C. Licoppe De libertate oratio

Non pauci homines hodie proclamant regimen se orbare libertate ; satis frequentes incolae complurium Europaearum civitatum per vias gregatim ambulant pannos vibrantes, ubi legitur verbum « LIBERTAS ».

Agitur de pandemia, qua totus orbis terrarum iam duos annos afficitur ; morbus eiusque agens infectiosus sunt novi et ignoti, mirandum ergo est quod, uno tantum anno peracto, vaccinum in promptu fuit; inter alterum annum cives vocati sunt ad vaccinum bis accipiendum. Vaccinationis efficacitas sine mora patuit, quare maxima incolarum pars vaccinum voluntarie accepit. Locus hic non est explicandi cur omnium vaccinatio, etiam iterata, ad pandemiam opprimendam necessaria sit.

Restat minima pars quae hanc necessitatem negat, neque flocci facit nosocomia valde periculoseque perturbata propter nimiam frequentiam aegrotantium curis intensivis egentium, quae nunc maximam partem constat e non vaccinatis. Haec pars surda manet ad rationabiles dilucidasque explicationes. Medicus cum sim, res iam explicui vernaculo sermone et quoque Latino, sed saepe frustra. Est adagium Francogallicum, quod Latine sic reddi potest : « Nemo surdior audire nolente. »

Regimen, cui de sanitate publica curandum est, collegio hominum morborum viralium peritorum consulto, decernit homines non vaccinatos a vaccinatis segregare multis in vitae occupationibus. Inde insana segregatorum ira, quibus solum argumentum est orbatio libertatis.
Totam orationem hic invenies.