In memoriam Brunonis Luiselli (Nicolaus De Mico)

Professor Bruno Luiselli, cui diuturna profundaque amicitia coniunctus fui (quod maximo honori mihi tribuo), naturae concessit.

Iam nobis abest; itaque omnino decet eum commemorare. Est tamen mihi in animo non tantum eum magnificare vel celebrare, quod iam faciunt eius optima studia altissimique honores et praecipue inexhausta opera scriptoris semper strenue et qualibet impensa quaerentis illam veritatem, quae, reperta, affirmata nuntiataque in propriae incorruptae integraeque experientiae regione, iustitiae, aequitatis et libertatis germinans fons fit.

Ecce libellus quo tota oratio continetur