Ad memoriam inclutissimam Fidelis Rädle (1935-2021), viri Latinissimi atque humanissimi*

Theodericus Sacré

Ad memoriam inclutissimam Fidelis Rädle (1935-2021), viri Latinissimi atque humanissimi*

 

Magno cum dolore nuper comperimus Fidelem Rädle Idibus Iuliis vitam posuisse terrenam. Non facile carebimus tanto viro. Fuit enim Fidelis vir Latinissimus, Camenae deditissimus, omni doctrina excultissimus, eloquentia praestantissimus et, id quod est maximum, humanissimus. Decet illius merita ac laudes condigne celebrari; equidem, cum sim tali muneri impar, de Fidele poeta Latino litterarumque investigatore pro modulo pauca dicere conabor.

Ecce libellus quo tota oratio continetur.