Statutum Academiae Latinitati Fovendae

De proposito et sede

Articulus 1

Academia Latinitati inter omnes gentes fovendae, ab Instituto Nationali Studiis Romanis provehendis anno MCMLXVII condita, nomen deinde sibi imposuit Academia Latinitati Fovendae.

Ei propositum est usum vivum linguae Latinae ubique terrarum omnibus modis fovere atque incumbere in omnia quae spectant ad cultum civilem Latinum.

Sermo Academiae est Latinus.

Articulus 2

Academia sedem Romae habet in loco, quem eligit Coetus Generalis.


De patrimonio

Articulus 3

Patrimonium efficitur:

a) bonis mobilibus et immobilibus, quae Academiae sunt propria;

b) collatis pecuniis, donationibus, legatis, subsidiis, quae personae singulae, iuridicae vel Instituta largiuntur ea prorsus mente, ut patrimonium incrementis augeatur.


De subsidiis nummariis

Articulus 4

Academia, ut ea quae ei sunt proposita, assequatur, his subsidiis utitur:

a) contributionibus sodalium, quas forte exigi contingat;

b) stipe a sodalibus sponte oblata;

c) auxiliis et collationibus, quae Res publica, Instituta, privati homines praebent;

d) fructibus inceptorum, quorum Academia ipsa est auctor.


De sodalibus

Articulus 5

In numero sodalium Academiae sunt sodales ordinarii, bene meriti et emeriti. Novi sodales cooptatione asciscuntur a Coetu Generali, tribus proponentibus sociis, causa explicata, quorum saltem duo ad diversas pertineant Civitates.

Sodales ordinarii esse debent doctores alicuius universitatis studiorum, rerum Latinarum peritissimi vivaeque Latinitati faventes.

In numerum sodalium bene meritorum a Coetu Generali adscisci possunt homines docti, qui suum studium ac scientiam linguae Latinae demonstraverunt.

Oportet sodales ordinarii et bene meriti facultatem habeant constanter et industrie Academiae operam navandi.

Sodales ordinarii et bene meriti pari iure suffragia ferendi fruuntur.

Sodales emeriti fiunt sodales ordinarii aut bene meriti, qui ex consulto Coetus Generalis, proponente Consilio Praesidiali, Academiae inceptis operam assiduam dare iam non possunt aut volunt. Sodales emeriti iure suffragia ferendi non fruuntur.

Singulis sodalibus una tantum suffragiorum latio conceditur.

Status sodalium Academiae non est temporarius; amitti solum potest hisce rationibus:

a) mortis causa

b) digressu

c) ademptione

Digressus per epistulam nuntietur oportet Consilio Praesidiali, quod in prima sessione diem dati nuntii subsequente de re deliberet.

Ademptio sodalis decernitur, post monitionem a Praeside ei cuius interest scriptam, a Consilio Praesidiali, si quinquies continue a Coetu Generali, rite convocato, non excusatus abfuit. 


De officiorum ratione

Articulus 6

Hi officium in Academia gerunt:

a) Praeses;

b) Consilium Praesidiale;

c) Vicarius Praesidis;

d) Arcarius;

e) Coetus Generalis sodalium;

f) Collegium Rationibus Inspiciendis.


De praeside

Articulus 7

Praeses secretis suffragiis eligitur ab iis qui corpore adsunt aut qui ad Coetum ad hoc ipsum convocatum sunt delegati. Personam Academiae legitime gerit. Omnia agere valet, quae ad administrandum patrimonium sive mobile sive immobile pertinent nomine Academiae eiusque causa; convocat Coetum Generalem et Consilium Praesidiale iisque praesidet; praeest operae Academiae et consultis munera socialia gerentium exsequendis.

Relatio operae ad cultum humanum fovendum pertinentis, in quam Academia antecedente anno incubuit, paratur in Coetu Generali et mittitur a Praeside ad Sedem Administri Bonis Cultus humani et Naturae circumiectae tutandis tempore ab eo imposito.

Cum Praeses abest aut impeditur, pro eo Vicarius Praesidis substituitur.

Praesidis munus est trium annorum potestque ipse iterum eligi: eius nominatio nuntiatur Sedi Administri Bonis Cultus humani et Naturae circumiectae tutandis.

Quotiescumque munus Praesidis vacat, alius pro illo in subsequente Coetu eligitur. Per temporis intervallum, quod usque ad electionem successoris ducitur, Vicarius Praesidis partes eius explet.

Quo absente, primus nominatione sodalis Consilii Praesidialis idem praestat.


De consilio praesidiali

Articulus 8

Academia a Praeside regitur adiuvante Consilio Praesidiali, quod a quattuor sociis efficitur, secreto suffragio electis ab iis qui corpore adsunt aut a delegatis ad Coetum ad hoc ipsum convocatum. Unus e sodalibus Consilii Praesidialis munere fungitur Vicarii Praesidis, alter Consiliarii-Arcarii. Ad eiusmodi munera uterque a Consilio Praesidiali destinatur.

Consilium Praesidiale in triennium constituitur; eius sodales in aliud triennium eligi possunt.

Electio Consilii Praesidialis Sedi Administri Bonis Cultus humani et Naturae circumiectae tutandis nuntiatur.
Pro muneribus, quae electione deferuntur, nulla tribuitur merces.

Consilii Praesidialis est praeceptiones generales a Coetu datas ad effectum adducere atque provehere.

Est praeterea Consilii Praesidialis:

a) nominare, Praeside proponente, scribam ab actis, qui etiam ex iis, qui Academiae sunt extranei, potest ascisci;

b) omnia inire consilia necessaria ad administrationem, temperationem, agendi rationem Academiae eiusque scriptorum editionem;

c) apparare sumptuum aestimationem et rationes acceptorum et datorum, quae Coetui Generali exhibebuntur approbandae;

d) recipere ea quae circa novos sodales ordinarios cooptandos proponuntur, secundum antecedentem articulum 5, et postquam ea sunt perpensa, rem ad Coetum Generalem deferre ad approbandum;

e) eos recognoscere, qui fortasse novi erunt sodales emeriti et bene meriti, quorum nominatio Coetui Generali subiciatur;

f) declarare sodales digressos aut depulsos secundum antecedentem articulum 5.

Consilium Praesidiale a Praeside convocatur, quotiescumque opus est aut cum saltem a duobus sodalibus id postulatur. Sessiones ratae ac firmae habentur, si saltem tres socii adsunt.

Si munus unius e quattuor sodalibus rite electis Consilii Praesidialis vacat, alius in eius locum in proxime sequente sessione electione sufficiatur, sed solum in residuum tempus triennii volventis.


De vicario praesidis

Articulus 9

Vicarius Praesidis adiuvat Praesidem eiusque partes agit, cum ille abest aut impeditur aut si ab illo delegatur.

Constituitur in triennium a Consilio Praesidiali potestque iterum eligi.


De arcario

Articulus 10

Consiliarius-Arcarius adiuvat Vicarium Praesidis in rebus Academiae administrandis, cum Praeses abest aut impeditur, unaque cum eo perscriptionibus, quibus pecunia solvatur, subscribit.


De coetu generali sodalium

Articulus 11

Coetus Generalis sodalium ab omnibus sociis ordinariis, emeritis, bene meritis efficitur. 

Coetus a Praeside minimum semel in anno convocatur, ac quidem die in praecedenti Coetus Generalis sessione constituto ad approbandas superioris anni rationes acceptorum et datorum et ad approbandam in annum subsequentem, pecuniariam accipiendarum ac dandarum rationem.

Coetus potest a Praeside etiam convocari, si saltem quinta pars sodalium causa exposita id postulat.

Convocationes oportet fiant per epistulam cursui publico commendatam sive per teleisographema sive per cursum electronicum saltem vicesimo die ante diem Coetus Generalis.

Nuntiis, quibus convocatur, dies, hora, locus conventus oportet significentur atque index argumentorum tractandorum praebeatur.

Coetus in sessione ordinaria:

a) disceptat et constituit de relationibus operae socialis, definit proposita ad generalem rectionem pertinentia ac praeceptiones, quibus actio suscipienda dirigatur, ratione habita finium in ipsa constitutione positorum;

b) eligit Praesidem, Consilium Praesidiale, Collegium Rationibus Inspiciendis, quod constat e tribus sodalibus;

c) approbat futurorum sumptuum aestimationem et rationem acceptorum et datorum;

d) statuit summam collationum socialium, quas forte exigi contingat;

e) nominat novos sodales et constituit de sociorum transitu de uno ordine ad alterum;

f) approbat minutas normas, quae forte edentur;

in sessione extraordinaria:

a) constituit de mutationibus quae in Statutum inducantur, secundum modos, de quibus in sequente art. 15 agitur;

b) decernit, cum Academiam dissolvi contingat, servatis rationibus, de quibus infra art. 16 tractatur.

Coetus ordinarius, cum primo est convocatus, ratus habetur, si sodalium pars tertia adest.

Cum secundo est convocatus, quod fieri potest etiam post horam a priore convocatione transactam, quantuscumque est numerus eum participantium. Licet uti delegatione. Singulis sodalibus in Coetu corpore praesentibus summum duae delegationes permittuntur.


De collegio rationibus inspiciendis

Articulus 12

Collegio rationibus inspiciendis, quod e tribus sodalibus munus vere gerentibus ac duobus vicem illorum praestantibus a Coetu Generali nominatis constat, defertur sive recognitio aestimationis sumptuum futurorum sive rationis acceptorum et datorum sive inspectio tabularum chartarumque rationalium.

Cognitorum munus est trium annorum idque potest iis continuari.

Collegium relationes praeparat ad sumptuum aestimationem et ad rationem acceptorum et datorum spectantes, quae Coetui oportet exhibeantur una cum rationibus a Consilio Praesidiali confectis.


De muneribus

Articulus 13 

Officiis scriptionis actorum, epistularum, similium, necnon rerum administrationis Academiae praeest Scriba a Consilio Praesidiali nominatus. Scribae huiusmodi uti licet, si necessitas postulat, adiutorio peritorum, etiam Academiae extraneorum.

Scriba ab actis, solum suffragio consilii dandi praeditus, Coetui Generali et sessionibus Consilii Praesidialis interest et eorum conventuum acta perscribit.


De rerum administratione summaque rationum

Articulus 14

Rerum administrandarum procuratio singulis annis a Kalendis Ianuariis usque ad pridie Kalendas Ianuarias ducitur.

Collegium Praesidiale annuatim praeparat rationem accepti et expensi atque aestimationem sumptuum futurorum, quae Coetui Generali exhibentur approbandae; rationes, a Coetu Generali approbatae, adiunctis relationibus Collegii Rationibus Inspiciendis eo pertinentibus, traduntur Sedi Administri Bonis Cultus humani et Naturae circumiectae tutandis tempore ab ipso Administro imposito. 


De mutationibus in statutum inducendis

Articulus 15

De mutationibus, quae in Statutum nunc vigens inducantur, Coetus extraordinarius decernit.

Si Consilio Praesidiali opportunum videtur, Coetus extraordinarius cum Coetu annuo coniungi potest.

Consultum eo pertinens ratum habetur, cum primo Coetus est convocatus, si tres partes sodalium suffragia ferentium adsunt ac duae eorundem rei favent; cum secundo est convocatus – quod eodem die, quo primo est indictus, fieri non licet –, sufficit sodalium quartam partem aut corpore aut per delegationem praesentem adesse atque eorum duas partes rei favere.


De Academiae temporis spatio eiusque dissolutione

Articulus 16

Temporis spatium, quo Academia manet, est indefinitum.

Academia nequit dissolvi nisi ex consulto saltem trium partium sodalium iure suffragii ferendi praeditorum, qui in Coetu extraordinario rite convocato adsunt. Cum Academia dissolvitur, totum patrimonium ceditur alicui societati simile propositum persequenti aut ad publicam utilitatem spectanti.


Praescripta ad tempus valentia et extrema

Articulus 17

Socii Academiae Latinitati inter omnes gentes fovendae olim participes, sodales conditores Academiae declarantur.

Articulus 18

Si quid in hoc Statuto non est sancitum, ad leges nunc vigentes revocatur.

 

Extraordinarius Academiae Coetus hoc statutum die 21 m. Aprilis a. 2012 rite comprobavit; die 5 m. Iunii a. 2013 apud tabellionem tabulis publicis mandatum est.