NVNTII LATINI BREVES
Jacobo Rubini et patre Roberto Spataro auctoribus
Russi in Vcrainam gravissime saeviunt
30/9/2026
Cùm nullus, adhuc, progressus de pace inter Russos Vcrainosque conciliandà factus sit, exercitus Moscoviticus impetum omnium, inde a veris tempore, ingentissimum in apparatus energiae advehendae Vcrainicos fecit: quo illud, etiam, contigit, ut septem, saltem, homines inter impetum perierint. Missilia fucique in urbem, plerumque, Vcrainae capitalem ac regiones circumiacentes emissa sunt.
Tentamen aeronavem ad solum confringendi frustratum est
30/9/2026
Strages immanis vitata est. Nam, quantum hactenus a potestatibus Israelis publicis relatum est diurnariis, aliquam aeronavem societatis FlyDubai, qua homines 174 Dubaià Vernicollem (vulgo, Tel-Aviv) vehebantur, alter a navarcho, patrià Omanita, Indo ipsius navis praefecto securi vulnerato, horà diutius eo consilio abducebat, ut ad solum praeceps tandem confringeret. Quod cùm Israelitae milites cognovissent, duo, continuo, pyraulocineta miserunt, quae quidem - militibus abductori, ut proposito nempe desisteret, suadentibus - aeronavem arte comitarentur. Diurnarii illud, deinde, evenisse renuntiaverunt, ut duo feriati aeronavium militarium rectores - qui eo velivolo forte vehebantur, tromocratemque, adiuvante, etiam, quodam incognito securitatis Israelis publicae milite, demum comprehederunt - navem, in suam potestatem olim redactam, ad aeriportum Tabucensem, in Aarabià Saudità, incolumem deducerent.
“Nulla in mundo pax”
30/9/2026
Si fides iis habenda est, quae a diurnariis procuratoriae Axios (vd. symbolam) relata sunt, fieri potest, ut bellum inter Persiam et Civitates Americae Vnitas post media in Americà Septentrionali comitia (mense Novembre insequente celebranda) etiam acrius instauretur. Nam male cessisse videntur colloquia de pace inter bellum gerentes componendà, quae legati Qatarenses, vice magistratuum Persarum, cum Americanis diebus modo elapsis habuerunt: nam neutra pars alterius postulatis (i.e. ut Americani obsidionem freti Hormusii tandem tollant; Persaeque, contra, a consilio uranii locupletandi recedant) ne modicum quidem obsequi voluit. Quae cùm ita sint, legati tamen Qatarenses, quantum e procuratorià Axios cognoscere licuit, se officio pacis quomodocumque conciliandae defuturos negavere.
Iudicium de homicidio Iulii Regeni latum
28/9/2026
Post decem annos, quam Iulius Regeni, studiosus Italicus, circumstantiis adhuc, paene, ignotis, in Aegypto occisus est, iudices tribunalis urbis Romae tres Reipublicae Aegyptiacae speculatores (videlicet, centurionem maiorem Magdi Abrahamum Abdelal Sharif, necnon chiliarcos Uhsam Helmi atque Athar Camelum Mahometum) contumaces propterea condemnavere, quod illorum operà Iulius Regeni - antequam interficeretur - die XXV Ianuarii a.D. MMXVI abductus sit; quo, quidem, lato iudicio, tribunal Romanum reos, propter editum scelus, decem annos in vinculis detineri iussit. Vir, vero, qui quartus in ius evocatus erat, imperator Tariq Sabir - ipse quoque, ut ceteri, in contumacià perseverans - criminis insons renuntiatus est. Alterum, vero, homicidii crimen, cuius omnes accusati erant, nullis certis compertis indiciis, sublatum est.
Elon Musk, sive de inutilitate pecuniae
27/9/2026
Diurnariis The Economist percontantibus (totam percontationem Anglice specta), ille negotiator omnium, paene, ditissimus, scilicet Elon Musk, qui societatem negotiatoriam “Tesla” possidet, se certum habere dixit, intra annum MMXXXVI intelligentias artefactas talem tantamque ratiocinandi atque operandi vim consecuturas esse, ut omnibus officiis, mortalium vitae omnino necessariis, suis ipsae solis viribus facillime satisfacere valeant: quo illud quoque fiat, ut labor humanus iam non necessitas, sed potius libera cuiusque habeatur optio, nisi etiam voluptas. Oblitterabitur, prorsus, labor. Quae cúm ita sint - perrexit Musk - pecunià nullum iam opus hominibus erit: nam mercium, quae facile ac nullo, fere, labore ab homuncionibus automatariis fabricabuntur, tanta fiet copia, ut ferme ad nihilum, pecunià scilicet inutili, illarum pretium redigatur. Namque, quod mercandi legibus vulgo sancitur, ubi nulla rei cuiusquam penuria, ibi vilissimum eiusdem rei pretium.
Leo XIV Lutetiae Parisiorum
26/9/2026
Inifinita, fere, mortalium turba in vias Lutetiae Parisiorum hodie se dedit: nam plura, quam octoginta hominum milia, ad Plateam Concordiae, apud Campos Elysios, undique concurrerunt, ut Leonem XIV, summum Romanae Ecclesiae pontificem, qui primum, post annos duodeviginti, apostolicum in Francogalliam iter suscepit, Missam celebrantem aspicerent, eiusque pacis verba avidis oribus audirent: "Sentio" inquit servus servorum "vos pacem sitire". Verum etiam: "Nolite fidem in Iesu Christo vobis solis sequestrare. Quin immo, in alios libere redundet sinite". Nonnulla, autem, ad rerumpublicarum rectores praecipue graviterque direxit: "Haud illi, qui victoriam reportare videntur, sed ii, potius, homines, qui ad pacem conciliandam viam sternere nunquam non satagunt, in magno historiae opere suum imprimunt signum".
Sequentia addidit Robertus Spataro:
Galliam invisit Leo XIV, Pontifex Maximus, qui, cum a moderatoribus Reipublicae et pluribus Christifidelibus esset receptus, sermones magni habuit momenti, potissimum de Evangelio vitae, quae, dignitate maximà ornata, violari nequit ullo ab homine, ullà ab iniquà lege. Sunt, qui opinantur, Galliam post multos annos, quibus a radicibus Christianis abhorruit, nunc temporis titulum filiae primogenitae Ecclesiae recuperare videri. Quod utinam fiat!
De indutiis a regimine Iranico oblatis
26/9/2026
Donaldus Trump, praeses Civitatum Americae Foederatarum, indutias septem dierum, quas Persiae magistratus ad controversiam de freto Hormusio aptius componendam regimini Americano obtulerant, cum hoste pacisci respuit. Nam affirmavit ipse, Americanos, impraesens, Persicis copiis bello praestare, necnon exercitumque civitatemque Persarum iam ad incitas omnino redacta esse; illud, etiam, adicere non est oblitus, fretum Hormusium in potestate Americanorum firmiter esse, quod, autem, omnino negant Persae: nec indices pretii petrolearii quicquam aliud innuere videntur.
Verba Guilelmi Gates super periculis intelligentiae artefactae
26/9/2026
“Intelligentia artefacta satis viribus pollet, ut tales, quae etiam unum hominum miliardum ad interitum ducant, condiciones parere possit”. Sic Guilelmus Gates, diurnariis societatis televisificae Americanae NBC (vd. symbolam) percontantibus, spectatores de periculis, ex pravo intelligentiae artefactae usu proventuris, spectatores monuit. Nam timet Gates, ne tantum tamque validum huiusce aetatis instrumentum, si forte in manus hominum pravorum incidat, universum mortalium genus in inaudita pericula atque extremum, paene, discrimen adducat. Quapropter, totius orbis regimina exhortatus est ipse Guilelmus Gates, ut usui intelligentiarum artefactarum diligentius invigilent, eique certum modum legibus imponant: nam illud fieri non potest - perrexit Gates - quin societates negotiatoriae, quae ex IA lucrum sibi faciant, ipsis aliquando immoderate utantur.
Legati ONU contra Netanyahu reclamaverunt
24/9/2026
Aliquid mirum, quidem, accidit apud Coetum Generalem Nationum Vnitarum, Novi Eboraci, in Americà septentrionali, celebratum. Nam, cùm Beniaminus Netanyahu, summus Reipublicae Israeliticae magistratus, orationem coram habiturus, iam ad rostra accederet, magna legatorum copia statim e sellis surrexit, deindeque, suam quisque sedem inanem relinquens, ex auditorio, ubi Coetus ille Generalis coactus erat, excessit, ut hoc pacto legati contra scelera ab exercitu ac regimine Israelitico in Palestinà perpetrata tacite reclamarent, ipsumque summum magistratum aperte accusarent. Quo factum est, ut illud amplissimum conclave semi-vacuum, prorsus, appareret. Quibus visis, ex ipsis rostris moram in respondendo non tulit Netanyahu, qui eos, qui ex auditorio discessissent, ignaviae accusavit; aliosque, qui idem forte facere cuperent, ut et ipsi tunc ipsum conclavi excederent, coram reliquis legatis exhortatus est: “Israelitae” inquit “patrias etiam multorum ex iis, qui auditorio exiere, contra Persiam pugnando defenderunt”. Ceterum, praefectus urbis Neo-Eboracensis, Lucius (vulgo, Zohran) Mamdani, mahometanus, ut Beniaminum Netanyahu, dum Neo-Eboraci versaretur, comprehenderet in consiliis se habuisse declaravit, neque id, tamen, propterea facere potuisse, quod a Procuratorià Investigationum Foederali (vulgo, FBI) proposito impeditus fuisset: nam pernotum illud iudicium a Curià Omnium Gentium Poenali iam pridem latum, quae summum Israelis magistratum de criminibus bellicis et contra universum hominum genus perpetratis a.D. MMXXIV condemnavit, regimen Civitatum Americae Vnitarum nondum ratum habuit.
Ecquid Europa in periculo versatur?
24/9/2026
Actis diurnis Hispanicis El mundo inscriptis, illud affirmatum est, “Russos, ut in Italiam, Francogalliam vel Hispaniam, formidolosis automatis generis Gerbera a ponto emittendis, impetum faciant, in consiliis habere” (vd. symbolam Hispanicam). Diurnarii, vero, illius folii quotidiani, huiusce periculi a quibusdam Lituaniae rectoribus - qui idem ipsum e Procuratorià rebus occultis explorandis Americanà, vulgo CIA, ante comperissent - certiores facti erant. Quibus, tamen, auditis, Reipublicae Italicae minister a patrià tuendà, Guido Crosetto, nullum huiusmodi timorem factis confirmatum, illudque maxime, ne “oleum addatur camino”, cavendum esse, graviter ac prudenter monuit.
De vi nucleari in Italià rursus usurpandà
23/9/2026
Senatus Reipublicae Italicae legem, quam Legatorum Curia iam pridem, die IV mensis Iunii, ratam habuerat, de vi nucleari in usum restituendà tulit, licet haud unanimiter: nam senatorum 81 sua legi suffragia tulerunt, 51 obstiterunt , 7 autem inter utramque partem ambigentes haeserunt; una, tamen, eademque fuit sententia eorum factionum, ex quibus praesens dexterae partis regimen coaluit. Verum enimvero, usus vis nuclearis a Reipublicae Italicae parlamento anno MCMLXXXVII reiectus erat, postquam cives Itali, comitiis popularibus de legibus abrogandis edictis, se vi nucleari amplius uti (horribili, paulo pridem, nucleari calamitate Czernobelae edità), maximam partem negaverunt. Hodie, autem, in 14 Europae civitatibus officinae vi nucleari conflandae in usu sunt, quae quidem, ad annum MMXX, partes vis electricae totius Europae centesimas tredecim suppeditabant.
De urbe Gazà restituendà
23/9/2026
Legati “Sodalitatis de pacè Gazae instaurandà” (vulgo, Board of Peace for Gaza), cui Donaldus ipse Trump praeest, propositum Gazae sex mensium tempore penitus restituendae apud Coetum Generalem Societatis Nationum Vnitarum, coram adstantibus, exposuere. Regimina, quae illius Sodalitatis sunt participes, 2,45 miliarda centussium Americanorum, ad consilium omnino perficiendum, in medium universim afferre in votis habent, quamquam Nicolaus Mladenov, summus Sodalitatis legatus, illud, quidem, veretur, ut Respublica Israelis tali consilio sese facilem gerat. Propositum, autem, Gazae restituendae, utut apud Coetum Nationum Vnitarum Generalem delineatum est, e sex supra sexaginta diversis negotiis conficiendis, multa quidem variaque exaedificanda atque excitanda complectentibus, constabit. Verum enimvero, ad mensem Octobrem anni MMXXV, 84 centesimae partes omnium Gazae aedificiorum, operà militum Israelitarum, vel deletae erant, vel damna acceperant.
De mundanis birotarum certaminibus
22/9/2026
In mundanis birotarum certaminibus, quae nunc temporis in Canadà celebrantur, manipulus Italorum mixtus (i.e. e maribus feminisque aeque conflatus) victoriae palmam reportavit e cursu super viam stratam vicissim conficiendo. Qui, quidem, manipulus, patriae Italicae primum, hisce in certaminibus, nomisma aureum lucratus, compositus erat e Matthaeo Cattaneo, Philippo Ganna, Matthaeo Sobrero, necnon e Victorià Guazzini, Elissà Longo Borghini, Monicà Trinca Colonel. Alterum, vero, tertiumque locum Francogallia atque Helvetia, 8 ac 20 pone secundis, occupaverunt.
Bellum in Medio-Oriente amplificatur
22/9/2026
Die XIX huiusce mensis, primus, ex quo bellum in Medio-Oriente coeptum est, impetus in Riyad, automatis ac missilibus in urbem Regni Sauditarum capitalem emissis, a rebellibus Houthis e Yemenià factus est: cuius impetus nuntium, ab ipsis Houthis primo divulgatum, etiam exercitus Sauditarum, deinde, confirmavit. Quae, tamen, quantaque damna urbi accepta sint, hucusque ignoratur. Praeterea, Johannes (vulgo Yahya) Saree, militum Houthorum legatus, illud etiam adiunxit, apparatus quoque societatis negotiatoriae petroleariae Aramco, ad Sauditas pertinentis, ab exercitu rebellium pyrobolis petitos esse. Quibus, autem, peractis, moram in repugnando non est passus exercitus Reipublicae Yemeniticae, cuius milites, Sauditis auxilium ferentibus, proelium cum Houthis commiserunt in provinciis Taiz, Al-Jawf, Marib, Saada: homines 118, ut ab AFP (Agence France-Presse, i.e. a Procuratorià Franco-Gallicà Nuntiis Divulgandis) relatum est, diem dimicantes obierunt. Bellum, ut est conicere, in dies durius, quidem, fit atque gravius.
Petrolearia flammis correpta
21/9/2026
Sodalitas negotiationibus maritimis Britannica Ukmto illud renuntiavit, in navi aliquà petrolearià, telis missilibus in freto Hormusio percussà, ignem ortum esse, duobus inde viris leviter vulneratis. Navis, vero, cursum ad portum insequentem, nihilominus, tenere valuit, quin ulla, amplius, damna acciperet. Quis, autem, illa solverit missilia, nondum innotuit.
Iterum, de comitiis Germanicis
21/9/2026
Factio dextera “Altera Germaniae Optio” (vulgo AFD) victrix e Germaniae comitiis evadere non cessat. Nam, postquam principatum in Saxonià, nuper, obtinuit, etiam in provincià Meclemburgensi-Pomeranicà maximam suffragiorum rettulit partem (i.e. 38,2%), secundo, autem, loco a factione Socialisticà (i.e. SPD) occupato. Ingentem, contra, accepit cladem factio CDU (scilicet Christiano-Democratica), quae, etsi rerum summam in Germanià, nunc temporis, tenet, tamen, 4,9% suffragiorum a civibus Meclemburgensibus et Pomeraniis acceptis, in Senatum provincialem admitti non potuit; quod, enim, ut fiat, quaeque factio quinque, minimum, suffragiorum partes centesimas obtineat, lege sancitum est. Verum enimvero, Fridericus Merz, praesul CDU, qui ipse “tantam cladem” haud dissimulavit, attamen se munere cancellarii totius Germaniae abdicaturum esse, negavit. Ceterum, cives Berolinenses Priscam (vulgo Elif) Eralp, candidatam factionis laevae Linke, genere Turcam - quae, homines ut locupletes vacuis ac supervacaneis domibus spolientur, se in votis habere nuntiavit - novum urbis Germaniae capitalis praefectum creaverunt. Si factis fides habenda est, iam viae mediae taedet Germanos.
De comitiis Russicis
21/9/2026
Quod ab omnibus, paene, fore expectabatur, factio, quae praesidi Russiae Vladimiro Putin favet, nomine “Russia Vnita”, magnam victoriam e comitiis Senatui renovando rettulit, 49,4 partibus suffragiorum centesimis acceptis; 56 partes civium centesimae suffragia hisce comitiis tulerunt. “Russiam Vnitam”, cui ipse Putin olim praefuit, procul admdodum subsecuti sunt Communistae, quibus cives ad XIV cum vicesimà partem centesimam suffragati sunt. Factio, autem, Putiniana anno iam XXVIII in Confoederatione Russicà summam rei publicae tenet, exercitu durum ac diutinum bellum cum Republicà Vcrainorum inde ab anno MMXIV gerente.
Ingentissimus automatum impetus in Russos factus
20/9/2026
Dum cives Russi suffragia ferunt ad Senatum (vulgo Duma) renovandum, Vcraini ingentissimum totius belli impetum fecerunt, immani automatum necnon missilium copià in urbem Moscoviam solutà. Namque, ut a ministro patriae tuendae relatum est, 1951 automata, pyrobolis instructa, a Russis militibus intercepta ac deiecta sunt, unà cum octo telis missilibus. Impediri, tamen, non potuit, quominus aliqua fabrica petroleo excoquendo, cùm tormentis esset percussa, flammis penitus corriperetur; duo, insuper, homines interficerentur; viginti vero - ex quibus tres pueri numerantur - vulnerarentur. Rentiaverunt, autem, Russi, se crebriores in Kioviam impetus abhinc facturos esse, maxime contra apparatus militares.
De novissimis periculis Europae obeundis
17/9/2026
Vrsula Von Der Leyen, Commissionis Europaeae praeses, orationem habens de “Confoederationis statu”, quae dicitur, condiciones, quibus impraesens versatur Confoederatio Europaea, perstrinxit, necnon Senatum Europaeum de “magnis periculis”, quae novissima, quidem, ipsis Europae civitatibus unà erunt obeunda, graviter monuit. Namque, mentionem gravissimorum bellorum, quae ubique orbis terrarum nunc ipsum flagrant universaeque Europae expostulant considerationem, facere non praetermisit. Praeterea, Commissionis Europaeae praeses illud etiam fore se sperare affirmavit, ut Europaearum civitatum Confoederationem maiorem agendi “libertatem” (scilicet oeconomicam, militarem, simulque technicam), qua totius Confoederationis interesse aptius ac validius promoveatur, aliquando assequatur: ad quam, quidem, maiorem agendi libertatem etiam unicum Consilium Securitatis Europaeum olim instituendum spectare, ab ipsà Vrsulà Von Der Leyen palam confirmatum est.
Quibus dictis, novum, quoque, et inauditum ab ipsà Commissione Europaeà initum propositum Senatui Europaeo primum significavit, videlicet Rempublicam Canadensem in societatem extra-ordinariam cum Confoederatione Europaeà asciscendi, ut consiliis Civitatum Americae Foederatarum, iam durioribus ac pertinacioribus in dies factis, Europaei et Canadenses efficacius, unà, obsistere valeant: “Non solum” inquit Von Der Leyen “Oceanum moresque nosmetipsos coniungunt, verum etiam communem mundanae societatis rationem animis conceptam habemus. Amodo, vero, vitam etiam futuram simul aedificabimus”. Vnde, nimirum, haud parum irae Donaldo Trump conceptum est.
In Medio-Oriente pax semper periclitatur
16/9/2026
Non tantum bellum pergit Persicum, non tantum Iudaei et Palaestini indesinenter pugnant, etiam secta, quae dicitur Houthorum, magis magisque ferox contra Arabos Sauditos eorumque castra in republicà Yemenità locata, olim Arabià felici, arma semper infesta ex caelis deicit. Conflent tandem arma in aratra, iuxta Prophetae oraculum! (Pater Robertus Spataro exaravit)
Magnum aedificium Gazae corruit
16/9/2026
Magna insula, ubi ad centum, saltem, profugae vitam in sex contignationibus degebant, nocte intempesta improviso corruens, momento quidem temporis solo aequata est. Omnibus, autem, satis innotuerat, illud aedificium - quod, cùm aliquot impetus tormentarios ab exercitu Israelitico ante passum fuisset, nonnihil sese iam pridem inclinaverat - parum esse firmum, nec tutam hominibus habitationem praebere posse. Verum enimvero, “Nihil est aliud” affirmavit Mahometus Basal, custodum civilium legatus, “quod [profugae] facere possint. Namque, tentoriis domibusque deficientibus, in iis etiam, quae damna acceperint, aedificiis vitam agere constituunt, ruinae periculis prorsus neglectis”. Sub insulae, cui nomen impositum fuerat Saada (i.e. “Beatitudo”), ruinas 21 dumtaxat Palaestini diem obierunt, ad 45 usque vulnerati sunt, dum alii saltem 100 (quorum media, minimum, pars ex pueris constat) in aedificii reliquiis adhuc detinentur, dum viam exeundi reperire nequeunt. Inter 21 illos homines, qui, corruentis aedificii pondere oppressi, vitam amisere, duodecim etiam pueri numerantur.
Odia contra Iudaeos execranda
15/9/2026
Anno MCMXXXV, hoc die leges contra Iudaeos sunt promulgatae Norimbergae. Quas cùm memoremus, non possumus, quin deploremus, immo detestemur quaecumque discrimina ob populi genus, quae - pro dolor - etiam nunc temporis, interdum, homines ullà sine humanitate turpiter perpetrant. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Aeria automata in caelis Europaeis
15/9/2026
Automa aerium, quod pyrobolis instructum caelos Lituanicos illicite ingressum erat, ab Italorum pyraulocinetis militaribus, quae machinam illam solutis tormentis petierunt, deiectum est. Italus, deinde, minister a rebus militaribus, Guido Crosetto, fieri potuisse publice renuntiavit, ut istud automa a Russis in Lituaniam emissum fuisset: suspicio, autem, confirmata nondum est. Ceterum, alterum etiam automa haud longe a castris exercitus aeronauticis, in Germanià, per se praeceps decidit. Postremo, potestates Daniae publicae affirmaverunt, aeronavem regni autogyram, aequora omnium gentium supervolitans, duobus missilibus a Russorum venatorià, quam autogyram illam inspiciendam curabat, displosis deiectam esse.
Petrolearia flammis correpta
14/9/2026
Acta diurna Reipublicae Persicae illud renuntiaverunt, ingentem petroleariam Panamensem (nomine Algeiram), postquam - fretum Hormuz illegitime traiciens - pyrobolo subaquaneo temere incidisset, flammis correptam ac deletam esse. Rettulerunt pasdaran (i.e. custodes Persicae revolutionis, qui dicuntur), nullo prorsus pacto, quamvis omnibus quidem viribus ignes ipsi extinguere contenderint, se navem servare potuisse.
Rebelles Houthi insulam Diodori occupaverunt
12/9/2026
Rebelles Houthi - Yemenitae civitatis Persicae socii ac sodales, qui contra Sauditas regimenque Yemeniae legitimum, apud quod plurimum valeant Sauditarum reges, iam diutinum gerunt bellum - provinciis Reipublicae Yemeniticae occidentalibus in suam potestatem redactis, nunc meridiem versus magnis itineribus contendunt. Namque, die Veneris XI huiusce mensis, postquam litora Reipublicae occidua armis subegerunt, insulam etiam Diodori (vulgo Perim), quae Mare Rubrum in freto Bab el Mandeb alluit, tandem occupaverunt, illud non solum minitantes, verum etiam efficere conantes, ut ab ipsius freti transitu, qua partes inter VII et X centesimae petrolei per aequora vecti quoque anno commeare solet, navigia prohibeant. Quibus peractis, impraesentiarum rebelles Houthi iam summà rerum in Reuplicà Yemeniticà magnam (nisi maximam) partem sunt potiti. Die XIV huius mensis, pretium singuli petrolei dolii in indice BRENT unum supra centum centussem Americanum primum, inde a mense Maio, attigit. (Die autem XVIII, quo hi nuntii foras dantur, 103 longe superavit centusses)
Pater Robertus Spataro sequentia addidit:
Non tantum bellum pergit Persicum, non tantum Iudaei et Palaestini indesinenter pugnant, etiam secta, quae dicitur Houthorum, magis magisque ferox contra Arabos Sauditos eorumque castra, in republicà Yemeniticà locata, olim Arabià felici, arma semper infesta ex caelis deicit. Conflent tandem arma in aratra, iuxta Prophetae oraculum!
Causa contra Lindesiam Clancy in cassum cecidit
12/9/2026
Die XI huiusce mensis cecidit causa contra Lindesiam Clancy indicta. Mulier, quod suos tres liberos - die XXIV Ianuarii anni MMXXIII - propriis strangularit manibus accusata, scelus a se perpetratum esse confessa est. Eius, tamen, patroni illud probare contendebant, matrem, cùm suos necavit liberos, animi aegritudine, post partum exortà, graviter opprimi; quae cùm, igitur, sui compos hac de causà non esset, huius horrendi sceleris ream iure haberi non posse. Qua de re diu, quidem (ad 40 usque horas), inter se consultavere iudices populares, qui cùm consilii capiendi unanimitatem consequi, demum, non potuissent (nam unus ex illis dominam Clancy criminis insontem renuntiare noluit), iudex Guilelmus Sullivan id denique fecit, ut causa, cui ipse moderabatur, nullà certà, denique, edità sententià, in cassum ceciderit. Multae, inde, ac magnae gravesque inter homines totius orbis obortae sunt de tanto scelere quaestiones ac dissensiones (necnon asperae, etiam, in retibus socialibus altercationes), dum nova in mulierem instauranda expectatur causa.
Liberi Lindesiae Clancy - Callanus, Dawson, Cora - vitae mensem octavum, annum tertium, quintum agebant.
Nomen Mariae
12/9/2026
Colit hodie pietate eximià Catholica Ecclesia Romana Beatissimae Virginis Mariae Nomen, cuius vis varià explicatur ratione. Quam alteri ex voce Aegyptiacà opinantur gigni, cuius significatum est “dilecta”, alteri ex voce Syriacà, per quam “domina” indicatur. Placet Sancto Bernardo, doctori eruditissimo, enodare vim verbi hoc modo: Myriam “stella maris” est interpretanda. Quapropter ille exhortatur Christianos in vitae periculis, ut stellam sursum respiciant, Mariam semper invocent. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Memoratur dies horrendus
11/9/2026
Viginti quinque abhinc annos, die XI mens. Sept. anno MMI, turres, quae gemellae vocantur, Neo Eboraci sunt deletae et deiectae a tromocratis. Clades ingentissima est facta et atrocissima. Ex illo die horrendo, tristes augentur discordiae inter populos, aliaque bella hic et illic excitata sunt plerumque damnosa semper scelerata. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Certamina Europaea follis volatilis
10/9/2026
Neapoli, elegantissimà in plateà a Plebiscito nuncupatà, athletarum Italicus grex superavit Suecos in certamine follis volatilis, copiosissimis imbribus cadentibus. Gaudium magnum inter Italos est diffusum. Quod gaudium, ut quidam dicunt, oritur, quia athletae autem Italici pedifolli ludentes temporibus recentioribus semper superantur ab aliis gregibus in certaminibus mundanis. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Novi in freto Hormuz impetus facti
9/9/2026
Exercitus Americanorum quinque naves Persarum petrolearias missilibus petiit atque - ut ab ipsis Americanis relatum est - ita perdidit. Cui tamen impetui haud sero repugnavere Persae, tormentis, quidem, in duas naves Americanorum longas octoque navigia petroleo vehendo, in freto Hormuz cursum tenentia, emissis. Ceterum, revolutionis custodes (vulgo pasdaran) id renuntiaverunt, castra etiam militaria Americanorum, in Iordanià sita, pyrobolis vexata esse. Interea, dum res in Medio-Oriente in peius verti videntur, pretium petrolei in indice Brent 100 pro singulis doliis centusses Americanos rursus excessit, difficultatibus oeconomicis, quibus iam graviter laborant nationes Europaeae, hoc pacto, nimirum, exaugendis.
Intelligentiae artefactae genus humanum oblitterabunt?
9/9/2026
Tres societatis negotiatoriae Anthropic exploratores periculum, quidem, esse affirmaverunt, ne totum genus humanum intra annum Domini MMXXX operà intelligentiarum artefactarum pereat. Vnus namque ex iis, Jacobus Coxon, muneribus, quibus in societatibus primum OpenAI deinde Anthropic fruebatur, sponte depositis, die huiusce mensis octavo apud rete sociale X talia vulgavit verba: “Neutra societas humani consortii bonum sibi curae habet: ut tales intelligentias artefactas, quales se ipsas valeant sponte praestantiores reddere, obtineat, altera cum alterà, nostrùm omnium vitis velut aleà ludens, cursu certat. […] Qui intelligentias artefactas efficiendas curant, nos omnes intra finem huius decadis earum operà perire posse, rationi haud alienum existimant” (cfr. rete sociale X). Deinceps, duo ceteri exploratores, Evanus Hubinger ac Samuel Marks, timores, a Jacobo Coxon palam factos, suis vicissim nuntiolis confirmaverunt (cfr. "The Guardian").
Beniaminus Netanyahu stragis diei VII Octobris iam prius certior factus erat?
8/9/2026
Diurnarii ephemeridis Israeliticae Haaretz - maxime Shlomi Eldar - se illud pro certo compertum habere contendunt, summum Reipublicae Israeliticae magistratum, Beniaminum Netanyahu, stragis die VII mensis Octobris a.D. MMXXIII, manu militum factionis Hamas futurae, iam prius, scilicet Septembri exeunte, a principe Emiratuum Arabicorum Vnitorum, Mahometo bin Zayed, colloquio telephonico certiorem factum fuisse, nec tamen quicquam occultis securatis custodibus de hoc colloquio rettulisse (cfr. symbolam ipsius ephemeridis). Hisce novis adiciuntur, etiam, verba diurnariorum ephemeridis Yediot Ahronot, qui, quidem, illud affirmaverunt, etiam ministrum a rebus occultis Reipublicae Aegyptiae, imperatorem Abbatem Kamel, “aliquid” a militibus Hamas “inusitatum futurum esse” ipsi Beniamino Netanyahu eàdem, ac bin Zayed, hebdomade renuntiavisse. Legati, vero, summi Israelis magistratus, tantas accusationes firmiter, quidem, negaverunt, nec ullum his de rebus colloquium telephonicum cum principe Emiratuum unquam factum fuisse declaraverunt.
Libanus Israeliticis pyrobolis adhuc vexatur
7/9/2026
Regiones Libani australes (illa, maxime, nomine Nabatiyeh) novis pyrobolis missilibus, illuc ab exercitu Israelitico collineatis, afflicta est. Inter alia, insula aliqua (h.e. idgenus hominum habitatio, quae plurima amplectitur cenacula) necnon autocinetum, quo opitulatores quidam victimis auxilio venire festinabant, tormentis verberata sunt: unde illud consecutum est, ut homines 11 interfecti, 13 vulnerati sint; inter eos, autem, qui animam hisce in incursibus tormentariis efflaverunt, duo etiam infantes, unà cum subvenientibus aliquot, numerantur. “Strages fuit”, inquit praefectus oppidi Kfar Remman.
Congressus iuribus hominum tutandis
7/9/2026
Genevae, in Helvetià, congressus iuribus hominum tutandis est coadunatus, nomine Coetus Vnitarum Nationum. Colloquia habita sunt gravia de rebus pertinentibus ad hominum populorumque progressionem. Post verba, facta prorsus expectantur! (Pater Robertus Spataro exaravit)
Factio AFD victrix e comitiis Saxonicis evasit
7/9/2026
Factio dextera AFD (i.e. Alternativ für Deutschland, Latine plus minus “Altera Germaniae Optio”) victrix evasit e novissimis comitiis in provincià Germaniae Saxonicà (vulgo Sachsen-Anhalt) edictis, postquam 43,8 partes suffragiorum centesimas rettulit, dum factio dextera-centralis CDU (i.e. “Confoederatio Christianorum Democraticorum”), quae Reipublicae Germanicae gubernaculum nunc ipsum, unà cum variis sociis, moderatur, tantummodo 17,2% suffragiorum accepit, 20% punctorum inde a proximis eiusdem provinciae comitiis penitus amissis. Equidem plures, quam 80 partes centesimae civium Germanorum, hisce comitiis interfuerunt. Alicia Weidel, praeses AFD, Fridericum Merz (ipsius Reipublicae Summum Cancellarium, necnon praesulem factionis CDU) “oneri Germaniae esse”, post comitiorum eventum publice declaravit. Nunc autem temporis, AFD, quamvis nullam in praesenti civitatis regimine acceperit partem, tamen princeps ac praepollens facta est totius Germaniae politica factio.
Pater Robertus Spataro sequentia addidit:
Quae pars reipublicae (scil. AFD) putat migrantes non legitime in Germanià degentes expelli debere; pactum cum regimine Russorum, bellum gerente contra Ruthenos, ineundum esse; vincula cum Vnione Europaeà solvi opus esse. Multa evenire videntur et gravia inter Europaeos populos.
Ingens montis ruina facta
6/9/2026
In Republicà Cabardino-Balcaricà, homines saltem 11, montem aliquem regionis Caucasi mediae ascendere contendentes, propter ingentem et inopinatam montis ruinam vitam amiserunt; sex, insuper, vulnerati sunt, dum decem e montibus incolumes se recipere valuerunt. Ceterum, opitulatores, num alii, forte, homines improvisà ruinà abrepti sint, explorare non cessant.
De pacis inter Russiam Vcrainamque conciliandae colloquiis
6/9/2026
Postquam Vladimirus Putin, praeses Reipublicae Russiae Foederatae, per spatium trium horarum cum legatis Americanorum Stephano Witkoff et Iaredo Kushner varios conseruit sermones, finem, tandem, attigere colloquia, Moscoviae habita, de pace inter Russiam Vcrainamque conciliandà Affirmavit Putin, “rem haud facilem esse expeditu”, implicatam nimirum ac multis obnoxiam difficultatibus; illudque, autem, fore negavit, ut exercitus regiones, quas bello tam diutino (anno, quidem, MMXIV incohato) in Russorum potestatem redegit, Vcrainis, nec cuiquam alii ullo pacto cedat. Dum, vero, colloquia habebantur, nulla utrimque emittebantur tela missilia. Die, autem, septimo huiusce mensis, Donaldus Trump, Civitatum Americae Foederatarum praeses, cum Putin ac Zelensky telephonice colloquetur.
In memoriam Dianae
6/9/2026
Vndeviginti abhinc annos, die VI mens. Sept. anno MCMXCVII, Londinii, plurimi homines exsequias funeris in memoriam Dianae Spencer, Principissae Walliae, dilectissimae ab Anglis, sunt prosecuti. Tantum 37 agebat annos vitae: funere mersit acerbo! (Pater Robertus Spataro exaravit)
Homines a morte certissimà erepti
4/9/2026
Incredibile dictu: post dies novem ab inundationibus, quae campos, segetes, civitates occupaverunt et ruinis magnis in Nepalià operuerunt, opifices duo a morte certissimà sunt erepti a militibus. Vterque in cuniculo est inventus. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Automata aeria in aeriportu Lipsiae
2/9/2026
Die IV mensis praeteriti, aerium automa bombardarium inventum est in profectionis areà aeriportus Lipsiensis, in Germanià, prope quasdam aeronaves Vcrainas fabricae Antonov, quae, armis suppetiisque onustas, in Vcrainam profecturae erant; alterum, etiam, automa eodem die collisionem in aere fecit cum aeronavi onerarià Dhl, quae damna, exinde, in prorà accepit. Denique, die post undecimo, tertium, insuper, automa bombardarium repertum est apud regionis fines cum proximà Lipsiensi provincià. Postquam speculatores rem diu investigarunt, potestates Germaniae publicae renuntiaverunt, automata ad Russos, verisimiliter, pertinere se tandem perspectum habuisse: nam in suspicionem biocolytis venerunt duo viri, alter Letto (cuius, autem, maiores Russi fuere) alter Bielorussus (cui, tamen, documenta Russica ad manus erant), uterque quandam cum Regimine Russico necessitatem habens. Quo, deinde, factum est, ut Germani magistratus consulatum Russicum apud urbem Bonnam suppresserint. Legati, vero, Moscovitae, illa automata exercitus esse Russici, firmiter negaverunt; regimenque Russicum in tantam iuniuriam, a Germanis sibi immerito ac publice illatam, severe consulturum esse, palam fecit.
Bellum in Persià redintegratum
2/9/2026
Hac hebdomade, impetus a mense Iulio ingentissimi in regionibus Arabicis facti sunt. Nam Americanorum exercitus, uno induciarum mense elapso, die XXX mensis Augusti pyrobolos missiles contra insulam Agedanam (vulgo Larak), in freto Hormuz sitam, emisit duaeque naves Persarum petroleariae - quod nunquam, hucusque, acciderat - percussae flammisque correptae sunt. Responsum, autem, Persarum haud diu expectatum est, cum durum in modum vicem rependerunt milites Reipublicae Mahometanae, utpote missiles et ipsi in Iordaniam, Emiratus Arabicos Vnitos, Baharinam, Kuwaitum, Iraquiam eiecerint, Civitatibus Americae Foederatis, insuper, sceleris bellici accusatis, propeterea quod telo quodam Americanorum missili quinque Persiae cives interfecti, alii 67 vulnerati sint. Interim, vero, exercitus Reipublicae Israeliticae fines Libani australes tormentis, rursus, affligere coepit, ministerque a patrià securitate, Itamarus Ben Gvir (Palaestinis, videlicet, infestissimus), consilium omnes cives Palaestinos e Gazae Lacinià et vi expellendi publice proposuit.
Dies funestissimus memoratur
1/9/2026
Octoginta cum septem abhinc annos, cum exercitus Germanorum a finibus occidentalibus, milites autem Russorum ab illis orientalibus in terram Polonorum impetum fecissent, alterum bellum mundanum initium cepit et tristissimum: saevit toto Mars impius orbe! (Pater Robertus Spataro exaravit)
Caedes horribilis Romae facta
31/8/2026
Pater, mater filiaque, quinque annos nata, Romae domi, in lecto geniali simul iacentes, vitàque iam pridem functi, inventi sunt, postquam fratres patris (cùm hunc eiusque familiares integrà septimanà nullo quidem modo alloqui potuissent) byocolitas, magnà animi anxietate permoti, arcessivere. Mortuorum corpora talia ostendebant vulnera, qualia cum glandibus manubalistà displosis bene congruerent. Canis, etiam, familiae unà interfectus est. Inquisitores, qui nunc temporis tantam caedem sedulo pervestigant, illud verisimile autumant, alterum parentum ceteros interfecisse; postea, vero, letum sibi ipsum consciisse. Quantum rescire impraesens licuit, familia ope curatorum socialium, qui dicuntur, natae invalidae gratià utebatur. In mensà, autem, diaetae compertae sunt viginti, ferme, litterae valedictoriae, quae huius caedis originem, forsan, collustrent: fieri quidem potest, ut tantum nefas ad rei familiaris angustias ac filiae curandae difficultates maxime spectet.
Islandienses cum Europà societatem non contrahent
30/8/2026
Publicis de Confoederatione Europaeá ingrediendà comitiis in Republicà Islandicá edictis, cives suffragia tandem tulere: 52,8 centesimae Islandensium partes, se cum Confoederatione Europaeà societatem inire velle, negaverunt, iis, sic, superatis (haud magnà licet intercapedine), qui Confoederationis participes fieri cuperent, partes 47,2 Islandensium centesimas, nimirum, conficientes. Cives, autem, qui in comitiis suffragia tulere, numerati sunt ad 225.031, hoc est ad partes centesimas totius Reipublicae Islandicae 82,5. Res utcumque se habeat, id certum est, nullam, de eodem argumento, amplius fore civium consultationem usque ad finem, saltem, praesentis, quam Christina Frostadòttir gerit, magistraturae.
Navis in aquis Cypriis demersa
30/8/2026
Navis vectoria, quae adverso caelo portu Kyreniae (in eà Cypri insulae parte, quae ad Turcas pertinet) solverat, ignotis de causis aquam, mox, intus admittere improviso coeperat. Quo illud, brevi, factum est, ut navigium paulo post, quam navarchus tales angustias undis radiophonicis significavit, unà cum 267, quos exceperat, vectoribus cito fluctibus mersum sit. Quantum, hucusque, rescire datum est, homines 9 vitam amiserunt, dum, quid aliis undeviginti navis vectoribus evenerit, hactenus ignoratur. Navarchus, simul cum vectoriae nautis, byocolitis comprehensus est.
Ceutanenses advenas illegitimos agressi sunt
278/8/2026
Tentoria, quae illegitimi advenae apud Ceutae litora sibi aedificaverant, disiecta ac flammis data sunt ab aliquot civibus incolisque Ceutanensibus, qui, Hispanica signa ac vexilla gerentes, improvisos insultus in loca fecerunt, ubi alienigenae nonnulla erexerant tuguria, ut ad tempus in litore degerent. Tales tumultus magnam eruptionem, quam mense Iulio exeunte ingens illegitimorum advenarum turba ex Marocho Ceutam fecit, execepere.
Societas Meta ingenti mulctà plectitur
26/8/2026
Societas negotiatoria Meta, quae retia socialia Facebook et Instagram possidet, a tribunali urbis Quercupolitanae (vulgo Oakland), in Californià, idcirco accusata est, quod - inter alia - utentes immaturae aetatis contra pericula, ex usu retium socialium immoderato ipsis proventura, haud satis defenderet; adeo suis programmatis alliceret ac devinctos teneret, ut retibus socialibus summo labore se vix abstinere possent; neque ea, quae ad vitam ipsorum privatam pertinerent, sartas tectas - ut lege sancitum est - servaret. Quibus perspectis, placuit societatis patronis ita cum iudicibus pacisci, ut Meta, causà sublatà, mulctam 17,1 miliardorum centussium Americanorum solvat, simulque sua retia socialia sub novas normas, aetati iuvenili nimirum aptiores, imposterum redigat. Quibus autem pactis, Meta periculum, ne a iudicibus aliquando damnaretur (maiora, certe, detrimenta exinde latura), sic quidem vitavit.
Terribilis in Nipalià eluvio
26/8/2026
In regione Gyirong, quae Nipaliae Tibetoque interiacet, 547, saltem, homines occiderunt (ad diem, scilicet, XXVIII huiusce mensis), plures quam 1400 vulnerati sunt, post improvisam ac violentissimam, quidem, eluvionem, quae oppida terribilem in modum vastavit, necnon viis, pontibus, apparatibus immania attulit damna. Praeterea, quid de aliis supra 1500 hominibus, eluvione inopinato oppressis, factum sit, nihil adhuc certi cognitum est. Ceterum, quantum ad eluvionis spectat scaturiginem, id meteorologi renuntiavere, magnum fragmentum, quod a quadam mole glaciei perpetuà sponte excisum corruit, tantae tamque repentinae calamitatis causam fuisse verisimillimam.
Russia consilium de bello componendo recusavit
27/8/2026
Legatus Confoederationis Russicae, Demetrius Peskov, consilium - quod Vcraini unà cum Americanis conceperant - pacis, inter Rempublicam Vcrainorum et Confoederationem Russicam conciliandae, recusatum esse, coram nuntiavit. Nam Vladimirus Zelensky, Vcrainorum praeses, illud Russis proposuerat, ut ex Vcrainae regione Parvae Tanaidis (vulgo Donbass), quae Confoederationi iam dudum cessit, abirent milites Russi eademque libera fieret provincia, aliis civitatibus administranda, quo facilius ibi, deinde, bellum inter partes componendum curaretur. At respondit Peskov, regionem Parvae Tanaidis provinciam, quidem, Confoederationis Russicae pleno iure esse, neque illud, nimirum, fieri posse, ut Russi ipsam exteris gentibus tradant.
Americani D-Day contra Persas nuntiavere
25/8/2026
Minister a rebus nummariis Civitatum Americae Foederatarum, Scotus Bessent, novas, etiam, mulctas Persiae impositum iri, neque iam ulla, imposterum, inter Persas Americanosque fore commercia ac negotiationes, publice renuntiavit, tali “bello” contra Rempublicam Persarum oeconomico cum D-Day, quae vulgo dicitur, Belli Totius Orbis Alterius comparato. Hisce, autem, minabundus addidit minister Bessent, nullam deinceps civitatem, quae Persis opem ferat, commercia cum Civitatibus Foederatis amplius sperare posse. Quibus, vero, auditis, respondit minister a rebus nummariis Reipublicae Persicae, Celsus (arabice Ali) Madanizadeh, Persas - cum res regimini ordine iam probe compositas esse ad biennium usque resistendum - nullum, fere, damnum talibus ex consiliis timere; novamque, inde, Americanis cladem, certo, imposterum ferendam esse.
Novae de abortu leges in Massachusetà latae
Augustus/2026
Die X huiusce mensis, Maura Healey, proconsul Reipublicae Massachusetanae, in Civitatibus Americae Foederatis, novam de infantium abortu legem ratam habuit, unde haud paucae, inter cives, nec leves exortae sunt quaestiones. Hac, enim, nová lege, illud, hucusque vigens, temporis intervallum, intra quod cuique licebat mulieri suum abortus propositum exequi, iam nunc abrogatum est, neque ullum, amplius, definitur. Quin immo, mulieribus Massachusetanis, quae abortus quavis de causà ceperint consilium, nullum temporis, quo ipsum propositum ad exitum deduci liceat, praecipietur spatium: soli, autem, medico, aptis adductis rationibus, potestas fiet consilium impediendi. Aliae novem, ante, Reipublicae Civitatum Foederatarum huiusmodi leges tulere.
Terraemotus in Peruvià
20/8/2026
Telluris tremores Americas Meridionales affligere non cessant. Novus, enim, terraemotus, magnitudine 7,2 (prout ab Instituto Peruviae Geo-Physico renuntiatum est), Peruviam australem vexavit, in provincià Ayacucho. Tremorum cum epicentrum, quod vocatur, a proximo Coracorà oppido 38 chilometris distaret, nemo vitam - quatenus certiores, hucusque, fieri potuimus - amisit, nec ullum aedificium damna relatu digna accepit, licet plurimis hominibus tremores haud mediocriter animadverterentur. Interim, vero, publicae Peruviae potestates, totius rei qui quantique fuerint eventus, discutere non desinunt, necnon velut excubias facere pergunt.
Henricus regulus Britanniam repetet
20/8/2026
Henricus Windsor uxorque eius Margarita Markle, duces Sussexiae, postquam annis modo praeteritis vitam in Californià, domui Angliarum regiae prae domesticis dissensionibus nonnihil invisi, vitam duxerunt, in Britanniam demum revertentur, ubi vero - discordiis cum consanguineis partim compositis - larem domum, Londinii suburbiis sitam, unà cum natis intra mensem augustum exeuntem transferent. Quantum, autem, rescire licuit, nec regio nec publico munere fungentur ullo, vità privatis negotiationibus fulciendà.
De debito Americanorum publico
19/8/2026
Aes alienum, quod Civitates Americae Vnitae publice contraxerunt (vulgo, debitum publicum), ultra summam 40.000 miliardorum centussium Americanorum primum, post hominum memoriam, processit. Timent argentarii reique nummariae periti, ne civibus fiscales, exinde, consequantur angustiae. Interea, adversa deprehenduntur oeoconomiae signa etiam in Republicà Sinarum, ubi patria mercium fabricatio, frenis veluti cursui iniectis, 4,5 modo punctis centesimis (loco 5,3% eiusdem anni praeteriti tempestatis) aucta est.
Persae Europae perniciem minitantur
19/8/2026
Prout actis diurnis Americanis Financial Times nuper est relatum, rectores Reipublicae Persicae consilium reapse versant, castra etiam Americanorum militaria in Europà constituta missilibus lacessendi, si quando praeses Civitatum Americae Vnitarum, Donaldus Trump, illud propositum belli contra Persas acrius prosequendi (quod diebus, quidem, praeteritis coram praedixit) tenuerit. Duos homines, regimini Persico haud alienos, ista suis quidem verbis testatos esse, diurnarii Financial Times confirmaverunt.
Ingentissimus in Moscoviam impetus factus
17/8/2026
Noctu, inter dies XVI et XVII huiusce mensis, exercitus Vcrainorum impetum, qui in istius belli ingentissimis numeratur, in Moscoviam rectà fecit, centenis quidem automatum aeriorum in Reipublicae Russicae caput emissis, ex quibus plurima in urbis aedificia apparatusque publicos damna redundavere. Eodem, fere, temporis spatio Kiovia, quoque, aliaque civitatis Vcrainae oppida aerios a Russis assultus sustinuerunt. Homines, saltem, duodecim impetuum causà vitam amiserunt.
Novi advenae ab Hispanià repulsi
16/8/2026
Novi advenae fines inter Marochum Hispaniamque transcendere iterum (ut ipsis ab Hispanis speculatoribus iam praedictum erat) temptavere. Hac, tamen, occasione res male quidem cessit et in cassum cecidit. Nam milites Marochini, ferme 2 inde chilometris a limite Hispano-Marochino acie dudum instructi, 300 paene advenas (maximam, quidem, partem ex Africà medià sive Subsaharianà venientes), Hispaniam ingredi molientes, arcendos armati exceperunt, nonnullosque falaricis, etiam, lacrimiferis disiecerunt. Quo facto, omnes sunt, deinde, procul ab Hispanià quam primum avecti.
Nulla, adhuc, pax in sinu Persico
13/8/2026
Reipublicae Persicae legati id quidem - contra verba a praeside Donaldo Trump diurnariis coram habita - renuntiavere: nullos, re verà, factos adhuc esse progressus in colloquiis de bello inter Persas Americanosque mutuo componendo, nec fretum Hormuz eo usque patefactum iri, dum Civitatum Americae Foederatorum legati eas, quas Teheranum statuit conciliandae pacis condiciones, ratas habuerint. Interea temporis, naves onerariae, quibus per fretum Hormuz cursum tenere contingat, impetus pati non cessant.
De Hispanià advenisque illegitimis
11/8/2026
Post ingentes difficultates, quae exortae sunt in Hispanià ex advenis in fines Hispanorum, Ceutae, contra leges irruentibus, summum Regni Hispaniarum magistratum non solum Italia, verum etiam aliae Consociationis Europaeae civitates apertis verbis improbaverunt. Iis vero, qui, inter alios, regimen carpserunt Hispanorum, simul cum summo Italorum magistratu, Georgià Meloni, adnumerantur quidem summi magistratus et Regni Danorum, Margaritula Frederiksen, et Regni Suetici, Lupus Kristersson, qui Petrum Sanchez ideo reprehenderunt, quod ingentem advenarum illegitimorum copiam civitate Hispanicà donare iam pridem constituit (nam plura quam decem centena millia [i.e. 1.000.000] alienigenarum hoc, intra mensem Iulium, postulavere), quamquam potestates Hispaniae publicae tale regiminis propositum ad exitum nondum plene adduxerunt.
Assad capitis damnatus
11/8/2026
Basar Al-Assad, qui inde ab anno MM usque ad annum MMXXIV summam tenuit regiminis Reipublicae Syrae patriàque, duobus abhinc annis, expulsus in Russià, nunc temporis, vitam fugitivus ducit, a iudicibus novae Reipublicae Syrorum Mohametanae - cuius summus est impraesens magistratus Ahmed Al-Sharaa, dux quondam militiae tromocraticae Al-Qaeda - reus habitus multorum hominum consulto interfectorum necnon scelerum contra hominum genus commissorum, capitis, licet absens, damnatus est. Quìcum unà, frater etiam, Maher Al-Assad, necnon alii, qui magni momenti participes fautoresque ipsius Basaris regiminis fuerunt, ad supplicium, item, tradi iussi sunt.
Ingens in Columbià terraemotus
10/8/2026
Terraemotus magnitudine 7.4 Columbiam, in Americà meridionali, aliasque, etiam, illarum plagarum terras terribilem in modum vexavit. Tremor - qui ingentissimus, quidem, inde ab anno MXMLXXIX patriam vastavit Columbianam - in iis Columbiae regionibus ad Caurum spectantibus ortus, 4 usque minutis - ut a nonnullis est relatum - tellurem horribiliter quassavit. Nunc ipsum temporis (ad diem scilicet XIV Augusti), homines saltem 281 vitam ob tremores certo amiserunt, 3971 vulnerati sunt, de 379, autem, nulla hactenus haberi potuit notitia. Sex Reipublicae Columbianae aeriportus gravia terraemotu damna accepere.
Netanyahu arma ponere recusavit
9/8/2026
Summus Reipublicae Israeliticae magistratus, Beniaminus Netanyahu, id palam fecit, se consilium, a Civitatibus Americae Vnitis de re Gazae componendà excogitatum, prorsus respuisse, neque, inde, Israelitarum exercitum eà Palaestinae provincià (quae “Gazae Lacinia” vulgo audit) ante excessurum esse, quam copiae omnes militiae Hamas armis penitus spoliatae sint.
De extremo Mojtabae Khamenei vitae discrimine
7/8/2026
Fieri potest, ut Mojtaba Khamenei, qui bello incipiente summus, quidem, Reipublicae Persicae princeps patri successit, in extremo nunc vitae discrimine versetur, si quidem ea vera sint, quae actis diurnis IranWire sunt nuper relata. Nunquam enim, ex quo pater, iactis pyrobolis percussus, vità decessit, in concionem publicam prodiit, nec quemquam ex Persici regiminis magistratibus cum eo hucusque coram convenisse videtur. Anonymus quidam, qui cum diurnariis de re collocutus est, id affirmavit: “sibi haud mirum fore, si quis, mox, de eius martyrio (i.e. de summi principis morte, n.a.) nos certiores aliquando fecerit”.
De ludis totius orbis natatoriis
6/8/2026
Clara Pellacani, Italorum athleta, de singulis quinque, quae in ludis totius orbis natatoriis Parisiis subiit certamina, palmam reportavit: sic prima evasit in annalibus urinatrix, quae unis huiuscemodi ludis summum, quinquies, acceperit honorem. Itali, cum bullis aureis septem, argenteis quattuor, aeneis novem sint hactenus honestati, primas, impraesentiarum, ludorum Parisiensium tenent.
nomine Enola Gay primum, post hominum memoriam, atomicum pyrobolum in urbem Hiroximam emitteretur: eo ipso, quo telum displosum est, momento, corpora hominum numero inter 70000 et 80000 in cineres continuo redacta sunt. Biduo post, die eiusdem mensis IX, idem perpetratum est facinus Nangasaci ab aeronavi Bockscar, hora 9:02 a.m., 40 millibus hominum puncto temporis oblitteratis. Deinde, intra finem ipsius anni, mortales 140000 Hiroximae, 74000 Nangasaci vitam, displosi pyroboli causà, ob accepta vulnera amiserunt; nihil, ceterum, addemus de caedis superstitibus, qui variis de causis (maxime propter tumores inde obortos aliosque et corporis et animi morbos) diem aliquando obierunt.
Hoc pacto, Americani finem imposuere bello mundano alteri: quo, tamen, pretio?
Claudius Eatherly, rector aeronavis Straight Flush - quae Enola Gay pyrobolum emittentem comitabatur - post bellum peractum, cum terribilis inhumanaeque caedis tunc perpetatae se gravissime paeniteret, vitam tranquille iam ducere non potuit: namque, annis insequentibus, animi continenter affligebatur aegritudine, furta nonnunquam faciebat, saepe in valetudinario degebat, haud semel vitam sibi ipse adimere conabatur.
Novi alienigenarum concursus Ceutae timentur
5/8/2026
Postquam 50 fere millia advenarum in vias plateasque Ceutae, in Africà Hispanicà, e Marocho, paulo pridem, sese effuderunt rapinisque oppidum vexaverunt, nonnulla Hispaniae folia diaria (maxime Cadena Ser) id nuper renuntiavere, speculatores Regni Hispaniarum - retibus socialibus, quae dicuntur, sedulo perlustratis - timere, ne intra diem XV huiusce mensis novae et ingentes alienigenarum catervae fines Hispaniarum transgressum eant Ceutamque, iterum, illicite irruant. Potestates, igitur, publicae - milites potissimum ac biocolytae - se rei interea accingunt, dum cives Ceutanenses aptum gubernatorum auxilium identidem postulant.
Foedus inter Persiam et Omanem ictum
4/8/2026
Legati Reipublicae Persicae et Soldanatus Omanitarum, variis quaestionibus tandem expeditis, foedus de freto Hormuz commerciis, certis condicionibus, repandendo percussere, eo quidem pacto, ne quis alius colloquiis, quae de bello Persico componendo iamdiu (nulloque, hucusque, eventu) habentur, sese interponat. Interea, vero, rebelles Houthi, Yemenitae, duas Sauditarum onerarias petroleo advehendo in sinu Adenico - utut, iam pridem, minitati erant ipsi - aggressi sunt.
Vir acido liquore os deturpatus mortuus
3/8/2026
Ignotis de causis, diem inopinato obiit Valerius Gentile, vir 37 annorum, quem Pometiae, in Italià, mense Iulio exeunte, sponsa post altercationem ad limen virilis domicilii vultum acido liquore deturpaverat. Mulier, cuius nomen - licet maturà sit aetate - acta diurna silere voluerunt, annum vitae suae XXX impraesentiarum agit in vinculis, de facie per vulnera insanabilia deturpatà postulata. Investigatores, autem, quas ob causas Gentile, diebus paucis postquam valetudinario dimissus erat, mortuus sit, adhuc inquirunt.
“Ius soli” in Americà semptentrionali confirmatum
30/6/2026
Iudices Curiae Supremae Civitatum Americae Foederatarum (vulgo USA) novas leges a praeside Donaldo Trump sua sponte latas (scilicet “ordinem exequendum”, qui dicitur), quibus novi cives in Americà solo genere (videlicet iure, ut audit, sanguinis) fierent, abrogaverunt, tribus tamen ex novem Supremae Curiae iudicibus huiscemodi legum commutationem approbantibus. Quod, autem, haud satis fuit ad consilium praesidis exequendum. Proinde, confirmatum est ius - ut vulgo nuncupatur - soli, quo illud, nempe, fieri solet, ut ii omnes, quibus in Civitatum Americae Foederataum solo quavis de causà nasci contigerit, pleno iure civitate Americanà statim donentur.
Iterum de terraemotu in Venetiolis
1/7/2026
Quatenus hucusque rescire licuit, 2.295 saltem homines terraemotuum, qui Venetiolas horribilem in modum vastaverunt, causà vitam amiserunt; iamque plane desperatur, ut, qui impraesens adhuc desiderantur, spirantes aliquando reperiantur: praeses Rei Publicae, Delicia Rodrìguez, dies universae patriae luctuosos septem edixit. Ceterum, praeteritis diebus aliis etiam tremoribus, licet minoribus (telluri, prout dicitur, recomponendae), solum Venetiolanum lacessitum est.
Ingentissimus in Vcrainam impetus factus
2/7/2026
Huius anni (MMXXVI p.Ch.n.) ingentissimus a Russis factus est in Kioviam, urbem Vcrainae capitalem, tormentarius impetus, quo 30, saltem, homines occisi, damna autem aedificiis circiter 130, iactis e missilibus, illata sunt. Renuntiatum est a publicis Moscoviae potestatibus, Russicum exercitum vi etiam maiore in Vcrainam, postmodum, ideo invectum iri, ut fines huiusce belli sibi propositos consequatur. Quibus peractis, Vnionis Europaeae summus a rebus externis legatus, Kaja Callas, ampliores se mulctas in Russiam invehendas curaturam esse publice affirmavit. Interea, Russia quoslibet etiam hominum, vehiculorum, mercium cum Finlandià, Estonià, Lettonià transitus (utpote ex exiguissimis, qui inter Europam Russiamque supersint, commeatibus numerarentur) praeclusit.
Fraternitas Sancti Pii X excommunicata
2/7/2026
Sodales Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X, ab archiepiscopo Marcello Lefebvre adversus Concilium Vaticanum II die I mensis Novembris, anno MCMLXX, conditae, excommunicationem, a Congregatione pro Doctrinà Fidei ratam habitam, tulere. Nam Fraternitatis praepositi, ipse quamquam Leo P.P. XIV inceptum dissuadere conatus erat, novos episcopos iniussu Pontificis creaverunt: quod, enim, suum ac praecipuum “sacrum esse officium” ipsi declaraverunt. Quo facto, aliter evenire non potuit, quam ut omnes Fraternitatis asseclae excommunicarentur, prout in Codice Iuris Canonici palam praecipitur.
Sequentia addidit Robertus Spataro:
Kal. Iul., Econii, in Helvetiorum pago, etiamsi sine Romani Pontificis mandato, quattuor tamen Episcopi Catholici consecrati sunt ut, tanto munere honestati, ministerio fungerentur apud Fraternitatem Sacerdotalem a Sancto Pio X nuncupatam. Quae Fraternitas fidem Catholicam integram profitetur. Hoc est in votis multorum, ut quam primum vulnus sanetur.
Bellum sine fine
2/7/2026
Bellum inter Russos et Rhuthenos finem non capit: missilia balistica et ignifera vehicula telegubernata super Kioviam ceciderunt. Lamentamur interfectos, lamentamur homines sauciatos. Quomodo non sint commemorandi Lucretii versus: Effice ut interea fera moenera militiai per maria ac terras omnis sopita quiescant. Nam tu sola potes tranquillà pace iuvare mortalis? (Pater Robertus Spataro exaravit)
Persarum res
3/7/2026
Apud Persas corpus Ali Khamanei, iam principis illius Reipublicae Islamicae, in magnà civitatis capitalis meschità, ante funera exhibitum est. Qui locus frequentatur hominum immensa catervà. Khamanei est interfectus propter bellum inter Persas et Milites Civitatum Foederatarum. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Leo XIV Lopedusam invisit
5/7/2026
Leo XIV, Supremus Catholicorum Antistes, Lopedusam, insulam inter Siciliam et Africam positam, quo multi perveniunt per mare migrantes, se contulit et Europaeenses moderatores publicos monuit ut leges sanctas et mites constituant ad suscipendos homines peregrinantes. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Res orbis terrarum oeconomica e difficultatibus laborat
6/7/2026
Fundus Omnium Gentium Nummarius id renuntiavit, rem totius orbis oeconomicam, anno MMXXVI, non 3,5%, ut ante praedictum, sed potius 3% tantummodo auctum iri; nec annum MMXXVII satis ad rem reparandam fore, quando incrementum orbi terrarum nummarium vix 3,4 partium centesimarum (i.e. 3,4%) proventurum sit. Inflatio, autem, monetalis - sicut ex ipsius Fundi monitis ediscere licuit - auctum patietur a 4,1 centesimis partibus anni MMXXV ad 4,7% huiusce anni, ita vero, ut deinceps, anno scilicet MMXXVII, ad 3,9 partes centesimas redigatur. Ceterum, cognitum est ex actis novissimis Rationum Europaearum Stabilitatis (Anglice European Mechanism of Stability) Vnionem Europaeam periculis impraesentiarum obici iam pridem inauditis, sicuti sunt securitatis insidiae, commerciorum fragmentatio, incerti et rerum commeatus et mercatuum expectationes: quae omnia, quidem, faciunt, ut publicae potestates nummariis necessitatibus difficilius multo provideant.
Marina Le Pen post provocationem condemnata
7/7/2026
Praetores Francogalli contra provocationem, a Marinà Le Pen iam pridem de sententià sibi latà interpositam, prius iudicium confirmavere: quo factum demum est, ut Marina ipsa Le Pen, quae factioni Francogalliae dexterae “Patriae Congregationi” (vulgo Rassemblement National), criminis repetundarum etiam post provocationem damnaretur. Ei, tamen, licebit nihilominus periculum facere in comitiis Francogalliae praesidialibus anni MMXXVII, quibus Reipublicae praesidatum - utut ipsa renuntiavit - denuo capessere contendet.
Nigellus Farage munus deposuit
7/7/2026
Nigellus Farage, factionis dexterae “Regni Angliarum Renovandi” (vulgo Reform UK) praesul, propterea quod, largitione 5 milionum libellarum Anglicarum, quam ante munus senatoris susceptum acceperat, haud coram declaratà, in quaestionem de publicà pecunià exigendus est, se munere senatorio ultro abdicavit. Illud, denique, palam asseruit, se rursus candidati periculum in comitiis suppletoriis eo consilio facturum esse, ut populus ipse de sese decernat.
Congressus NATO celebratus
7-8/7/2026
Ancirae, in Republicà Turcarum, Foederationis Defensivae Europaeensis Septentrionalis, quae dicitur etiam litteris compendiariis Anglicis NATO, legati convenerunt, quo fusius de armis comparandis tractarent, quoque securius nationum fines defenderentur et deterrerentur adversarii. Quam arduum est pax inter homines servare! (Pater Robertus Spataro exaravit)
Bellum in Persià instauratum
9/7/2026
Postquam onerariae petroleo vehendo nonnullae, in freto Hormuz cursum tenentes, impetus a Persis perpessae sunt, praeses Civitatum Americae Foederatarum, Donaldus Trump, indutias, cum Republicà Persicà ante pactas, sustulit Persiamque, cui copiam etiam, paulo prius datam, petroleum exportandi iterum ademit, igniferis missilibus rursus vexare coepit. Crebra, vicissim, tormenta coniecit Persarum exercitus in castra militum Americanorum in Cuvaito, Iordanià, necnon in Iraquià constituta. Vnde, profecto, consecutum est, ut nullae fere naves iam fretum supra dictum traiciant, pretio exinde petrolei supra 80 pro dolio centusses Americanos rursus adaucto. Sed tamen, Persas Americanosque de bello tandem componendo inter se agere non destitisse, relatum est.
Sinner, athleta manubralis reticuli ludi, victor evasit
12/7/2026
Londinii certamen pernotum inter athletas manubralis reticuli ludi perfectum est et Ioannis Nicolaus Sinner, Italus, laudibus honestatus, retulit praemium. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Bellum in Medio-Oriente redintegratum
14/7/2026
Cito in irritum, prorsus, ceciderunt conatus belli inter Rempublicam Persicam et Civitates Americae Foederatas componendi: nam redintegratum est bellum, quod totam iam hebdomadem plagas medio-orientales, missilibus aeriisque automatis utrinque saevientibus, longe lateque vexavit. Praeterea, potestates Persarum publicae, freto Hormuz navigiis denuo intercluso, illud etiam fieri posse, ut aditus ad mare Rubrum - ope rebellium Houthi, Persarum sociorum in Republicà Yemenitanà - praepediatur, publice minitatae sunt. Interea, Houthi ipsi inducias, cum Sauditis ante quadriennium factas, modo sustulere.
Moldavia gradatim coniungitur Vnioni Europaeae
14/7/2026
Moldavia, quae parva est respublica in Europà orientali, cum ab Vnionis Europaeensis moderatoribus petivisset, ut admitteretur tantum in foedus, colloquiis serenis institutis, spem aluit ut vota quam primum perficerentur. Vtinam homines laborantes, qui illic propter inopiam patiuntur, suam agant vitam tranquillius! (Pater Robertus Spataro exaravit)
Lex de morte sibi consciscendà in Francogallià lata
15/7/2026
In Republicà Francogallicà, legatis 291 contra 241 annuentibus, lex in Consiliò Patrio demum est lata de morte sibi libere consciscendà, vel etiam, ut audit vulgo, de “auxilio moriendi”. Qua quidem lege, iis maturae aetatis hominibus, qui gravibus et immedicabilibus premantur morbis, venenum exitiale, quo vitam denique finiant, obtinere abhinc licebit.
Beatissima Virgo Maria a Monte Carmelo nuncupata
15/7/2026
Toto orbe Catholico, Virgo Maria a Monte Carmelo nuncupata est culta devotissime a Christifidelibus - memoribus beneficiorum, quae Mater Dei est largita - per habitum, quod scapulare dicitur et a multis induitur maximà cum pietate. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Marius Roggero condemnatus
16/7/2026
Marius Roggero, civis 72 annorum Pedemontanus, qui anno MMXXI, furtum in suà tabernà ornamentarià modomodo perpessus, duos fures extra tabernam confestim persecutus manuballistà necavit, extremà factà provocatione, a summo Reipublicae tribunali (vulgo “Cassazione”) definite condemnatus est: non solum annos 14, menses 9 in vinculis transigendi, verum etiam septingenta et octoginta millia euronum familiaribus duorum furum, qui eius manu vitam amiserunt, damnis illatis reparandis ab eo pendendi erunt. Tanta, vero, nummorum summa non suppetit familiae illius Roggero, qui nescit, prorsus, unde tantundem sibi corradat pecuniae. Ceterum, sententia a iudicibus lata animos excitavit divisitque Italorum, qui in duas ceu factiones abierunt. Interea, Matthaeus Salvini, alter a praesule Consilii, praesidem Reipublicae Italicae, Sergium Mattarella, exhortatus est, ut Mario Roggero gratiam, aliquando, impertiat.
De conatibus Vnionis Europaeae communibus
16/7/2026
Legati societatis earum Europae nationum, quae “alacres” vulgo nuncupantur, Parisios convenerunt, idque palam fecerunt, se in consiliis habere, ut systema missilibus arcendis Europaeum operà membrorum communi (quod minoris, etiam, multo veniret, quam illud Patriot, ab Americanis quidem coemendum) aedificetur. Eodem, ferme, tempore Vrsula Von Der Leyen, Commissionis Europaeae praeses, dum Kioviae versatur, foedus cum Republicà Vcrainorum pepigit ad aeria automata iunctis mage viribus fabricanda.
De politicis in Republicà Vcrainorum difficultatibus
16/7/2026
Postquam Iulia Svyrydenko, summus Vcrainae magistratus - Vladimiro Zelensky, Reipublicae praeside, regimen renovante - sese honore abdicavit, etiam ministro a re militari, Michaeli Fedorov (qui strenue, quidem, ante elaboravit, ut bellum contra Russos susceptum melius Vcrainis in dies cederet, exercitusque insuper accusavit capita, quippe quae Civitatis concordiae improbe nocerent) munus revocatum est. Quo facto, cives plures, ut relatum est, quam mille simul ante Praesidis palatium eo consilio convenere, ut suum erga Michaelem Fedorov favorem publice demonstrarent.
Dies festi in Iaponià
17-25/7/2026
Maeaci, civitas quae olim caput fuit Iaponiae, dies aguntur festi per totum mensem Iulium, etiamsi his potissimum diebus carri ornatissimi per vias vehuntur, concentibus ubicumque sonantibus, hominum turbà comitante. Quid dicam? Tempus est laborandi, tempus quoque ferias agendi ad animos relaxandos. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Hispania victrix
19/7/2026
Manipulus Hispanorum, de Argentinis adversariis triumphans, palmam ludis totius orbis pedilusoriis secundo, post hominum memoriam, reportavit: punctum quidem unum, tempore suppletivo, Hispanis tulit Fernandus Torres. Post novissimum, vero, ludorum certamen, quaestio etiam est agitata de modis, quibus totos per ludos se gerebant athletae Argentini, a nonnullis inhonestatis in certando accusati. Ceterum, tertium ludorum locum, aemulis Francogallis superatis, Angli die Saturni sibi vindicavere, sexies quidem, in certamine fere incredibili, folle reti immisso. Kylianus, autem, Mbappè, manipuli Francogallorum athleta, puncta in ludorum huiuscemodi historià plurima (22) suo gregi tulit, Leone Messi ita superato.
Sequentia addidit Robertus Spataro:
Ex temporibus antiquissimis indesinenter ludi habiti sunt multi et iure: concordiam inter populos fovent.
Novus summus Britannorum magistratus creatus
20/7/2026
Andreas Burnham, e Laburistis, qui iam pridem munere praefecti urbis Mancestriae feliciter functus est, novus (septimus, vero, in proximo decem annorum intervallo) summus Britannorum magistratus a rege Carolo III creatus est. Suà in oratione aditiali, coram populo habità, Burnham apertis promisit verbis, se “novum” expressurum esse “rei oeconomicae exemplum”, quo omnia, ad vitam publicam spectanitia, funditus (“ampliusque, quam unquam 40 ante factum sit annis”) mutanda sint, paulatim, tamen, nec sine prudentià. Addidit, etiam, Vcrainos Anglorum auxilio haud iri destitutum.
Ingentissimus totius belli impetus in Vcrainos factus
20/7/2026
Exercitus Russicus ingentissimum - inde a bello primum suscepto - impetum fecit in Vcrainos, qui, vero, 400 automata aeria vicissim Moscoviam emisere: proinde damna accepta sunt maxima horreis summi totius Russiae propolae interretialis, scilicet Wildberries; Chersonesus, insuper, automatis hisce saevientibus, ad incitas paene est redacta.
Houthi rebelles partem in bello ceperunt
20/7/2026
Rebelles Yemenitae, qui Houthi vulgo dicuntur, partem in bello Americo-Persico - ut ipsi, ante, polliciti erant - tandem ceperunt: namque, auxilio Persarum freti, naves (onerarias maxime), quominus in Sauditarum fines traiciant, prohibere constituerunt. Quo, quidem, ad novas etiam regiones contigit bellum, quod in partibus Medio-Orientalibus iamdiu grassatur; idque, etiam, fieri non potuit, quin pretium petrolei amplius augeretur, necnon ad C usque centusses Americanos pro quoque dolio rursus extolleretur, quod nondum, vero, a mense Maio evenerat.
Anniversarius minime obliviscendus
20/7/2026
Occurit anno LVII ab itinere confecto super Lunam. Duo, enim, austronautae ex Civitatibus Foederatis navem sideralem c.n. “Apollo XI” appulerunt in illam regionen lunarem, quae vocatur “Statio Tranquillitatis”. Neque invenerunt Selenitas, quos Lucianus Samosatensis in opere q.i. Historia vera introduxit, pugnantes contra Heliotas, sed inscriptionem posuere: «Hic homines terrestres primum ingressi sunt super Lunam eo contendentes, ut pax inter populos omnes regnet». (Pater Robertus Spataro exaravit)
Vir in Italià, dum a biocolytis vincitur, mortuus
21/7/2026
Die huiusce mensis XIX, Abderrahim Fakir, alienigena Marochinus 43 annorum in Italià vitam degens, dum biocolytae eum manicis vincire conantur, mortuus est. Nam, postquam nonnulli insulae - ubi ipse, Bononiae, domicilium habuit - inquilini, qui ipsum Fakir in viis improviso furentem conspexissent, biocolytas territi arcessivere, custodes publici - cum per longum tempus colloquentes virum sui impotentem ad animi tranquillitatem reducere laborassent - eum tandem, vi strenue reluctantem, humi prostratum manicis vincire diu (ut in quàdam taeniolà videre licet) moliti sunt. Quod, autem, cum perficere nequirent, Abderrahim Fakir, minus sensim minusque biocolytis obnixus, animam aliquando ducere desiit. Praetores quaestionem, cur id et cuiusnam acciderit culpà, confestim habendum curarunt, quamvis nunc temporis inopinatae, sane, mortis ignorentur causae. Interea, homines nonnulli - e laevis praesertim factionibus - Bononiae, in viis, contra biocolytas necnon Reipublicae moderatores publice violenterque, post morem ipsius Fakir, reclamaverunt.
Google ingenti mulctà plexa
23/7/2026
Commissio Europaea societatem mercatoriam Google mulctà 890 millionum euronum ideo plexit, quod haec suà nimià in interreti praestantià sit abusa: nam ipsa sedes Google interretialis utentibus visitatoribusque sua aequo crebrius proponit usurpanda ac praestinanda, summo scilicet aemulorum - aequis haud vigentium viribus - detrimento; cui illud, etiam, accedit, quod in Play Store, quominus ad diversas programmata emendi sedes utentes deduci queant, plane prohibeatur. Alià, vero, occasione, eadem Commissio mulctam 550 millionum euronum etiam societati Sinicae AliExpress dixit, propterea quod nequaquam impedierit, quin merces periculosae vel publicis legibus adversantes suis in sedibus interretialibus venumdarentur.
Novi impetus in Jordanià Citeriore
26/7/2026
Postquam, manibus violenter consertis, Palaestini quattuor militesque Israelitae duo diebus proximis vitam amiserunt, exercitus Reipublicae Israeliticae impetus renovavit quibusdam in pagis Jordaniae Citerioris, ubi rebelles Palaestinos latere Israelitarum speculatores censeant.
Europam incendia devastant
27/7/2026
Flagrant incendia in Gallià et in Hispanià, neque facilius ea restinguere possunt moderatores publici. Flammae voraces minantur vel Matriti et Burdigalae. In mentem revocatur Vrbs ignibus consumpta, Nerone principe. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Iuvenis Italus in Hispanià post comprehensionem mortuus
28/7/2026
Funus nuperrime celebratum est Samuelis Spinelli, cantoris rap 28 annorum, Florentini, qui die XIX mensis Maii praeteriti, cum a biocolytis, Barcinonae, ignotis de causis comprehensus, manibus pedibusque funibus solidioris plasticae revinctis, humi solus horae saltem dodrantem iacuisset, animam tandem in valetudinario emisit. Medici, cum ad locum arcessiti pervenerunt, Samueli, solo etiamtum iacenti, sedativum, ut ab ipsis est relatum, subministraverunt: quo facto, cor Samuelis palpitare quidem desiit. Deinde, in valetudinarium statim avectus est, ubi, in lethali sopore retentus, die post quarto emortuus est. Iuvenis propinqui et familiares, quaestionis exitum adhuc expectantes, iustitiam pro nato amisso firmissimo expostulant proposito.
Millena advenarum in Hispaniam transcenderunt
31/7/2026
Vsque ad quinquaginta millia advenarum fines Hispanos e Marocho, potestatum publicarum iniussu, transgressi sunt, in vias plateasque oppidi Ceutae, in Africà Hispanorum septentrionali, sese catervatim effundentes nonnullasque tabernas tumultuose expilantes: quae dum facere conantur, octodecim saltem peregrinorum mortui sunt. Regni, autem, Hispaniarum moderatores illud renuntiaverunt, milites Ceutae expositum iri, ad illicitum advenarum ingressum prohibendum, ordinemque tranquillitatemque publicam restituendam. Interea, vero, iam triginta, circiter, millia peregrinorum, qui Hispaniae fines ante transcenderant, in Marochum revertisse, relatum est.
Terraemotus in Italià apud Campos Phlegraeos
1/8/2026
Contremuit tellus apud Campos Phlegraeos, in Campanià, maxime ad Puteolos, ubi plures quam 170 terrae tremores alter alterum continenter subsecuti sunt, inde a die Veneris XXXI mensis Iulii, cum cives primo afflicti sunt tremore, magnitudine 4.7, XL annorum prorsus ingentissimo. Quinque proinde homines, vulneribus acceptis, in valetudinarium delati sunt: neminis, autem, vita periclitatur. Praeterea, cives trecenti, securitatis causà domibus eiecti, quid de suis domiciliis futurum sit, impraesens ignorant. Portus Puteolanus hodie (die scilicet I Augusti) iterum navigiis patefactus est.
Bella atrocia geruntur tam diuturna
Mense Iulio exeunte
Quomodo oblivisci possumus, quosdam populos inermes bellis intestinis foedissimis indesinenter opprimi? E.g., in Haitià praedones imperio sunt potiti, ita ut arripiant vel cibos et medicamenta, quae ex aliis nationibus mittuntur inopibus sublevandis. Terror ubicumque versatur. Nec in oblivionem cadat quod accidit inter Birmanos: exercitus fortissime pugnat contra contumaces ad seditiones placandas. Etiam hodie, Cain manum levat contra Abel fratrem. (Pater Robertus Spataro exaravit)
Kal. Iul. MMXVI: EPISCOPI CONSECRANTUR
Kal. Iul., Econii, in Helvetiorum pago, etiamsi sine Romani Pontificis mandato, quattuor tamen Episcopi Catholici consecrati sunt ut, tanto munere honestati, ministerio fungerentur apud Fraternitatem Sacerdotalem a Sancto Pio X nuncupatam. Quae Fraternitas fidem Catholicam integram profitetur. Hoc est in votis multorum ut quam primum vulnus sanetur.
Postride Kal. Iul. MMXVI: BELLUM SINE FINE!
Bellum inter Russos et Rhuthenos finem non capit: missilia balistica et ignifera vehicula telegubernata super Kioviam ceciderunt. Lamentamur interfectos, lamentamur homines sauciatos. Quomodo non sint commemorandi Lucretii versus: Effice ut interea fera moenera militiai per maria ac terras omnis sopita quiescant. Nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis?
Die V ante Non. Iul. MMXXVI: PERSARUM RES
Apud Persas corpus Ali Khamanei, iam principis illius Reipublicae Islamicae, in magna civitatis capitalis meschita, ante funera exhibitum est. Qui locus frequentatur hominum immensa caterva. Khamanei est interfectus propter bellum inter Persas et Milites Civitatum Foederatarum.
Die IV ante Non. Iul. MMXXVI: DIES SOLEMNIS APUD CIVITATES FOEDERATAS
Habitantes Civitates Foederatas diem solemnissimum egerunt, occurrente biscentesimo et quinquagesimo anno (1776-2026) a libertate suscepta.
Die III ante Non. Iul. MMXXVI: LEO XIV LOPEDUSAM INVISIT
Leo XIV, Supremus Catholicorum Antistes, Lopedusam, insulam inter Siciliam et Africam positam, quo multi perveniunt per mare migrantes, se contulit et Europaeenses moderatores publicos monuit ut leges sanctas et mites constituant ad suscipendos homines peregrinantes.
Pridie Non. Iul. MMXVII: PRAESES IN REPUBLICA PERUVIENSI ELEGITUR
Paucos abhinc dies, omnibus suffragiis inspectis, Keiko Fujimori Reipublicae Peruviensis Praeses est declarata. Nunc temporis fere omnia regimina publica in America Meridionali a factionibus liberalibus administrantur. Meminerint illud Ciceronis: Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas.
Litterae encyclicae Magnifica humanitas divulgatae
25/5/2026
Die Lunae XXV mensis Maii, Leo P.P. XIV primas sui ministerii litteras encyclicas, Magnifica humanitas inscriptas, in lucem vernacule edidit (https://tinyurl.com/3h7hfzw5). Quibus catholicus Pontifex de iis “intelligentiis arte factis”, quae dicuntur (vulgo AI), necnon de damnis, quae ex usu ipsarum nimis libero et immoderato in universum hominum consortium provenire possint, fusius ac prudentissime disseruit. Namque in litteris affirmavit, impraesentiarum genus humanum in eo periculo versari, “ne hominum dignitas novissimis humanitatis corrumpendae formis aliquando obscuretur”.
Virus Ebola in re publicà Congolensi grassatur
30/5/2026
Societas Totius Orbis Sanitati Tuendae (Anglice WHO) pestem Ebolaviri epidemicam, quae res publicas Congolensem et Vgandensem novissime invasit, “periculum sanitatis omnium gentium” publice declaravit. Agitur, quidem, de recentiore ac rariore Ebolaviri genere, nomine Bundibugyo ebolavirus, quod primum anno 2007 seorsim observatum est. Ad hunc, insuper, morbum radicitus depellendum, nulla, hucusque, vaccinia reperta est. Ad diem usque XXX mensis Maii, hac perniciosissimà peste in re publicà Congolensi saltem 125 homines correpti, 17 vero absumpti sunt.
Exercitus Israelitarum fines Libani transgressus est
31/5/2026
Summo Rei Publicae Israelitarum magistratu, Beniamino Netanyahu, iubente, copiae Exercitus Israelitici, qui limitem Israelis septentrionalem tuentur, flumen Leontem traiecerunt: quo id reapse factum est, ut fines cum Libano, quícum bellum impraesentiarum gerunt, transgrederentur. Tum, milites Israelitae nonnullos Libani cives domibus eiectos deportaverunt. Quibus autem compertis, Rei Publicae Persicae moderatoribus se aditum ad fretum Hormuz ceteris iterum interclusuros minitantibus, Consilium securitati tuendae Consociationis Nationum Vnitarum ab Israelitis unanimi ferme consilio (exceptis tantummodo Civitatibus Foederatis Americanis) id graviter postulavit, ut copiae a regione Libani meridionali reducantur, neu novi in Rem Publicam Libanensem fiant impetus.
Bellum inter Russiam et Vcrainam finem nondum prospicit
2/6/2026
Diebus modo praeteritis, 23 saltem homines in Vcrainà vitam amiserunt, centum autem vulnerati sunt, post ingentem impetum aerium ab exercitu Russico novissime factum. Repugnaverunt, quidem, milites Vcraini, qui nonnulla automata aeria in Russiam emiserunt: paucis enim horis, antequam Forum, quod dicitur, Oeconomicum in urbe Sancti Petri principium haberet, damna acceperunt eiusdem urbis statio petroleo advehendo, castra quaedam militaria, necnon fabrica navibus aedificandis.
Angli in plateis contra mortem Henrici Novak reclamaverunt
4/6/2026
Ingens hominum turba, crudelissimà Henrici Novak morte penitius cognità, Anglicas in plateas eo consilio se dedit, ut in biocolytas reclamarent. Nam die III mensis Decembris proximi, Suthantoniae, Henricus Novak, iuvenis Anglus 18 annorum, cum a Sikh 23 annorum, nomine Vickro Digwa, cultro pluries percussus esset, a biocolytis humi comprehensus ac manicis impeditus, sanguinem mittens mox periit. Cum, enim, Vickrus Digwa, cuius quidem frater biocolytas arcessiverat, se vim ab Henrico Novak propter odium ethnicum passum fuisse falso affirmasset, custodes statim, atque in locum se contulerunt, iuvenem Anglum, humi ob gravia vulnera iacentem, manicis iniectis comprehenderunt, dum ille se animam ducere non posse cultroque percussum fuisse, biocolytis non credentibus ipsique illudentibus, continenter dicere conabatur. Quibus gratià taeniolarum, ope bodycam incisarum, compertis, die I mensis Iunii, Digwa ad carcerem perpetuum damnatus est. Ceterum rixis, inter biocolytas civesque reclamantes nuper Suthantoniae exortis, 11 custodes vulnerati sunt.
Novi impetus in plagis Medio-Orientalibus fiunt
6/6/2026
Exercitus Rei Publicae Civitatum Americae Foederatarum impetus aerios fecit in insulam Araciam, in freto Hormuz sitam. Milites, autem, Rei Publicae Persicae, facto minime exterriti, castra ac munitiones Americanorum in Bahrain et Kuwait iactis pyrobolis male afflixerunt. Mulctas in Rem Publicam Persarum, nonnisi fretum Hormuz ceteris repandentium, imminutum iri, minister ab exteris negotiis Americanus, Marcus Rubio, firmiter negavit.
Comitia publica
8/6/2026
In Armenià, factio Vnioni Europaeae favens, nomine “Foedus Civile”, cui praesidet summus Rei Publicae magistratus Nicolaus Pashinyan, victrix e comitiis evasit, dimidiam suffragiorum partem ferens. Suffragiorum, autem, 44% accepit in Kosovo amplior, quae vocatur, factio, cui praeest summus Rei Publicae magistratus Albinus Kurti: attamen, quamquam in prioribus comitiis principem quidem obtinuit locum, in curià Rei Publicae iamnon absolutà fruetur gubernandi potestate.
Rixae civiles in Hibernià fiunt
11/6/2026
Postquam Hadi Alodid, advena Sudanensis 30 annorum, qui ut asylo transfuga exciperetur petierat, Vadi Vitulini (vulgo Belfast), die VIII mensis Iunii, civem Hibernum in vià adortus cultro obtruncare conatus est, magna civium multitudo eiusdem urbis plateas occupavit, ut contra biocolytas - quippe qui haud satis faciant ad scelera advenarum comprimenda - necnon in regiminis publici consilia de advenis in Hiberniam admittendis reclamaret. Inter rixas, quae inde exortae sunt, homines nonnulli, atras vestes personasque gerentes, cum domus aliquot - ubi advenas vel peregrinos habitare putarent - raedamque longam flammis dedissent, biocolytas quoque, iactis lapidibus aliisque telis, aggressi sunt. Homines plures quam 24 domum amisisse, necnon 12 biocolytas vulnera accepisse, a publicis potestatibus est relatum.
Ludi totius orbis pedilusorii incipiunt
11/6/2026
Principium habuerunt ludi totius orbis pedilusorii anni 2026, qui in Americà Septentrionali (scilicet in Canadà atque in Civatibus Foederatis Americanis), necnon in Mexico dabuntur. Ludos nonnulli, ex praeclarissimis orbis terrarum, cantores inauguraverunt, inter quos Shakira et Andreas Bocelli eminuerunt. Primo ludorum certamine, manipulus Mexicanorum Rem Publicam Africanam Meridionalem punctis 2-0 superavit.
Novae de advenis expellendis leges in Europà latae
17/6/2026
Senatus Europaeus novas leges tulit de alienigenis in Europam illicite advenientibus efficacius expellendis, ad hoc quidem auctis publicarum potestatum facultatibus, copiàque datà nova castra advenis expellendis etiam in regionibus extra fines Consociationis Europaeae positis instituendi. Nunc, autem, id tantum superest, ut leges novissimae a Consilio Europaeo, demum, ratae habeantur.
Bellum Persicum compositum est
18/6/2026
Legati Civitatum Foederatarum Americanarum necnon Rei Publicae Persarum foedus de bello Persico componendo subsignaverunt. Quod, quidem, iis factum est condicionibus, ut liber iterum in fretum Hormuz pateat aditus navigiis omne genus, classibus nec Persicà nec Americanà transitum impedientibus; nullae, porro, amplius irrogentur mulctae Rei Publicae Persicae, cui sic petroleum exportandi denuo fiat copia; spatium, deinde, 60 dierum statutum, quo de vi nucleari usurpandà inter se agant Persae et Americani; postremo, Res Publica Persarum, si quando res plene componantur, haud mediocria accipiat subsidia oeconomica. Inter alia, est insuper lege sancitum, ut omnia statim cessent - neve redintegrentur - proelia, ubicumque hocce ante susceptum sit bellum, maximeque in Libano, ubi exercitus Israelitarum impetus facere nondum desiit.
Consilium Europaeum mulctas in Russiam renovavit
19/6/2026
Singuli 27 nationum, Consociationem Europaeam efficientium, magistratus, in Consilium Europaeum coacti, consilia de Vcrainà opibus amplius iuvandà nunc primum, post 18 mensium intervallum, unanimiter rata habuerunt, unàque id statuerunt, ut mucltae in Res Publicas Russiae Foederatas postmodum in annum, nec tantum - ut antea fieri consueverat - in semestrem, producantur.
Starmer se munere abdicavit
22/6/2026
Fuscus Starmer - duobus annis, ex quo victor e patriis comitiis evaserat, vix elapsis - munere summi Angliae magistratus, necnon praesulis factionis laburistarum sese abdicavisse coram populo renuntiavit, oratione in vià Downing ad hoc publice habità. Starmer decimus summus Angliae magistratus, spatio decem annorum, munus deposuit. Die IX mensis Iulii nova parari incipient comitia ad successorem rite creandum, quamquam unicum officii candidatum se, hucusque, obtulit Andreas Burnham, munere iam pridem functus praefecti urbis Mancestriae (vulgo Manchester).
Novi praesides electi in Columbià ac Peruvià
24/6/2026
Abelardus de la Espriella, factionis dexterae candidatus, palmam reportavit e patriis comitiis Rei Publicae Columbianae, cuius praeses creatus est. Abelardus, favente Donaldo Trump, 49,7% tulit suffragiorum, sic Ivano Cepeda, candidato laevae factionis, qui 48,7% accepit suffragiorum, vix superato. Novus praeses id publice pollicitus est, se contra manipulos latronum armatorum, praebitores psychotropicorum et criminalitatem in universum strenue pugnaturum esse. Rei Publicae, autem, Peruvianae praeses creata est mulier candidata dexterae factionis Keiko Fujimori, filia dictatoris eiusdem Rei Publicae Alberti Fujimori: Keiko exiguis, quidem, suffragiis praestitit laevae factionis candidato Roberto Sanchez, qui, tamen, victoriam adversariae agnoscere recusavit.
Ingens terraemotus in Venetiolis
25/6/2026
Nocte inter diem XXIV et XXV huiusce mensis, ingens terraemotus, magnitudine 7.5, Rem Publicam Venetiolarum terribilem in modum vastavit. Relatum est, ad diem XXV, tremorum causà homines 164 vitam amisisse, 1000 ferme vulneratos esse. Verum enimvero, diurnarii emissionis televisificae Sky News id renuntiaverunt: “nullam adhuc hominum supra decem milia haberi notitiam”. Terraemotus ex duobus constitit tremoribus vel proximis, primo magnitudine 7.2, quem mox alter magnitudine 7.5 excepit, post 30 fere minutas secundas. Eodem, paene, tempore Japonia, quoque, terraemotu magnitudine 6.9 ad semptentriones afflicta est. Magna succurrentium copia, ut Venetiolanis quam primum subveniatur, statim in viam se dederunt ex omnibus orbis terrarum plagis.
Iuvenis 17 annorum Narbonae occisus
25/6/2026
Adulescens 17 annorum, nomine Aloysius, pugnis calcibusque (ut in taeniolà retibus socialibus divulgatà videri potest) Narbonae, in Francogallià, interfectus est, postquam iuvenes quinque Aloysium in insidias traxerunt. Aloysius, humi cruentus relictus postquam exitialem in modum verberatus est, sexto post die in valetudinario emortuus est. Iuvenes quinque, qui Aloysium ad mortem usque mulcarunt, familiis nati advenarum in Francogallià degentium omnes, a byocolitis sunt cito comprehensi: annos habent a 16 usque ad 19. Homicidii accusati, in causam horno agentur. Cur, vero, Aloysium aggressi sint, nondum in liquido constat.
Non cessant impetus in Medio-Oriente
28/6/2026
Exercitus Civitatum Americae Foederatarum novos impetus fecit in freto Hormuz, contra Persarum praesidia aeria et militaria, apparatus nuntiis transmittendis, suppetiaria aeriorum automatum necnon instrumenta minis maritimis collocandis, postquam pyrobola, paucis abhinc diebus, a Persis in navem petroleariam Panamensem nomine Kiku, in freto commeantem, explosa sunt. Nocte, autem, modo praeterità, repugnavit exercitus Persarum, magnà pyrobolorum copià in Bahrein et Kuwait (ubi nonnulla Americanorum castra militaria sita sunt) emissà. Quo facto, praeses Trump Persas graviter monuit, ne bellum instaurent: “Alioquin - inquit - iamnon erit Persia”.