COLLOQUIUM INTERROGATORIUM, Non. Mart., anno MMXXI habitum

Interrogant Laetitia Broganelli et Nicolaus De Mico Romani, respondet Tuomo Pekkanen Helsinkiensis 

Laetitia: Quando rudimenta Latinae linguae addiscere coepisti? 

 

Tuomo: In lyceo Latine non studebam sed Suetice, Anglice, Germanice. Suetica est apud nos altera lingua nationalis, omnibus obligatoria. Germanica autem et Anglica lingua in institutione scholastica adhuc post secundum bellum mundanum aequam fere partem ita habebant, utqui primis quinque annis in lyceo Germanice studebant, postea per tres annos Anglice discerent et vice versa primum Anglice deinde Germanice.  Ex quo sequebatur, ut post lyceum octo annorum omnes examine maturitatis soluto duas linguas peregrinas scirent. Rudimenta Latina ex libellulo, cui nomen Exercitia Latina, et ex grammatica solus privatim aestate 1955 didici, quia sciebam examen Latinum in universitate omnibus artium humaniorum studentibus obligatorium esse. 

Itaque studia Latina necessitate coactus suscepi. Etsi mihi proposuissem imprimis Anglice in Universitate Helsinkiensi studere, brevi litterae Latinae plus quam Anglicae me attrahebant. Imprimis optimi professores Edwin Linkomies, Pentti Aalto, Päivö Oksala lectionibus suis animum meum ita captabant, ut studiis classicis me dederem. 

 

Laetitia: Potesne nobis narrare de studiis altioribus quae obieris?

            

            Tuomo: Syntaxim Latinam a professore Linkomies didici, Aalto fuit professor Sanscritae et linguisticae comparativae, quo Mentore per septem annos litteris et grammaticae Sanscriticae operam dedi. Illi anni maximam vim in studiis meis habebant, quia paucissimis in illa materia studentibus institutione propemodum privata professoris egregii fruebar. Dissertationem, in qua primam originem gentium Slavicarum tractavi, professore Aalto moderatore (1968) scripsi et postea una cum illo in duobus voluminibus antiquissima testimonia Latina de Eurasia septentrionali-orientali (Latin Sources on North-Eastern Eurasia, 1975 et 1980) divulgavi. Neque studia ad regiones ultra confinia imperii Romani iacentes umquam postea relinquere potui. Potissima ex his studiis sunt investigationes de Germanis antiquis et populis illis proximis, de antiquissimis relationibus Hungarorum et Sarmatarum, de primis testimoniis ad Viam Sericam spectantibus in litteris classicis, degentibus circa Mare Balticum olim incolentibus.

 

Nicolaus: Quale curriculum academicum percurristi?

 

Tuomo: Curriculum meum academicum initium habuit, cum professor Oksala anno 1961 me ad cursus Latinos in Universitate Helsinkiensi moderandos invitavit. Cum examen Latinum omnibus artium humaniorum studentibus tum esset obligatoria, discipulorum numerus in institutione elementorum erat enormis. Praeterea, assistens litterarum Romanarum biennio post factus, studentes ad examen magistri spectantes (numero c. 500) auctores classicos docui, Horatium, Petronium, Tacitum aliosque complures. Praeterea versiones ex patrio sermone in Latinum et cursus elementarios litterarum Graecarum, qui etiam Romanis litteris studentibus erant obligatorii, quotannis moderabar. Cum doctores et professores essent paucissimi, studentes autem plurimi, labor praesertim assistentis, qui in examinibus instituendis professorem ordinarium adiuvare debebat, saepissime a primo mane usque ad seram vesperam durabat. Mutationem attulit annus 1969, quo moderator Instituti Romani Finlandiae factus ad triennium Romam migravi. Anno 1975 professor ordinarius linguae Latinae Universitatis Granivicensis (Jyväskylä) a praesidente rei publicae Finniae nominatus post viginti quinque annos rude sum donatus.

 

Laetitia: Fuitne umquam tibi occasio Latine loquendi vel in lyceo vel in studiorum universitate?

Tuomo: In lyceis nostris institutio linguarum peregrinarum olim ex versionibus maximam partem constabat. Discipuli textus peregrinos in patrium sermonem vertebant et vice versa patrios in peregrinum. Rarissimae erant exceptiones, ut magistra mea linguae Anglicae, quae ab initio discipulis Anglice loquebatur. Causa erat, quod maritum Anglicum habuerat ideoque ei facile fuit usum loquendi domesticum in lectionibus partim conservare. Brevi factum est, ut cum fratre meo domi tantum Anglice sermocinaremur! Aliquot vocabula Latina a magistris botanicae et historiae audivi atque in lectionibus musicae aliquotiens Latine cantabatur, etsi textus cantionum nemo verisimiliter intelligebat. In Universitate Helsinkiensi professores Linkomies et Oksala solebant seminaria instituere, ad quae studentes iam ad summum studiorum gradum provecti opellulas Latinas scribebant, quae Latine recensebantur, sed successores eorum usum linguae vivum in seminariis neglexerunt.

Nicolaus: Qui eventus vitam tuam mutavit?  

 

Tuomo: Inter longam vitam multae factae sunt mutationes et difficile est dictu, quae ex eis ceteris maior fuerit. Natus sum in Carelia prope confinium Russiae, unde inter bellum, quod contra Unionem Sovieticam gessimus (1939-1944), fragor cannonum audiebatur. Bello finito familia ad confinium patriae occidentale migravit, ubi decem annos vixi, antequam Helsinkium ad studia academica suscipienda transii. Tertia mutatio fuit, cum patria relicta Romam petivi. Sine dubio anni, quos Romae egi, plurimum in mea vita et familiari et professionali effecturi erant. 

 

Laetitia: Qua de causa propositum suscepisti Kalevalae Latine vertendae?

 

Tuomo: Kalevala est carmen epicum nationis Finnorum, quod ”in perpetuam memoriam anniversarii centesimi quinquagesimi” mandatu Ministerii Institutionis Publicae anno 1985 Latine verti. Illud opus 22 795 versuum, cuius prima editio divulgata est anno 1835, in cultura Finnica maxime valet et anniversarii eius particulares in tota Finnia magna pompa solent celebrari. Festivitatibus anni 1985 praefuit ”Collegium anni festi Kalevalae celebrandi”, cuius praeses Minister Jaakko Numminen et sodalis Professor Väinö Kaukonen patroni facti sunt versionis Latinae et me ad opus suscipiendum et perficiendum hortabantur. Versionem inter annum festivum perfeci et prima editio Kalevalae Latinae autumno 1986 exiit. Mense Februario anni sequentis legatio Finnica in Civitate Vaticana audientiam apud Papam habuit et primum exemplar operis Summo Pontifici Iohanni Paulo II donavit.

 

Laetitia: Potesne nobis enarrare historiam Nuntiorum Latinorum, qui tam clari facti sunt in toto orbe terrarum?

 

Tuomo: Historia Nuntiorum Latinorum est triginta annorum (1989-2019), inter quos transmissio quinque minutarum paulatim tantam apud auscultatores gratiam invenit, ut iam ante annum 1999 redactores ex quinquaginta sex terris, nationibus vel civitatibus epistulas acciperent. Textus primorum decem annorum (1989-1999) in quinque voluminibus editi sunt. Historia nuntiorum in praefationibus horum voluminum singillatim narratur. Nuntii semel in septimana a duobus redactoribus – Tuomo Pekkanen et Reijo Pitkäranta – vicissim redigebantur, primum in reti radiophonico nationali, deinde per undas breves internationales, denique per interrete. Commercium cum auscultatoribus epistulare initio cursu publico fiebat, postea cursu electronico. Anno 2018 moderatores Radiophonici nuntiis Latinis finem imponere iam cogitabant, sed illo consilio palam facto tot reclamationes in interreti fiebant, ut redactores ab illis in consultationem vocarentur. Cum etiam Academia Latinitati Fovendae eodem fere tempore epistula missa petiverat, ne Nuntii Latini finirentur, constitutum est, ut transmissio usque ad anniversarium eius tricesimum continuaretur. Quod factum est ipsis redactoribus proponentibus et approbantibus.

 

Nicolaus: Sodalis es Academiae Latinitati Fovendae ab anno 1969; ab 2003 ad 2009 Praeses fuisti. Quid sentis de tot annis in Academia transactis? Et de Academia ipsa?

 

Tuomo: Sodalis Academiae factus sum, cum annis 1969-1972 Romae habitarem. Facile mihi tum erat sessionibus interesse, sed postea, imprimis propter sumptus longi itineris, rarius Romam veni. Neque coetus Academiae me tum magnopere attrahebant, cum sodales inter se Italice loquerentur et res principalis ”rinfresco” esset. Praeterea Academia carebat pecunia. A Ministerio Italiae Bonis Culturalibus Circumiectisque Tuendis (Ministero per i Beni Culturali e Ambientali) Academia certam pecuniam annuatim accipiebat, sed maior eius pars Instituto Studiorum Romanorum (Istituto di Studi Romani) pro grapheo in aedibus eius habendo solvenda erat et parum ad actiones Academiae principales restabat. Condicionibus oeconomicis in annos gravescentibus et operibus restaurationis Instituti Studiorum Romanorum imminentibus in sessione mensis Novembris 2003 suadente Antonio Capellán constitutum est, ut sedes Academiae in Pontificium Collegium Hispanicum transferretur. Itaque illud Collegium a mense Ianuario 2004 gratuita nova sedes Academiae facta est. Cum postea etiam Collegium Hispanicum propter restaurationes clauderetur, sessiones annuae subsequentes in Instituto Romano Finlandiae (praeside Pekkanen), in Instituto Austriae (praeside Smolak), in Instituto Belgico (praeside Sacré) factae sunt. De his rebus aliisque vicissitudinibus singillatim narrat Gaius Licoppe in egregio opere Academia Latinitati Fovendae, eius historia per motum Latinitatis vivae considerata (1952-2012),Melissa Bruxellensis 2014.

Inter semisaeculum, quo sodalis fui Academiae, multae et magnae mutationes in illa sunt factae. Latinitas quidem adhuc inter populos omnium continentium intellegitur, sicut Nuntii Radiophoniae Finnicae ostenderunt, sed spectat tantum ad homines eruditiores, quos studia humaniora attrahunt et qui potestatem Latine bene discendi habuerunt. Ideo maximi est linguam Latinam vivo modo docere, sicut hodie etiam in linguis modernis fieri solet et debet. Itaque mea sententia scopus principalis Academiae est Latinitati ita fovere, ut scientia linguae Latinae, viva docendi methodus et vivus Latinitatis usus serventur et propagentur. 

 

Nicolaus: Qui sunt Latinitati studentes tibi maxime cari?

 

Tuomo: Cum plus viginti annos sim emeritus, discipulos iam non habeo, collegas autem et amicos Latinitati foventes plurimos. Studia Latina mihi occasionem dederunt in multas terras peregrinas itinera faciendi et vivum Latinitatis usum lectionibus factis ita propagandi, ut a quibusdam iocose missionarius linguae Latinae nominarer. His annis, quibus sodalis sum Academiae, plus minus sexaginta peregrinationes ad lectiones cursusque Latinos habendos feci aut ad seminaria Latina frequentanda. Fui in Suetia, Norvegia, Russia, Slovenia, Bulgaria, Graecia, Hungaria, Austria, Germania, Belgio, Francia, Italia, Hispania, Civitate Vaticana, USA. Inter haec itinera consuetudines amicales cum multis Latinistis eminentioribus iunxi, ex quibus mihi proximi iam – eheu - mortem obierunt, ut Iacobus Borovskij, Carolus Egger, Reginaldus Foster, Cletus Pavanetto, Clemens Desessard, Caelestis Eichenseer, Birger Bergh. Collegas usque activos, quamvis caros, praetereo, duobus exceptis, qui sunt Gaius Licoppe, vivae Latinitatis fortissimus propagator, qui praeter alia multa curavit, ut in aedibus Communitatum Oeconomicarum Europaearum Bruxellis mense Martio 1997 acroasim publicam de Kalevala Latina Latine haberem; alter est Antonius Capellán, qui cum suis familiaribus mihi amicissimus factus est. Vivum Latinitatis usum in Hispania multis modis promovit atque conventum Academiae et seminaria Latina suis pecuniis in Hispania instituit.

 

Laetitia: Studium linguae Latinae in quo loco habetur in scholis Finnicis?

 

Tuomo: Condiciones linguarum peregrinarum in Finnia his quinquaginta annis eodem fere modo, quo et alibi in Europa, valde mutatae sunt. Lingua Anglica plus spatii in scholis et Universitatibus in annos occupavit, quod effecit, ut aliis linguis Europaeis usque pauciores lectiones, discipuli studentesque relinquerentur. Causa principalis ad studia Latina in Finnia decrescentia fuit, quod in Universitatibus facta sunt voluntaria, neque iam, sicut ante, omnibus studentibus artium humaniorum obligatoria. Habemus tamen hodie aliquot lycea, in quibus discipuli ante examen maturitatis per sex annos Latine discunt. Praeterea tribus annis ante maturitatis examen omnes, qui volunt, cursus Latinos in programma studiorum eligere possunt. Oportet autem sit numerus discipulorum satis magnus, antequam cursus instituantur. Quod – proh dolor – raro fit, quia aliae linguae voluntariae, ut Germanica, Francogallica, Russica, Italica, Hispanica cum Latina certant et multis voluntariis linguis nec discipuli nec magistri sufficiunt. Hodie res ita se habet, ut etiam in optimis et celeberrimis lyceis cursus a discipulis desiderati saepe non fiant.  

 

Nicolaus: Quo modo lingua Latina, tua sententia, docenda est?

 

Tuomo: Marcus Fabius Quintilianus, clarissimus praeceptor eloquentiae, in opere, cui titulus est Institutio oratoria,consilia dat, quae adhuc in institutione linguarum plurimum valent. Censet (10,1,1-2) facilitatem in usu linguae tribus modis parari, scilicet legendo, scribendo, loquendo, et illa exercitia ita inter se conexa esse, ut si quid ex illis defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. Ad lectionem idoneos auctores enumerat antiquos vel sui temporis, sed hodie copiam habemus paene infinitam, quia in Latinitate posteriore, etiam hodierna, plurima digna sunt quae legantur. Cum quaerit, quae praecipue scribenda sint, Quintilianus commendat versiones in Latinum, conversiones sive paraphrasim auctorum et eiusdem materiae pluribus modis tractationem (Ib. 10,5,2-9), quae etiam in institutione hodierna fieri possunt. Occasiones Latine loquendi in scholis et Universitatibus Finnicis hodie rarissimae sunt. In Universitate Granivicensi septimanatim binas horas colloquiorum Latinorum cum studentibus habebam. Ibi etiam duae dissertationes doctorales Latine (1983 et 1998) divulgatae sunt. Ad tres discendi modos a Quintiliano commendatos hodie addendus est quartus, scilicet auscultatio. Praesto sunt multa auxilia audivisifica, ex quibus vocabularium, grammatica nec non pronuntiatus Latinus qui dicitur restitutus facile addiscuntur.

 

Nicolaus: Scientia non datur sine usu. Potestne technicorum instrumentorum peritia iuvenibus novas Latinae addiscendae linguae methodos suggerere? 

 

Tuomo: Instrumenta technica vel, ut supra dixi, auxilia audivisifica varietatem desideratam in studia Latina afferunt, nam insunt in eis multa non tantum graviora sed etiam hilariora, quae iuventutem attrahunt. Sunt etiam cantiones, quae inde a medio aevo Latine cantantur et per televisionem et radiophoniam auscultantur. Opera musicalia, ut Ave verum corpus, Stabat Mater, Salve Regina, Dies irae, Passiones secundum Iohannem aut Matthaeum, Requiem aliaque, in textus Latinos a celeberrimis compositoribus musicata, per orbem terrarum cantantur et auscultantur. Materia didactica in lyceis usque mutatur et nova instrumenta creantur atque etiam in usum scholasticum adaptantur. 

 

Laetitia: Cur iuvenes etiam nunc debeant Latinis litteris insudare?

 

Tuomo: Quintilianus (op.cit.1,3,8) sapienter monet: Studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat. Neminem quidem ad Latine discendum cogere possumus, sed sunt, qui ad studia linguarum et litterarum classicarum sua indole et ingenio attrahantur. Competitio autem inter linguas modernas et classicas est durum, nam, ut supra monui, in programmate scholastico spatium omnibus linguis non sufficit. Hodie homines inde a iuventute plus quam ante peregrinantur et ferias praesertim in regionibus mediterraneis agunt, ubi utilitatem et usum linguarum Hispanicae, Italicae, Francicae melius intellegunt quam Latinae. Impedimentum ad studia Latina suscipienda est etiam, quod discipuli et studentes Academici, ut aequum est, talibus artibus studere volunt, quibus in vita victum possint habere.  Ideo iam in lyceo potius artes mathematico-physicas studiis humanioribus praeferunt. Medici, iuristae, oeconomi, ingeniarii ubique sunt necessarii, sed humanistarum condiciones sunt graviores. Cum nativitas in Finnia hodie est dimidio fere minor quam medio saeculo vicesimo, scholarum et lyceorum numerus usque minuitur et praeceptores linguae Latinae aliique rariores in eis munus inveniunt.

 

 

Laetitia: Quod est, tua sententia, maximum adiumentum, quod dedisti Latinitati fovendae?

 

Tuomo: Ad adiumentum meum aestimandum, si quod est, non est mihi competentia nec aequum est me de me ipso iudicium dare. Crediderim tamen utile fuisse, quod anno 1997 Granivici (Jyväskylä) conventum IX Academiae habuimus, in quo omnes acroases et orationes Latine fiebant, et ita ostendimus non esse necessarium linguas modernas in Academiam admittere. Id si aliquando factum erit, Academia suam singularitatem perdet et causam existendi iam non habebit.

 

Nicolaus: Quos litterarum Latinarum auctores maxime amas? Et quid censes de modernis auctoribus?

Tuomo: Inter circiter quadraginta annos, quibus in Universitatibus Helsinkiensi et Granivicensi docui, auctores classicos primo loco habui, Horatium et elegiarum scriptores, Caesarem, Tacitum, Petronium, Quintilianum. Paulatim etiam auctores aetatis imperatorum et mediaevales legere coepi. Caesaris Bellum Gallicum propter stilum Latinum exercendum iterum iterumque lego, itemque Germaniam Taciti, de qua aliquot studia divulgavi. Petronii Cena Trimalchionis adhuc novam materiam ad studia Latinitatis vulgaris praebet. Maxime mihi cordi sunt poetae saeculorum XI-XII, qui ratione rhythmica iucunda carmina rimis ornata scripserunt, ut Archipoeta et Hugo Primas Aurelianensis. Etiam auctores quidam moderni, qui bene de rebus scitu dignis aut iucundis scribunt, digni sunt, qui legantur.

Laetitia: De arte grammatica pulcherrimum librum scripsisti. Qua de causa eum conficere voluisti?  Quid tua sententia adiciendum fuit prioribus artis grammaticae studiis?

 

Tuomo: Novam grammaticam ideo scripsi, quia quam in usu habuimus semisaeculo ante editam, iam erat multis modis obsoleta. Syntaxim quidem admodum bonam continebat, sed pars morphologica erat renovanda. Nam continebat explicationes formarum superfluas, partim erroneas et inutiles, quae tirones ita perturbabant, ut multi studia grammatica non longius quam ad tertiam declinationem pergerent. Ergo potius in nova grammatica res erant reiciendae - aut litteris minoribus ut minoris momenti notandae - quam adiciendae. Dispositio autem et typographia erant penitus renovanda, ut etiam aspectus exterior incipientes attraheret.

 

Nicolaus: Perplurima scripsisti, sed velim nonnulla audire de recentissimo tuo labore: De passione secundum Matthaeum, quae musicae aptata est a Gregorio Santolla. Beatus ipse fui, qui concentui musico Apuliensi interfuerim.

 

Tuomo: Cum compluribus compositoribus tam patriis quam peregrinis cooperatus sum. Veljo Tormis Estonus duodecim opera choralia in versus Kalevalae Latinae composuit. Clarissimum ex his forsitan est Incantatio maris aestuosi, qua victimae naufragii navis Estoniae (1994) commemorantur. Merito Theodorici Sacré textus Latini ad Passionem secundum Matthaeum et Requiem Latinum, quos rimis ornatos scripseram, editi sunt Lovanii (2017) et a Patre Gregorio Santolla modis musicis instructi. Utrumque opus in Abbazia Madonna della Scala oppidi Noci (Bari) in concentu publico cantatum est, Passio 2017, Requiem 2019. Cooperatio mea cum Santolla continuatur. Eero Hämeenniemi, qui inter compositores Finnos hodiernos excellit, tria carmina de amore, in Carminibus viatoris edita, musicae nuper aptavit. Illa a celeberrima supranistria Tuuli Lindebergin festo anniversario LXXX Fundationis Instituti Romani Finlandiae Helsinkii mense Februario anni 2019 cantata sunt. 

 

Laetitia: Res tuae optime successerunt: in vita, in labore, in studiis, in scriptis. Quod pondus, in hac fortuna, habuerunt alii, scilicet familia, amici, collegae?

 

Tuomo: Academia Latinitati Fovendae mihi fuit quodam modo velut familia, in quo optimos collegas amicosque habui. Paulatim autem veteres obierunt aut iam non valent ad coetus venire et novi iuniores, mihi minus noti, in locum eorum cooptantur. Ex collegis patriis paucissimi adhuc inter vivos versantur. At matrimonium cum coniuge Latinista, olim mea studente, iam plus quadraginta annos durat. Filius noster ingeniarius factus in patria vivit, ex primo matrimonio duas filias et unum filium habeo: filius in Italia habitat, minor ex filiabus in Brasilia. Nemo ex his quattuor munus Latinum optavit. Unus autem ex tribus nepotibus in lyceo Latinae linguae studuit, etsi post maturitatis examen coquus quam magister linguarum fieri maluit. Omittendus ex familiaribus non est cattus silvester Norvegiensis, nomine Kassu, qui sedulo curat, ne mane ultra ortum solis dormiamus.

 

Laetitia: Qui est Tuomo pater, maritus, magister?

 

Tuomo: Cum quattuor filiis iam adultis etiam peregre habitantibus septimanatim saltem telephonice colloquor. Munus magistri in lyceo iam ante sexaginta annos reliqui. Qualis sim maritus, dicere nequeo. ‟Nemo bonus nisi unus Deus” (Marcus 10:18).

 

Nicolaus: Quod fuit et est maximum tuum certamen? 

 

Tuomo: Tota vita est certamen, quod non nisi morte finitur.

 

Nicolaus: Suntne loca tibi cariora?                                

 

Tuomo: Loca, quae plus quam cetera mihi arrident, cum vicissitudinibus vitae mutantur. In Carelia, provincia Finniae orientalis ubi natus sum, propter pulchritudinem naturae et dialectum, quam puerulus didici, libenter ferias egimus; in Bothnia septentrionali lyceum frequentavi et libenter ibi mansissem, si fieri potuisset. Media aestate ibi lux solis abundat et hieme aurora Borealis est mirabilis. In Italia plurima habeo loca carissima, in quibus sunt Assisium, Roma, Sulmo, Tauromenium (Taormina). In Hispania multa et mirabilia vidi, ex quibus imprimis recordor Segoviam cum aquaeductu Romano et Matritum, ubi originalem musicam flamenco licuit in taberna auscultare. In Francia maxime mihi placuit amoenitas Provinciae. Longum est loca celeberrima numerare, ad quae studia Latina me duxerunt.

 

Laetitia: Quomodo vixisti quod dicitur lockdown?

 

Tuomo: Epidemia COVID-19 his temporibus etiam apud Finnos quam maxime vagatur et casus contagionis in dies augentur. Cum itinera in patria vel peregrinationes fieri non possint, temporis plus quam antea ad lectiones, studia et acroamata omnis generis restant. Habeo collegam, professorem litterarum iam emeritum, qui me duce litteris Graecis, praecipue philosophis, studet. Septimanatim textus Platonis a distantia per telephonum tractamus et operam Grammaticae Graecae repetendae damus. 

 

Laetitia: Quid facis nunc? Cui operae studium impendis? 

 

Tuomo: Corpus ambulationibus et palaestra, cum licet, curo, lyricos Graecos et Francos cotidie fere lego, evolutiones rei oeconomicae et mutationes bursae argentariae observo. Vita brevis, ars longa!