans scientificus, qui novam provinciam academicam de sermone Neo-Latino creare ausus est, ceteris academicis tunc solum Antiquitatem sua cura dignam arbitrantibus ; merito Praemio Francqui anno 1980 honestatus est. 


America quoque novam viam ostendit. Terentius Tunberg, litterarum Latinarum professor Universitatis Lexintonianae, ab anno 1996 conventicula instituit, quibus Latine sermocinari docebat praesertim magistros linguam Latinam docentes. Quinque annis post « Institutum Studiis Latinis Provehendis » creavit in sua cathedra, ubi institutio fieret Latine.


Ex Europa orientali quoque venit femina singularis fortunae, Milena Minkova Bulgara. Iam philologiae doctrix erat, cum Tuomo Pekkanen Kalevalam Latinam Sophiae praesentans eam invenit eique suasit, ut Romam migraret ; ut plerique philologi orientales Latine loqui sciebat. Ibi in Universitate Gregoriana docuit et alterum doctoratum adepta est. In Americam migravit opportuno tempore, quo Terentii Tunberg optima cooperatrix fieret.


In Italia quoque apparuerunt novi Latinitatis vivae fautores, inter quos praesertim citandus est Aloisius Miraglia, conditor Vivarii Novi, qui, suo magnifico more, per orbem terrarum Latinitatem vivam propagat.


IX. Et tu, quid in Academia egisti?


Cum Academiae sodalis adscitus sum, Academia erat in maximo discrimine ; a tempore enim quo sui iuris facta erat, Instituti praesides ei minus minusque favebant atque arca erat paene vacua. 

Anno 2004 Academiae sessionem vernalem primum participavi una cum Francisca, licentia a praeside data ; quae sessio iam non habebatur in Instituti sede, sed in Collegio Hispanico, ubi Academia hospitium breviter habuit. Academiae archivum et bibliotheca illuc permixte translata erat, quare, petente praeside, inordinatam farraginem archivi documentorum, iuvante secretario Nicolao De Mico, exquisivi et domum meam reportavi.

Cum in archivo invenissem epistulam, quam statim post Academiae discessum ei misit Instituti praeses, professor Marius Mazza, significans omne vinculum Instituti cum Academia solutum esse, monui statutum, in cuius articulis saepissime memorabatur hoc vinculum, mutandum esse, sed praeses Pekkanen rem curare neglexit.

 Nusquam in novissimo Academiae statuto legitur sermonem Latinum vivum ei esse adhibendum et provehendum. Libellum ergo conscribo ad hunc scopum dilucide patefaciendum, quem comprobat praeses Pekkanen et postea confirmabit praeses Smolak ; adhuc exhibetur in Academiae sede interretiali. 

Munere arcarii iam diu fungebatur doctor Donatelli, externus rationum dispensator, qui quotannis rationes Italice et modo inintellegibili conscriptas afferebat ; sodales tamen rationes comprobabant et doctor sibi copiosum salarium tribuebat. Rationes una cum Andrea Fritsch et Nicolao De Mico suscipio enodandas ; erant arbitrariae, sed, in fine, cum parva tantum pecunia in arca superesset, dispensator dimidiam partem sibi tribuit.

Anno 2010 electiones habentur in novum triennium. Cum Tuomo Pekkanen nolit praeses diutius esse, eius loco eligitur professor Vindobonensis Curtius Smolak ; ad Consilium Praesidiale eliguntur Theodericus Sacré vicepraeses, Andreas Fritsch, Antonius Capellán egoque. 

Munere dispensatoris externi sine mora sublato, arcam curabit membrum Consilii Praesidialis, adiuvante secretario Nicolao De Mico. 

Novus praeses Curtius Smolak favet proposito meo de statuto aptando. Mutationes ergo una cum Andrea Fritsch paro, sed nonnulli sodales, praesertim Capellán, statuti mutationi vehementer obstare conantur, frustra tamen. Anno 2013 novum statutum legaliter inscribitur. Francisca libellum conficit cum textu Italico et Latino, cuius exemplaria singulis sodalibus distribuuntur.

Una res restabat, quae mihi maxime cordi est, magnum scilicet Lexicon neologismorum modo informatico in Academia conficiendum. Plerique sodales, etiam praeses Theodericus Sacré, dubitabant num Academia tantum consilium ad effectum ducere posset ; argumenta, quae anno 2018 in oratione attuli, non potuerunt maiori sodalium parti persuadere.

Academiae historiam magno labore conscripsi ; eam domus editoria Melissa anno 2014 edidit sub titulo Academia Latinitati Fovendae. Eius historia per motum Latinitatis vivae considerata. Hic crassus liber, Latine conscriptus ut ab omnibus facile legi possit, solus accessum dat ad Academiae historiae fontes ; documenta enim latent in subtegulaneo meo (quid post me ?), ubi vix sunt accessibilia. Putavi omnes Academiae sodales librum empturos esse, ut inveniant quae sit Academia, cuius sunt sodales ; tres quattuorve divendimus, nonnullos dono dedimus, ceteri emptorem adhuc exspectant.

Academia est sanctuarium eorum, qui contra ventum et aestum sermonem Latinum vivum strenue provehunt. Spes numquam est deponenda. Ventus remittit et aestus recedit…