Colloquium percontativum a.d. X Kal. Febr. anno MMXXI electronice habitum
Colloquium percontativum a.d. X Kal. Febr. anno MMXXI electronice habitum
Interrogat Theodericus Sacré Lovaniensis, respondet Curtius Smolak Vindobonesis
interrogandum 1.: Ad initia saepe est respiciendum, quae soleant esse magni momenti. Hinc te interrogare velim quo circiter anno et qua in urbe rudimenta Latinae linguae addiscere coeperis, quot per horas hebdomadales Latine didiceris in gymnasio, qualis fuerit ratio studiorum Latinorum tum vigens; libenterne inde ab initio Latine didiceris an sermonis eius amore paulatim sis correptus; quamobrem Latina lingua (fortean etiam Graeca) tibi adulescenti et iuveni arriserit.
responsum: Respiciamus ergo, uti suades, Theoderice, ad initia: Cum agerem annum aetatis tertium decimum in urbe Vindobona, quae est patria mea, rudimenta Latinae linguae addiscere coepi, sicut ratione studiorum tum provisum erat in gymnasiis cuiuslibet generis in Austria orientali – nam in partibus ad occidentem vergentibus duobus annis prius Latinam in gymnasiis docere inchoabant. In singulis autem gradibus sive classibus gymnasiorum octo annorum inter senas et quaternas lectiones per singulas hebdomadas lingua Romanorum imbuebamur, ut ad examina maturitatis, id est ad terminum, summa lectionum septimanalium esset triginta lectionum. – Inde ab initio libenter primum, dein libentius, denique libentissime textus Latinos cuiuscumque quidem litterarum generis legebam. Sed in ea re notandum mihi videtur Latinitatem posterioris antiquitatis nescio qua de causa iam mature mihi arrisisse, postquam libellus e bibliotheca matris mihi in manus incidit, in quo exempla Latinitatis Christianorum primaevorum in usum scholarum collecta mihi vix adulescentulo praebebantur. – Quod autem attinet ad linguam Graecam: paulo postquam Latinam ita didici, ut praeter ipsam linguam, scilicet grammaticam et thesaurum verborum, argumenta profundius comprehendere cuperem, dolui me notitiam Graecae deficere. Attamen ope dictionariorum mihi contigit, ut Graeca aliquantum intellegerem, velut inscriptiones Graecas in ecclesia illa pulcherrima Montis Regalis circa Urbem Siciliae, cui nomen est Panormus, sita ipse mihi enuclearem. Nihilo minus linguam illam, sine qua litterae Latinae cuiuslibet aetatis vix plane intelleguntur, in unversitate Vindobonensi non didici modo, verum etiam studiis fortius amplexus sum: namque et litteris Graecis antiquis operam dedi et litteris et cultui aetatis Byzantinae.
2. Vix est dubitandum quin adulescens, cum esses sub praeceptorum ferulis, sententias Latine exarare sis coactus (nam hic mos tum passim vigebat); sed id etiam scire velimus, fueritne umquam tibi occasio Latine loquendi vel in gymnasio vel in studiorum universitate?
resp.: In gymnasio non nisi pauca Latine scribere cogebamur; nonnullae tantum sententiolae e lingua Theotisca vertendae et in examinibus scholasticis et in exercitationibus domesticis scribendis nobis proponebantur, idque non post secundum discendi annum. Tamen iam tunc mihi placebat nugas quasdam Latine componere, sive versiculis rhythmicis sive oratione soluta; insuper versus nonnullos carminis Friderici Schiller, quod est de gruibus Ibyci poetae, Latine, quantum potui, reddere sum conatus. Latine autem loquendi in gymnasio facultas non fuit. Immo apud universitatem in seminariis Latinis medii gradus et Latine loqui et scribere debebamus, qui studiis classicis insudabamus. Praeterea etiam portio quaedam opusculorum magistralium Latine erat absolvenda. Quae omnia post mutationes rerum civilium annis millesimo nongentesimo duodeseptuagesimo et sequentibus cum totam Europam tum vitam academicam percutientes abolita sunt, instigantibus etiam – mirum auditu – doctoribus linguae Graecae antiquae, non sine invidia, utpote quorum lingua praedilecta ne antea quidem in studiis peragendis docti loquerentur.
3. Potesne nobis narrare de studiis altioribus quae obieris; quale palaeophilologiae genus tum amplexi sint doctores academici; an praelectiones tibi plane fecerint satis?
resp.: Studia mea in Universitate Vindobonensi peregi cum clarissimis tunc professoribus, Albino Lesky, Rudolpho Hanslik, Heriberto Hunger. Ii nempe doctores mei academici una cum aliis et litteras Graecas aetatis classicae nos docebent et Latinas non antiquas solum, sed antiquitatis etiam exeuntis, praecipue Christianorum. Accedebant lectiones linguae Latinae in linguas neolatinas, quas dicunt, saeculis a quarto ad septimum transeuntis, quam statum linguae protoromanum glottologi vocant. Studiis Byzantinis tum primum cathedra universitaria Vindobonae est dicata. In ratione studiorum etiam provisum erat, ut lectiones archeologiae classicae et historiae Graecorum Romanorumque audiendae et examinibus absolvendae essent. Magni quoque momenti fuerunt instructiones grammaticae historicae, quae vocabantur, utriusque linguae.
4. Quid post studia altiora peracta atque absoluta egisti? Quale investigationis curriculum percucurristi? Quando doctor academicus es factus? Quod erat argumentum dissertationis tuae doctoreae?
resp.: Post studia altiora peracta primum in Academia Austriaca Scientiarum operam dedi, scilicet in institutis, quae commissiones tunc dicebantur, patrum ecclesiae edendorum et studiorum Byzantinorum; postea munere adiutoris vel assistentis – ita vocabatur – in Instituto Philologiae Classicae universitatis Vindobonenis functus sum per aliquot annos. Hoc munus a re publica Austriaca mihi liberaliter extra ordinem oblatum est, quod studia summa cum laude sub auspiciis praesidentis rei publicae anno millesimo nongentesimo undeseptuagesimo absolveram. Argumentum dissertationis doctoreae fuit Commentarius exegeticus in carmen didacticum Prudentii, quod inscribitur Apotheosis. Postquam anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo veniam libere docendi assecutus sum, in eodem instituto munere fungi licebat, quoniam a ministerio publico scientiis artibusque colendis dedicato in locum professoris extraordinarii promotus sum, anno autem bis millesimo e nova lege universitaria professoris universitarii, ut vocantur – nam gradus ac status ordinarii abolitus est – munus sucepi. Rude donatus sum anno bis millesimo nono. Tamen usque ad annum bis millesimum undevicesimum praelectiones et seminaria habui. Praeter munera Vindobonensia per decem circiter annos loco socii collegii doctorum in universitate Maceratensi singulis annis lectiones habebam scholariumque opera ac studia consiliis comitabar scientiamque examinibus probabam. In cathedram autem studiis Latinitatis medii aevi dicatam, quae mihi ab universitate catholica Eichstettensi oblata erat, sponte mea non ascendi, quoniam eodem tempore studia eiusdem materiae consentiente administro publico Vindobonae inchoabantur. Deinde anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo in Academiam Scientiarum Austriacam socius extraordinarius receptus sum, anno autem undebismillesimo socius ordinarius sum electus, anno denique bis millesimo duodecimo Academia Neapolitana, quae a Iohanne Pontano nomen habet, in locum socii extranei me cooptavit. Iam antea in Societatem Studiis Medii Aevi Latini inter gentes provehendis dicatam, quae Italice vocatur Società Internazionale per lo Studio del Medioevo Latino quaeque sedem ac domicilium habet Florentiae, eram receptus.
5. Eximie tu quidem litteras Latinas coluisti, quin immo adhuc colis, easque foras datis commentationibus doctis et libris oppido multis insigniter illustrasti. Qua in re hoc ego apud te mirari soleo, quod non unis gentilium litteris veterum contentus fuisti, sed etiam amplexus es Christianorum litteras, ad imperium Romanum ad finem vergens animum summopere advertisti, medii quoque aevi monumenta Latina explorasti et excussisti, nec recentiorum quidem scripta Latina neglexisti, quippe qui Desiderii Erasmi quoque opera quaedam in lucem edenda curaveris. Undenam factum est ut campos tam late patentes ingredereris? Putasne hoc nostris quoque temporibus facile fieri posse, ut investigatores totum fere patrimonium litterarum Latinarum adeant pervestigentve?
resp.: Initio mihi opus est Tibi quidem, Theoderice, gratias agere, quod me plus aequo – et hoc dico sine modestia affectata – laudasti, deinde vero rem, ut mihi re vera videtur, exponere conabor. Mihi, ut iam adumbravi, iam adulescenti praeter magnifica opera Latina antiquitatis, quae semper admirabar, litterae Christianorum antiquitatis exeuntis nec non opera mediae et infimae aetatis placuerunt – fortasse, quod scriptores illarum aetatum et lingua Latina liberius multisque vocibus, cogitationibus, rationibus aucta utebantur; huc accedebat, quod iam in gymnasio textus illorum auctorum selectos legebamus. Institutio enim Latina, maxime nempe Vindobonae, iam post primum bellum universale ultra canonem classicorum extendebatur, urgente inter alios ecclesia catholica. Praeterea plurimis locis non Austriae solum, sed tota Europa, quin etiam in mundo, quem novum nominaverunt, inscriptiones Latinae medii aevi aetatisve baroccae vel posterioris ante oculos transeuntium sunt, quibus non pauci ad legendum provocantur – plurimi, heu, frustra! Sed maiorem causam esse sentio – idque me non pathetice dicere habeto – amorem linguae Latinae ipsius, cuiuscumque sit aetatis. Inde sequitur, ut litteris ducibus in varios devies campos historiae, scientiarum, artium paene omnium. Tum demum etiam invitus cognosces, quantum tota Latinitas ad cultum humanitatemque non nostram solum, verum etiam totius generis humani valeat, sane multo plus quam is intellegat, qui litteras classicas solas studiis prosequatur. Eorum tamen studio profunde peracto in eundem statum deducimur atque illi qui aetatibus antiquitatem sequentibus e litteris antiquitatis suam ipsorum vitam instituebant, sua de rebus ipsorum temporum iudicia firmabant. Itaque eos, qui studia Latina ita, id est ampliore respectu, exsequuntur humanae communionis praeclarissime participes fieri pro certo habeo. Id cum omni modestia assequi pro parte virili studebam semperque studebo.
6. Dum de philologia classica qualis apud Austriacos hoc aevo floret, sermo est, obversari nobis ante oculos solet ‘Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum’ necnon commentarii, q.t. ‘Wiener Studien’. Nonne tu multum temporis et laboris posuisti in utraque re divulganda? Narra, sis, nobis, quanti sint momenti ambae eae res et quae tibi gaudia (quive dolores, si qui forte fuerint) his rebus insudanti obvenerint.
resp.: Quod de Corpore Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, cui per decennium circiter praefui, me interrogas, hoc praecipue est monendum, id ab Academia Scientiarum Austriaca ad Universitatem Salisburgensem sive Iuvavensem novem abhinc annis translatum esse. Adhuc satis floret sicut annis praeteritis, quamdiu Vindobonae domicilium habebat. Fortasse tibi notum est his decenniis non solum sermones Augustini antea latentes et vetustissimam expositionem Latinam quattuor evangeliorum auctore Fortunatiano, episcopo Aquileiensi, qui fuit quarto saeculo, a discipulis meis in codicibus inventos esse. Omnes plus gaudii cepimus quam laboris acciderat. Textus modo repertos critice edendos curaverunt ii, qui invenerant, adiuvantibus collegis eiusdem instituti. Non nihil gloriae philologiae Austriacae eorum studio ac labore est additum. In commentariis autem annuis, qui Studia Vindobonensia, Theotisce autem Wiener Studien inscribuntur, edendis aliquantum temporis per totum annum mihi est insumendum, sed ab egregiis adiutoribus adiutricibusque optime adiuvari soleo. Quorum numerus exceptis censoribus externis internisque est senarius. Omnibus una operantibus fit, ut volumina quam optima erroribusque typographicis plane carentia bono semper tempore, id est aestate ineunte, publicentur.
7. Nemo te duce urbem Romam pererravit quin eum admiratio ceperit eruditionis tuae ingentis. Omnes enim Urbis recessus apprime novisti, locorum omnium historias callere videris. Unde est ortus tibi ille amor Urbis? Quando primum Urbem adiisti? Quam saepe eam invisisti? Quid lucri intimum istud, ut sic dicam, cum urbe Roma commercium afferre tibi videtur?
resp.: Ortus est mihi amor Urbis, cum annum aetatis agerem quartum et decimum lecto libro de vita, cultu, historia Romanorum eorumque imperii, qui inscriptus erat ROMA. Duobus autem annis post una cum manu adulescentium utriusque sexus primum iter feci Romam inque alias Italiae suburbicariae partes. Tum relictis ceteris ipse solus Forum Romanum et collem Palatinum perambulavi, de potissimis monumentis libro illo iam instructus. Annis sequentibus persaepe Urbem petivi eiusque musea, aedificia, excavationes per singulas regiones nec non per castella Romana quae vocantur visitavi, quotiens facultas fuit. Itinera mea Romana mihi ratione computanti plus quadraginta videntur fuisse. Quae si quid lucri mihi attulerunt, ea ad spiritum rebus multifariis sive novis sive notis carisque incendendum ac vivificandum mihi profuerunt et ad res aetatum peractarum neque solum antiquitatis melius intellegendas atque aestimandas magno fuerunt usui.
8. Dic nobis, sodes, sintne litterarum Latinarum auctores quidam quibus ita carere nequeas, ut eos vel septimanatim manu tenere cupias? Cur eos vix umquam ponere posse tibi videris?
resp.: Inter tot auctores egregios difficile est unum alterumve eligere sine iniuria ceterorum. Si tamen erit eligendum, ecce auctores mei potissimi: maior pars librorum Ciceroris ad philosophiam pertinentium, libri Confessionum Augustini, opera Vergilii omnia, carmina Prudentii, carmina Alani, carmina Burana vel Cantabrigiensia vel satirica medii aevi, opuscula Erasmi selecta. Aegre certe ferrem ullo ex hisce libris diutius carere, quod eorum summa animus et refocillatur et ad res nostri temporis cogitando distinctius dinoscendas invitatur.
9. Iam diu inter sodales ALF numeraris, cuius Academiae etiam praesidem egregie egisti. Quando tibi primum innotuit ALF? Cur tibi eiusmodi sodalitas arridet? Estne tua sententia magna utilitas eiusmodi Academiarum? Differtne magnopere Academia Latina a ceteris Academiis, ut puta ab Austriaca? Putasne Academiam Latinam diu superstitem fore? Quam Spartam, ut aiunt, praeprimis ut exornet Academia nostra Latina ipse suadeas?
resp.: Utrum praesidem Academiae Latinitati Fovendae bene egerim necne, sodales videant! Hoc quidem constat: Academiam nostram mihi anno, nisi memoria fallor, millesimo nongentesimo nonagesimo tertio innotuisse, cum conventui Lovaniensi et Antverpiensi, nondum sodalis, invitante Nicolao Sallmann Moguntino interessem deque usu Latine in scholis loquendi acroasim haberem. Utilitas Academiarum meo quidem iudicio certe non est neglegenda, quamvis sodales intentius dare operam in rebus Academicis divulgandis cupiam – memet ipse non excludo! Academiam Latinitati Fovendae tamen aliis eiusmodi institutis plus valere sentio; nihilominus, ut dixi, optandum, ut quam plurimi sodales coetibus annuis intersint remque suam agi agnoscant. Quod si fiet, facilius superstitem spero Academiam fore remotis discordiis sive apertis seu latentibus. Iuniorum denique officia stimulentur praecipue opus esse existimo. Insuper Academiae summopere esse censeo maiore virtute instrumentis nostrae aetatis adhibitis demonstrare cum linguam Latinam, tum spiritum, cuius est interpres, nostro etiam tempore mirum quantum valere, licet sub integumentis adeo diversis atque antea.
10. Sunt qui dicant litteras humaniores, Graecas praesertim et Latinas, e scholarum curriculo eiciendas esse, quod ab hominum societate, qualis nunc floret, sint ipsae alienae quodque maioris momenti iam sint disciplinae aliae, quas iuventus discere debeat. Quid tu hac in re sentis?
‚Voces clamantium in deserto spiritali‘ linguas classicas e scholis esse eiciendas paulatim obticescebant, in Austria saltem. Numerus eorum, qui linguam Latinam in gymnasiis discunt, posteaquam inter annos circiter bis millesimum et bis millesimum decimum in singulos annos notabiliter augebatur, nunc quidem iterum decrescit; tamen praeter linguam Anglicam Latina maiorem campum inter linguas peregrinas occupabat occupatque cum damno linguae Francogallicae, quae semper minus discebatur quam Latina. Creverat autem paululum favor linguae Hispanicae, pauci vero linguam Italorum discunt, pauciccimi praeter Latinam etiam Graecam antiquam – sed numerus illorum omnium minor est quam discipulorum sermonis Latiaris. Tamen omnino notandum studia cunctarum linguarum peregrinarum sensim diminui excepta sola Anglica. Id maxime apparet etiam in conventibus scientificis multarum gentium: nam paucis decenniis ante, qui illis intererant, linguis propriis, scilicet aut Anglica, aut Francogallica, aut Theotisca, aut Itala, interdum etiam Hispanica loquebantur, nunc vero paene omnes Anglice loquuntur, quocumque conveniunt. Quod autem ad usum scholasticum pertinet, ii qui instructioni atque educationi publicae administrandae praesunt, summa vi nituntur, ut studia rerum naturalium technicarumque principatum in scholis obtineant sub tutela unius linguae, quae est Anglica. Eadem de causa etiam litterarum Theotiscarum, artis musicae, artis pingendi, sculpendi, aedificandi non tanta ut prius habetur cura atque ratio. Sunt tamen, qui resistant, id quod nostrum quoque esse officium censeo.
11. Cum gymnasio feliciter peracto in eo esset, ut decerneres, quibus studiis in universitate incumbere velles – siquidem tertia, ut dicunt, eruditionis excolendae via doctrinam augere inque res altius penetrare tibi in animo erat – fueruntne, quaero, aliae materiae praeter philologiam classicam in votis considerationibusque tuis?
resp.: Fuerunt certe! Sed omnes ad linguas vel artes vel historiam spectabant, velut ad archaeologiam classicam, ad linguas neolatinas, ad historiam artis figurativae.
12. Fueruntne, qui tibi dissuaderent, ne linguis quae classicae appellantur docendis vel ratione scientifica edendis explicandisve vitam sustentares, quoniam fata studiorum eiusmodi et in scholis et in ipsis universitatibus vel Academiis in incerto essent?
resp.: Non fuerunt, quamquam aliis, paucis nempe, alia studia proponebantur, ut commilitones mihi narraverunt, cum studia inchoarem. At ineunte septimo decennio saeculi vicesimi neque institutio Latina neque Graeca in gymnasiis in periculo versabatur. Id non ante octavum decennium aeque ac tota Europa ita etiam in Austria incidit. Sed, ut dixi, non iam praevalent voces ac calumniae istae.
13. Quid tu de poetis scriptoribusque patriae tuae, qui nunc sunt, eorumque cum litteris antiquorum ratione agendi, siquidem rationem earum habent, iudicas?
resp.: In litteris terrarum linguae Theotiscae saeculo vicesimo haud pauci fuerunt, qui argumenta operum suorum e traditione Latina vel Graeca variis de causis sumerent. Inter Austriacos maxime laudandus est Christophorus Ransmayr, cuius fabula sermone soluto exquisite conscripta, quae inscribitur ‚Die letzte Welt‘, quod Latine sonat ‚Mundus ultimus‘, a iudicibus litterarum inter praestantissima suae aetatis opera numeratur. Argumentum sumitur e Nasone poeta relegato, quin mortuo, vi tamen arcana vivo mundumque ipsum mira quadam metamorphosi calefaciendo mutante. Liber dignissimus est, qui legatur. Nec neglegendi sunt Austriaci duo, femina et vir, qui his annis praemio Nobeliano honorati sunt: Elfrida Jelinek Vindobonensis et Petrus Handke Caranthanus. In utriusque operibus, quamvis partim perdifficilia sint lectu et intellectu nec ab omnibus probentur, ad auctores sive Graecos velut Aeschylum et Pindarum sive Latinos velut Horatium sive ad linguam liturgiae catholicae alluditur.
14. Suntne aliae res, a litteris Latinis Graecisve longe remotae, quibus delectaris, cum tibi tempus est?
resp.: Sane quidem, sunt – sed inter se admodum diversae. Namque ab una parte spectaculis theatricis musicisve et symphoniis valde delector – pro dolor, nunc a delectationibus eiusmodi prohibemur: quo usque tandem? – ab altera parte ferriviis vetustioribus animus meus vehementer allicitur, neque tamen minutissimis illis ad exemplaria maiorum formatis et ad ludum puerorum adultorumque potius confectis, sed veris, quae in museis stabulisque ferriviariis aut servantur aut vaporis officio diebus indictis ad vitam revocatae tempora reducunt praeterita. Neque tamen is sum, qui ingenia ferriviaria nostrorum temporum despiciam, ut verbis Plinii minoris leviter mutatis utar (cf. epist. 6, 21, 1).