Academia Latinitati Fovendae
Academia Latinitati Fovendae ante quinque et quadraginta annos Romae condita est ab hominibus e diversis orbis terrarum regionibus oriundis, quin etiam e longinquis ut America, Turcia, Iaponia. Qui cum tunc temporis studia linguae litterarumque Latinarum decrescere iam coepissent, usui huius linguae publice favere volebant. Quinto quoque anno Academia conventum internationalem instituit, in quo sola lingua Latina adhibetur.
Academiae sodalibus persuasum est usum linguae Latinae multum prodesse non solum Europaeis, qui coalescere conantur, sed etiam ceteris nationibus, quae cultum Europaeum participant. In memoriam revocare oportet linguam Latinam inter eas gentes vehiculum fuisse omnium cogitationum et inventorum alicuius momenti, donec nationalismi Europaei eam ab omni usu removere coeperunt, id quod factum est ante duo saecula.
At lingua Latina est pacificum vinculum, quo coniunguntur cultus Veteris Novique Orbis, qui vocantur. Sunt vero qui divulgent usum linguae Latinae ad solam Ecclesiam Catholicam Romanam pertinere, quod quidem non est rectum, quamquam per eam stetit, ut transacta antiquitate lingua illa, quae fuerat Romanorum, inter gentes Europae occidentalis propagaretur. Inde factum est, ut et medio, quod vocatur, aevo et aetate renascentis antiquitatis lingua Latina novis vocibus aucta per tot saecula in disputationibus quarumlibet scientiarum nec non in elegantioribus, quae dicuntur, litteris vel principatum vel locum tanti momenti obtineret, ut quae illis saeculis Latine scripta sunt operibus antiquis numero longe praestent.
Academia dat operam, ut, ubicumque fieri possit, lingua Latina praebeatur discenda et exerceatur, non solum, ut mos est inveteratus, textus in linguas vernaculas vertendo, sed etiam scribendo et loquendo.
Academiae maxime interest, ut in iis scholis, in quibus lingua Latina discenda praebetur, methodis hodiernis ac vividioribus uti liceat, quibus discipuli delectatione ad discendum alliciantur.
Imprimis autem opus est rerum publicarum gubernatores sibi conscios fieri, quanti momenti sit hereditas Latina, qua cultus atque humanitas posteris tradatur.