Academia Latinitati Fovendae ad societates Latinas circulosve Latinos
Academia Latinitati Fovendae hoc est fine creata, ut «usum vivum Latinae linguae ubique terrarum omnibus modis foveret atque incumberet in omnia quae spectarent ad cultum civilem Latinum».
Maior sodalium pars e doctoribus constat academicis, qui tam investigationi doctae dant operam quam in altioribus studiorum domiciliis vel iuvenes edocent sermonem Latinum, vel litteras Latinas coram eisdem illustrant necnon cultum civilem Romanorum eorumque heredum.
Pauciores quidem sunt qui Latine doceant Latina, at plures qui opuscula Latine conscribant, neque solum doctrinae altioris commentationes in lucem edant, sed etiam varias varii generis scriptiones publici faciant iuris, non ignari morem eum Latine scribendi, quin immo loquendi, tralaticium aliquatenus esse servandum ut ipsa servetur Latinitas et quodammodo vivere pergat.
Ceterum, cum Latina lingua sit quasi patrimonium quoddam gentium, non unius nationis philologae, alios etiam sodales allexit Academia, veluti medicos quosdam et architectos, dummodo callerent Latine et Latinitatis incremento assiduam darent operam.
Hi omnes omnia in Academia Latina Latine agunt idque propositum prae ceteris fovent, ut emendatae Latinitatis exempla in rebus tractandis praebeant eaque per orbem propagent quam latissime. Itaque, cum dubitari non possit quin Academiae huius sodalibus multa sint cum Societatum Latinarum Circulorumve Latinorum sociis communia, utrisque eadem fere consilia agitantibus atque ad eundem fere finem tendentibus, operam sociare videtur esse consentaneum.
Hinc in Academiae sessione mense Septembri a. 2013 Vindobonae habita decretum est eos circulos vel societates Latinas exquirere, quibus placeat consuetudinem cum Academia iungere. Primum index earum conficietur in Academiae sede interretiali; earum incepta Latina annuatim divulgabuntur; invicem titulis suorum inceptorum hoc adiungent: ‘Auspiciis Academiae Latinitati Fovendae’. Sic ambae partes fient notiores. Postea de certis propositis agi licebit cum singulis consociationibus.
Valete.
Theodericus Sacré, Alter a Praeside
Gaius Licoppe, Consiliarius
Societates circulive eo ordine ostenduntur, quo consociati sunt.
iam ab anno 2005 cum Academia est consociata; petente praeside Tuomone Pekkanen, auspiciis Academiae editur periodicum Melissa et factum est symposium Sallentinum et Bruxellense.
SODALITAS LATINA MEDIOLANENSIS, sezione del Circolo Filologico Milanese, via Clerici 10, I-20121 Milano
CIRCULUS LATINUS NOVIOMAGENSIS
«In Circulo Latino Noviomagensi lingua Latina est sicut alia lingua viva» (ep.01/05/2015)