Conventiculum Academiae Latinitati Fovendae,

quod fiet die 31 Maii, 1 Iunii 2024, c.t.

Amor Roma apud poetas Latinos recentissimos.

Conventiculum ALF anni 2024

 

Die 31 mensis Maii :

In aedibus Academiae Belgicae, Via Omero 4

 

11 am. – 12.30 :     Conciliarii inter se congregrantur :

                   1. relatio praesidis

                   2. de rationibus nummariis atque de stipe solvenda

                   3. de novis sodalibus proponendis

                   4. de Certamine Quirinali

                   5. de Conventu anni 2025, Casertae habendo

                   6. de aliis rebus, si quae sunt

 

12.30 – 2 pm. :      Prandium conciliariorum

 

2 – 4 pm. :             Coetus generalis

                   1. relatio praesidis

                   2. de rationibus nummariis atque de stipe solvenda

                   3. de novis sodalibus proponendis

                   4. de Certamine Quirinali

                   5. de Conventu anni 2025, Casertae habendo

                   6. orationes inaugurales habebuntur :

                                           Armandus d’Angour [ratione Zoomiana]

                                           Antonius Stramaglia

                                           Severina Tarantino

                   7. de aliis rebus, si quae sunt

                                  

4 – 4.30 pm. :        ab hac hora invitantur et illi qui non sunt sodales

Incohatur Conventiculum Amor Roma apud poetas Latinos

recentissimos

                               Thomas Keeline, De Ronaldo Knox (1888-1957) [ratione Zoomiana]

 

7 pm.                     Cena offertur omnibus sodalibus 

 

 

Die 1 mensis Iunii

Apud sorores Sanctae Caeciliae, in regione Transtiberina

 

10.00:              Praeses omnes salutat – introductio

10.15-10.45:   Marcus Cristini:

“Canat universos Musa Latina”: De amoribus Francisci Xaverii Reuss, Catulli Alsatini.

10.45-11.15:   Paola Marongiu:

De Latinis carminibus Alvari Rissae (Valteri Lapinii), classicarum linguarum defensoris, aetate qua in maximo discrimine sunt.

11.15-11.45:    Theodericus Sacré

De Ferdinandi Bandini (1931-2013) carmine quodam inedito atque ignoto

 

PAUSA

 

12.00-12.30:   Miran Sajovic

De Silvestro Kopriva, poeta Latino atque Sloveno

12.30-13.00:   Hermannus Malaspina

De vindicibus – de spectaculo Latino

13.00-13.30:   Robertus Spataro

Quae cecinerit de Roma Vaticana Ioseph del Ton in epigrammatibus collectis sub titulo“Vaticana Levia” (MCMLXXXVIII)

13.30-14.00:   Jacobus Dalla Pietà

                        Virginii Cesarini Antium vetustissimam Volscorum urbem nunc dirutam celebrat

 

ADDITAMENTUM (textus sodalibus distribuetur)

                        Gaius Licoppe

De Academiae radicibus

 

14.00 u.:          PRANDIUM (a Vivario Novo)

 

Postea, fiet et excursio et cena

 

Conventiculum Academiae Latinitati Fovendae

De Inscriptionibus

Die 19-20 mensis Maii 2023

Programma:

Die Veneris, in aedibus Academiae Belgicae (Via Omero, 8, 00196 Roma)

10 h.: Invitantur conciliarii ad coetum generalem praeparandum

12 h.: Prandium

14 h.: Invitantur omnes sodales ad coetum generalem

16.30 – 17.30 h.:

Receptio omnium omnibus participibus

16.30 – 17.30 h.:Invitantur omnes participes ad primam acroasim:

Curtius Smolak, De epigrammatis Damasianis

20 u.: Cena pro sodalibus

Die Saturni, in aedibus monasterii Sanctae Caeciliae (Piazza di Santa Cecilia, 22, 00153 Roma)

Invitantur omnes participes

10 h.: Introductio atque salutatio

10.15 h. Joannes Carolus Rossi, Frontes Loquentes (Italice Le facciate parlanti), a Fabio Leone

10.45 h.: Giacomo della Pietà, Macbethus Latinus

11.15 h. Pausa

11.30 h.: Accius Watanabe, Inscriptio distichi Latini Nagasakii in Iaponia a. 1826 facta: artium

tum Occidentalium cum Orientalium monumentum

12.00 h.: Paula Marongiu, De Latinis inscriptionibus ad urbem Florentiam attinentibus.

12.30 h.: Robertus Spataro, Salesianarum Rerum historia ex Latinis inscriptionis positis in

aedibus Sacro Cordi Iesu dicatis Romae

13.00 h.: Theodericus Sacré, De Stephano Grosso (1824-1903) rei epigraphicae cultore

13.30 h.: Prandium in monasterio

16.00 h.: Lustratio Sanctissimorum Quattuor Coronatorum (monasterii atque ecclesiae), duce

Curtio Smolak

18.00 h.: Proficiscimur ad Academiam Vivarii Novi

23.00 h.: Reditus

P.S.: Magistri Italici si adsunt, possunt etiam documentum obtinere quo confirmatur eos adfuisse.

Omnibus participibus, et sodalibus et aliis, oportet adfirmare se esse adventuros ante diem 10

mensis Maii, apud nicodemico4@gmail.com

Omnes autem suas pernoctationes curabunt, in qua re auxilium adferre non potest ALF.

Hic ordo rerum depromi potest.

ORATIO ROBERTI SPARTARO, SODALIS ALF


ORATIO MENSTVA: FLENTEM DICERE VERUM

De saturis non satiricis loquetur Prof. Curtius Smolak, Vindobonensis, orator praestantissimus necnon linguarum Latinarum peritissimus -- praeses etiam bene emeritus Academiae Latinitatis Fovendae.

Ecce ligamen quod secuti ad aulam ubi oratio habebitur adducemini: https://uniroma1.zoom.us/j/98358763848?pwd=STQ0U3R5YnIyRzluVytDTjFJdGJsUT09



DE INSCRIPTIONIBVS CONVENTICVLVM anni MMXXIII

Conventiculum 'De inscriptionibus' a die XVIII usque ad diem XX mensis Maii, Romae habebitur, cuius programma mox annuntiabitur.



DE ORATIONIBVS MENSTRVIS



Christianus Laes omnibus sodalibus ALF salutem plurimam!

Musa technica, si exstat, non nimis nobis favente, sodales carissimi, fieri nondum potuit ut prima acroasis menstrua haberetur. Sed lubet mihi nunc programma vobis annuntiare hoc:

die 28 mensis Ianuarii: Theodericus Sacré, De Livio, sed Andronico, carmen ignotum atque ineditum;
die 25 mensis Februarii: Curtius Smolak, "FLENTEM dicere verum" sive De saturis non satiricis;
die 25 mensis Martii: Carolus Rossi, Claudius Piga: De Federico Borromaeo eiusque columnis colossicis;
die 29 mensis Aprilis: Nicolaus Gross, De Orbe Picto, sive de lexico Hexaglotto.

Quas sessiones instrumento Zoomiano nixas, vobis semper annuntiabit Nicolaus noster De Mico. Semper habebuntur hora quinta postmeridiana Bruxellensi.

Vos interea valeatis pancratice atque venite, quaeso, frequentes!

Prof. Dr. Christian Laes



Acroasis Theoderici Sacré

Acroasis modo Zoomiano Theoderici Sacré: ‘De Livio, sed Andronico, carmen ignotum atque ineditum’

Die 26 mensis Novembris 2022, hora 17 (Bruxellensi).

Si quis adesse velit, scribat ad nicodemico4@gmail.com



ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE PERSCRIPTIO N. 89



Die 11 mensis Iunii anni 2022, hora decima cum dimidia a.m., Romae, in aedibus Monasterii Sanctae Caeciliae in regione Transtiberina, ex artis legibus facta convocatione, habetur Consilium Praesidiale Academiae Latinitati Fovendae ad res praeparandas Coetus Generalis omnium sodalium, postmeridiano tempore habendi.

Consilio intersunt: Theodericus Sacré, Academiae Praeses; Christianus Laes, Vicarius Praesidis; Iohannes Carolus Rossi et Francisca Deraedt, Consiliarii; Nicolaus De Mico, Secretarius.

Ordo rerum agendarum hic est:

1. Relatio praesidis et nuntii tam de inceptis quibusdam recentioribus quam de rebus hac in sessione agendis, dein in Coetu Generali tractandis.

2. Quas orationes aditiales audituri simus.

3. De novis sodalibus proponendis.

4. De rationibus nummariis.

5. De stipe solvenda pro anno 2022.

6. De persona ALF iuridica: quis sit status rei.

7. De progressu lexici Latini quod apparat Nicolaus Gross brevissimus nuntius.

8. De sede quae nobis est in rete mundano. 

9. Novissima de conventu ALF postero die incohando.

10. Cum praeses munus ponat, secretis suffragiis eligendus erit in triennium novus praeses, item Consilium Praesidiale (Consiliarii, qui nunc sunt, iterum eligi possunt); novum autem Consilium Praesidiale designabit Vicarium Praesidis et Arcarium; etiam de collegio rationibus inspiciendis agetur.

11. De Coetu Generali anni 2023, quo die sit habendus, deque argumento conventiculi anno 2023 habendi.

12. Alia, si qua sunt.

Ad punctum 1: Praeses laetus notat orationes menstruas, anno praeterito institutas, a variis Academiae sodalibus in “Zoomico” loco habitas, optime successisse. In optatis est eas diutius perrectum iri.

Nuntiat Collegium Latinitatis Hispanicum “Almae Minervae Praemium” instituisse, quod Academiae Latinitati Fovendae quoque collatione fruitum est; de eventu vero eiusdem praemii nihil fando audivit.

Academia Latinitati Fovendae etiam Scholis scaenicis cum certamine, a Schola Humanistica Patavina constitutis, favit. Cum ipse sodalis Marcellinus, dictae Scholae Praeses, in postmeridiana sessione praesens exspectetur, ab eo petetur ut sodales certiores faciat de suis inceptis.

Praeses Theodericus Sacré loquitur etiam de Certamine Salesiano, quod Sodalis Academiae Robertus Spataro paravit. 

Laetus insuper Praeses nuntiat aliud pulcherrimum inceptum Academiae Sodalis Christiani Laes: Nuntii Latini, quorum fama totum orbem peragravit, in lucem redituri sunt menstrui.

Renuntiat postremo Praeses Sodales Milenam Minkova et Terentium Tunberg paraturos esse novum librum Latinum, cui titulus “Recentiores non deteriores”: ad hoc opus conficiendum paululum adiumenti ab Academia petiverunt.

Ad punctum 2: in Coetu Generali corpore aderunt novi Sodales Iacobus Dalla Pietà, Iosephus Marcellinus et Accius Watanabe, qui suas orationes aditiales proferent. Alexius Slednikov, cui non licebit interesse, nexu Zoomico utetur, ut orationem aditialem habere et Sodalis Academiae reapse fieri possit.

Ad punctum 3: Consilium Praesidiale quattuor forte cooptandorum nomina Coetui Generali propositurum est: Yasmin Haskell, Ignace Armella Chavez, Massimo Scorsone, Anna Chaoud: Sodales scilicet in Coetu Generali alios cooptandos proponere poterunt.

Ad punctum 4: Academiae Latinitati Fovendae sunt nunc in arca 50000 eurones. Computus consumptivus anni 2021 et computus praesumptivus anni 2022 iam ab Arcaria et Revisorum Collegio probati sunt: nulla in eis reprehensibilia inventa sunt.

Ad punctum 5: morbo pandemico perdurante, placuit stipem annuam Sodalibus solvendam minuere: itaque pro biennio superiore stips 65 euronum petita est. Consilium Praesidiale stipem annuam 50 euronum denuo inducere cupit.

Ad punctum 6: a Romana Praefectura personam iuridicam Secretarius Nicolaus De Mico petivit die 14 m. Decembris a. 2021. Ei responsum est quaedam esse emendanda vel addenda, quod quam primum fiet.

Ad punctum 7: Lexicon Latinum Academia curandum mandavit Sodali Nicolao Gross, qui iam per annos ei perficiendo operam dedit. Futura editio huius ponderosissimi operis cogitanda est.

Ad punctum 8: Sodalis Daniel Petterson munus sedis Academiae interretialis curandae perrecturus est. Praeses autem Sodales omnes hortaturus est, ut scripta, relationes, librorum existimationes, narrationes aliaque mittant, quae magis magisque Academiae eiusque sedis interretialis proposita culturae atque institutionis locupletent amplioraque reddant.

Ad punctum 9: a die 12 usque ad diem 15 m. Iunii a. 2022 magnus habebitur Conventus, quem Academia Romae paravit. Aderunt oratores circiter 35 permultique participes. In Coetu Generali Sodales de omnibus, quae ad hunc conventum optime fruendum pertineant, commonefient.

Ad punctum 10: sexennio exacto, Academiae Praeses munus suum depositurus est, neque se candidatum iterum profitebitur. Itaque Coetui Generali eligendus erit novus Praeses, necnon novum Consilium Praesidiale.

Ad punctum 11: Coetus Generalis anno 2023 in Academiae Belgicae, si fieri possit, aedibus, Romae, habebitur. Dies adhuc definiendus est. Argumentum conventiculi, quod ea occasione celebrabitur, arridet hoc: “De titulis vel inscriptionibus”.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 12,30. 

Hora 15,00, Romae, in aedibus Monasterii Sanctae Caeciliae, Coetus Generalis Sodalium ALF habetur. Adsunt corpore: Praeses Theodericus Sacré, Vicarius Praesidis Christianus Laes, Consiliarii Francisca Deraedt et Iohannes Carolus Rossi, Secretarius Nicolaus De Mico, Sodales Gaius Licoppe, Iacobus Dalla Pietà, Curtius Smolak, Iosephus Marcellino, Marcus Cristini, Daniel Blanchard, Robertus Spataro, Victorius Ciarrocchi, Paula Marongiu, Ioachimus Pascual Barea.

Se excusaverunt quod abessent: Tuomo Pekkanen, qui delegavit Sacré; Valafridus Stroh, qui delegavit Sacré; Terentius Tunberg, qui delegavit Sacré; Milena Minkova, quae delegavit Sacré; Sigrides Albert, quae delegavit Laes; Anna Maria Chevallier, quae delegavit Licoppe.

Res agendae sunt haec: 

1. Relatio praesidis et nuntii tam de inceptis quibusdam recentioribus quam de rebus hac in sessione tractandis.

2. Orationes aditiales.

3. De novis sodalibus proponendis.

4. De rationibus nummariis.

5. De stipe solvenda pro anno 2022.

6. De persona iuridica: quis sit status rei.

7. De progressu lexici Latini quod apparat Nicolaus Gross brevissimus nuntius.

8. De sede quae nobis est in rete mundano. 

9. Novissima de conventu postero die incohando.

10. Cum praeses munus ponat, secretis suffragiis eligendus erit in triennium novus praeses, item Consilium Praesidiale (Consiliarii, qui nunc sunt, iterum eligi possunt); novum autem Consilium Praesidiale designabit Vicarium Praesidis et Arcarium; de collegio rationibus inspiciendis agetur.

11. De Coetu Generali anni 2023, quo die sit habendus, deque argumento conventiculi anno 2023 habendi.

12. Alia, si qua sunt.

Ad punctum 1: Praeses laetus notat orationes menstruas, anno praeterito institutas, a variis Academiae Sodalibus in “Zoomico” loco habitas, optime successisse hortaturque ut eae, quae tantum favorem invenerunt, continuentur; quod omnino Academiae Sodalibus placet.

Paulisper agitur de “Almae Minervae Praemio”, a collegis et sodalibus quibusdam Hispanis instituto, quod Academia fovere statuit; quis exitus rei fuerit adhuc ignoramus.

Iosephus Marcellinus Scholas scaenicas et annexum certamen paucis proponit, quod Coetus Generalis omnino probat, quadam pecuniae summa ad id iam data. 

Praeses Theodericus Sacré Sodales commonefacit etiam de optimo Certamine Salesiano, quod Sodalis Academiae Robertus Spataro promovit.

Laetus insuper Praeses nuntiat pulcherrimum inceptum Sodalis Christiani Laes Nuntiorum Latinorum inde a mense Septembri huius anni, ut speramus, in lucem reducendorum; de qua re Coetus Generalis valde gratulatur.

Praeses etiam gratias agit sodalibus pro libro c.t. ‘Dulces ante omnia Musae’, qui anno proximo superiore iuvante Academia in lucem est editus. Praeterea memorat libellum modo modo prodiisse Novacianum, qui etiam patrocinio ALF gaudeat. 

Renuntiat postremo Praeses Sodales Milenam Minkova et Terentium Tunberg paraturos esse novum librum Latine conscriptum, cui titulus “Recentiores non deteriores”, de recentioribus scriptoribus Latinis; ad hoc opus conficiendum paululum adiumenti ab Academia petiverunt. Placet Coetui Generali eis circiter 1000 eurones tribuere.

Ad punctum 2: Iacobus Dalla Pietà, Iosephus Marcellinus et Accius Watanabe praesentes suas orationes aditiales habent. Alexius Slednikov e longinquo orationem aditialem profert, nexu Zoomico utens.

Ad punctum 3: cooptandos Yasminam Haskell, Ignatium Armella Chavez, Maximum Scorsone et Annam Chaoud Consilium Praesidiale Coetui Generali proponit, si iidem de vita et studiis suis rettulerint et a ternis sodalibus commendati erunt; Anna Chaoud iam antea est invitata ad documenta necessaria scribenda, ad hunc vero diem nondum videtur respondisse. Omnes unanimiter probantur. Nullus alius cooptandus forte Sodalis profertur. Ceterum his temporibus sodales sunt circiter sexaginta, qui optimus est numerus.

Ad punctum 4: Praeses Coetui Generali rationes nummarias inspiciendas proponit: unanimiter probantur rationes praesumptivae anni 2022 et consumptivae anni 2021.

Ad punctum 5:  Praeses Coetui Generali nuntiat Consilio Praesidiali videri stipem annuam, quae annis praeteritis morbo pandemico perdurante minuta est, pro anno 2022 a Sodalibus petendam esse 50 euronum, sicut olim erat mos Academiae. Quod Sodalibus placet.

Ad punctum 6: Secretarius illustrat qui sit personae iuridicae petitae status. Omnes Sodales conveniunt eam esse omnimodis obtinendam.

Ad punctum 7: Praeses Sodales de statu operis Lexicographici, quod iam per annos Sodalis Nicolaus Gross curavit, certiores facit: cum ingens ponderosusque sit Nicolai labor, enitendum erit ut volumina, quae erunt spissa admodum, domum editoriam inveniant. Ceterum ea est natura operis iam ad finem vergentis, ut curatori auxilio sit opus complurium sodalium, qui verba Latina in sermones vernaculos versa existiment.

Ad punctum 8: Praeses nuntiat Sodalem Danielem Petterson paratum esse ad munus sedis interretialis Academiae curandae pergendum; omnes autem Sodales hortatur ut maiorem sedi locupletandae operam dent, scripta, relationes, narrationes, percontationes, librorum existimationes ceteraque quae ad hoc apta sint mittentes, quo magis Academia se suamque operam legentibus ostendat.

Ad punctum 9: Praeses Sodales monet de omnibus rebus ad conventum, qui cras incohabitur, pertinentibus: conventus habebitur in aedibus Monasterii Sanctae Caeciliae, Pontificii Instituti Salesiani et Academiae, cui nomen “Vivarium Novum”. Praeses abbatissae Monasterii, praefectis Academiae ‘Vivarii Novi’ et Pontificii Instituti Salesiani gratias iam agit permultas; maximas item agit Nicolao De Mico sodali, cuius sine auxilio conventus apparari non potuit.

Ad punctum 10: Praeses certiores facit Sodales se, post sexennium exactum, velle munere suo defungi: proponit ipse praesidem Christianum Laes. Hortatur tamen ut, si quis alius se proponere velit, hoc sine mora faciat. Delegationibus adsignatis, suffragia sunt ergo ferenda ut novus Praeses et quattuor Sodales Consilii Praesidialis eligantur.

Prius suffragia feruntur, secreto suffragio, ad Praesidem eligendum: 19 Sodales suffragia ferunt pro Christiano Laes, 1 Sodalis pro Theoderico Sacré.

Itaque Praeses eligitur Christianus Laes. Interrogatus hoccine munus suscipere velit necne, Christianus Laes se dicit paratum.

Postea suffragia secreta feruntur ad Consilium Praesidiale renovandum. Haec sunt suffragia lata:

Iosephus Marcellino: suffragia 20

Iohannes Carolus Rossi: suffragia 20

Francisca Deraedt: suffragia 18

Marcus Cristini: suffragia 18

Nicolaus De Mico: suffragia 2

Paula Marongiu: suffragium 1.

Eliguntur I. Marcellino, I. C. Rossi, F. Deraedt, M. Cristini Consiliarii. Consiliaria-Arcaria designatur Francisca Deraedt, Vicarius Praesidis Iosephus Marcellino. Ceterum Nicolaus De Mico sodalis, qui paratus est ad munus amanuensis iterum obeundeum, humane petit ut sibi adiutor detur, cum munera secretarii in annos plura fiant et graviora. Paratus est Ioannes Carolus Rossi consiliarius in eis rebus auxilium ei ferre.

Collegium Rationibus inspiciendis constabit ex: Roberto Spataro, Iohanne Carolo Rossi, Fabricio Calvitti (qui erit Praeses huius Collegii).

Ad punctum 11: anno proximo Consilium Praesidiale, Coetus Generalis Sodalium necnon conventiculum (cuius argumentum erit “De titulis vel inscriptionibus”) habebuntur Romae, in aedibus Academiae Belgicae, si fieri possit. Dies certus adhuc dici non potest, quia antea interrogandi sunt praefecti Academiae Belgicae, qui Academiae hospitalitatem praebebunt.

His rebus peractis, ad finem sessionis pervenitur hora 18,30. 



Romae, 13-6-2022

Secretarius                                                                   Praeses

N. De Mico                                                                  D. Sacré






NVNTIVS (3.VI.2022)

Theodericus Sacré sodalibus ALF optimis et Conventus oratoribus s.d.p.

Heri certiores facti sumus fieri non posse ut ad auspicandum Conventum nostrum Capitolinas in aedes reciperemur. Ob eam causam ipsa Congressus inauguratio celebrabitur in eodem monasterio S. Caeciliae (Piazza Santa Cecilia, 22), in quo et postmeridiano tempore versabimur. Quod si venustatibus Capitolinis carebimus, veneranda nos vetustas atque splendor monasterii huius Transtiberini non minus (mihi credite) delectabit. Itaque die huius mensis duodecima, quae erit dominica, vos in ipso monasterio S. Caeciliae praestolabimur: in quo Conventus hora 9.30 matutina incohabitur. Valete quam optime!



NVNTIVS DE PROXIMO CONVENTV ALF (11-15.VI.2022)

“DE VRBE ROMA”
SIVE
DE CONVENTV OMNIVM GENTIVM QVEM ROMAE CELEBRABIT ACADEMIA LATINITATI FOVENDAE

(11-15. VI. 2022)


Pandemia coronaria, quae diu ac vehementer saeviit, factum est ut Conventum omnium gentium, quem medio hocce anno 2021 celebraturi eramus, differre cogeremur. Etiamsi nondum sit morbus ille vel insitionibus vel aliis remediis plane depulsus, tamen spes est fore ut eius vires paulatim laxentur. Hinc in annum proximum non sine confidentia prospicimus et Conventum nostrum denuo proponere audemus; veri enim est simile fore ut verno tempore ad finem vergente fortuna nobis faveat hominumque coetus permittat maiores.

Itaque quadriduum praestituimus quod nobis ad congressum esse videbatur aptum: peragetur Conventus a die 11 usque ad 15 mensis Iunii anni 2022. Die 11 habebitur Coetus Generalis Academiae Latinitati Fovendae; reliqui autem dies ipsi Conventui dicabuntur. Ad colloquia Latina tam iucunda quam docta per eos dies serenda in monasterium S. Caeciliae Romanum, quod est in regione Transtiberina, conveniemus; at, acroases nonnullas et orationes ut audiamus, devertemus etiam in Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam, quae est in Urbe, atque in Academiam, cui nomen Vivarium Novum, quae est Tusculi.

Conventus argumentum erit ‘De urbe Roma’, quod etsi simplex est et unum, latius tamen patet. Alios enim de litteris antiquis, mediaevalibus, vel recentioribus et recentissimis, alios de descriptionibus Urbis eiusque topographia, alios de aedibus et villis poetice descriptis, alios de titulis, alios de historia Urbis, alios de pictura Romana, alios de notione Urbis Romae eiusque fortuna disserere iuvabit. Ut rerum, ita temporum quae respicientur dubio procul erit varietas insignis, quod hi ab Urbe condita, ut ita dicamus, incipere cupient, illi ad hoc, quo vivimus, aevum descendere volent; quidni liceat utrumvis? Admittentur ergo, quantum id quadriduum sinet, orationes Latinae maxime variae, ea tamen condicione ut argumenta tractanda cum lingua Latina dilucide coniungantur et fontibus Latinis quodammodo innitantur.

Inter Conventum orationes acroasesque Latinae locum obtinebunt summum illae quidem, at etiam spectacula quaedam edentur producenturve acroamata, haud neglectis cantibus Latinis.

Exitum optatum eiusmodi Conventus non habebit, nisi oratores boni oratricesque bonae interesse ipsi voluerint, qui argumenta proposita apte, docte, Latine exponant. Omnium insuper participum erit acroases singulas suis interrogationibus, observationibus, disputationibus locupletare.
De ipsis autem orationibus habendis generatim praemonenda sunt haec:
- Singulis oratoribus dabitur semihora ad dicendum.
- Quo facilius participes verba prolata intellegere possint, auctores sumus ut orationum exempla duabus circiter ante Conventus initium hebdomadibus ad moderatores mittantur per cursum electronicum; namque verba, dum recitantur, tam excipi auribus quam ope programmatis alicuius electronici oculis inspici posse velimus. Quodsi hic illic invenietur, qui ex tempore orationem Latinam habere velit, nihil obstabit, dummodo, programmate quod Anglice ‘Powerpoint’ appellatur usus, rerum adumbrationes sive lineamenta quaedam proponat, quae audientibus auxilio sint futura.
- Acta Conventus typis postea edentur.

Ad hos igitur dies Latinitatis festos te libenter invitamus, cum ut rebus agendis intersis, tum ut orationem praesens habere conventusque argumentum, quod diximus, disceptatione tua illustrare atque ornare digneris. Gratissimum nobis feceris si data epistula annueris, addito orationis habendae titulo necnon summario, quod verba summum CCL complectatur. Quem tu titulum subiuncto summario ut ad Kalendas Ianuarias anni 2022 ad nos cures mittendum oramus, hac sola adhibita inscriptione, quae est : nicodemico4@gmail.com

Deinde mense, uti speramus, Ianuario anni 2022, cum proposita omnia nobis erunt allata, ordinem rerum in Conventu agendarum rite constituemus deque eo te quam primum fieri poterit certiorem faciemus.

Hoc est igitur nobis in votis, ut incepto faveas, epistulae huic rescribas nomenque des in Conventum! Fac optime valeas!

D. anno 2021 Kalendis Decembribus.

Francisca Deraedt – Nicolaus De Mico – Christianus Laes – Aloisius Miraglia -Theodericus Sacré



Academiae Latinitati Fovendae

Die I mensis Octobris anni MMXXI

Perscriptio LXXXVIII

Romae in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8) die Veneris I mensis Octobris a. MMXXI, hora 10,00 habetur Consilium Praesidiale ALF ad res instruendas pro insequenti Coetu Generali sodalium. Adsunt Praeses D. Sacré et Secretarius N. De Mico. Absunt Vicepraeses C. Laes et Consiliarii F. Deraedt, G.C. Rossi, V. Roggen.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur:

  1. Praeses nuntiat duo recentiora incepta: “Almae Minervae praemium”, quod strenuis Latinitatis propugnatoribus donabitur, Collegium Latinitatis Hispanicum (in quo est Georgius Tárrega, ALF sodalis) condidit; scholas vero scaenicas cum agone indixit Schola Humanistica Patavina (quam regit Iosephus Marcellino, et ipse ALF sodalis). Refert postea de rebus in hac sessione agendis, dein in Coetu Generali tractandis.

  2. Sodales vita functi (Bruno Luiselli et Fidelis Rädle) commemorabuntur in conventiculo Academiae Latinitati Fovendae postridie Kal. Oct. habendo.

  3. In Coetu Generali Academiae Latinitati Fovendae Marci Cristini oratio aditialis audietur.

  4. Omnia sunt documenta parata ad decernendum de novis sodalibus cooptandis: Accium Watanabe proposuerunt asciscendum Theodericus Sacré, Christianus Laes, Terentius Tunberg;

    Thomam Keeline proposuerunt Christianus Laes, Francisca Deraedt, Iohannes Carolus Rossi;

    Iacobum Dalla Pietà proposuerunt Iohannes Carolus Rossi, Horatius Antonius Bologna, Theodericus Sacré.

  5. Cum pauci sodales ad Coetum Generalem adventuri sint, epistula exhortatoria omnibus Academiae sodalibus mittetur a Praeside, si novos strenuos Latinitatis propugnatores habeant, quos proponant cooptandos.

  6. De rationibus nummariis refert Secretarius: anno praeterito stips annua a sodalibus non est petita: unus nihilominus sodalis pecuniam misit. Ministerium vero Bonis Culturalibus Provehendis Academiae 15.798 eurones tribuit. Nunc sunt in arca eurones 49.739,54.

  7. Stips solvenda pro biennio 2020-2021 proponitur 65 euronum.

  8. Nova Italiae lex imponit personam iuridicam sumendam, si quae societates sodalitatesve Ministeria vel alia publica Instituta adire cupiunt, a quibus pecunia vel alia subsidia petantur. Ad eiusmodi legitimam ex iure potestatem adipiscendam opus est in primis Praeside Rationum Revisorum, cuius nomen legi possit in Albo Officiali Rationum Revisorum; Secretarius adivit dominum Christianum Gioco, qui, ut Praeses Revisorum fiat rationesque Academiae pecuniarias suo nomine subsignet, ab ipsa Academia 600 eurones annuos postulabit. Alia quoque multa sunt adimplenda, quae in Coetu Generali explicabuntur.

  9. Lexicon Latinum quod apparat Nicolaus Gross feliciter procedit; uti videtur, intra annum vel sesquiannum totum opus absolvetur.

  10. Nova sedes quae est Academiae in rete mundano valde ditata est et in dies locupletabitur scriptionibus, imaginibus pelliculisque.

  11. De conventu ALF in Urbe anno 2022 celebrando multa iam sunt parata, quae in Coetu Generali illustranda erunt.

  12. Anno 2022 sessio Academiae habebitur Romae, in aedibus Monasterii Sanctae Ceciliae, die 11 mensis Iunii.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 12,00.

Coetus Generalis

Die Veneris 1 mensis Octobris anni 2021, hora 15,00, Romae, in aedibus Academiae Belgicae (via Omero 8) Coetus Generalis sodalium ALF habetur. Adsunt corpore: Praeses Theodericus Sacré, Secretarius Nicolaus De Mico, Sodales Carolus Guittard, Paula Marongiu, Robertus Spataro, Marcus Cristini.

Res agendae sunt quae sequuntur:

  1. Referet Praeses de inceptis quibusdam recentioribus et de rebus hac in sessione agendis;

  2. Sodales vita functi laudabuntur;

  3. Orationes aditiales a sodalibus designatis, si coram aderunt, habebuntur;

  4. De tribus novis Sodalibus cooptandis disputabitur;

  5. De novis sodalibus proponendis disceptabitur;

  6. De rationibus nummariis agetur;

  7. De stipe solvenda pro biennio 2020-2021 consultabitur;

  8. Deliberabitur sitne Academiae nostrae “persona iuridica”, ut aiunt, sumenda necne;

  9. De progressu lexici Latini quod apparat Nicolaus Gross breviter referetur;

  10. De sede quae nobis est in rete mundano colloquemur;

  11. De Conventu ALF in Urbe Roma a die Saturni 11 m. Iunii ad Mercurii diem 15 m. Iunii anni 2022 celebrando paulo fusius deliberabitur;

  12. Dies ad Coetum Generalem anno 2022 habendum praestituetur.

  1. Relatio Praesidis: Praeses sodalibus dicit, cum admodum pauci huic coetui intersint, tamen res complures, hac in sessione tractandas, iam in Consilio Praesidiali esse agitatas, atque inter se Consiliarios de eisdem rebus litteras inter se antea dedisse atque accepisse. Nuntiat hora circiter 20,00 sodales ad cenam communem adhibitum iri. Memorat incepta quaedam, veluti orationes menstruas, mense Ianuario huius anni conditas, et oratores, qui verba retis mundani ope fecerunt, memorat: sentit morem hunc traditum esse continuandum. Itaque mense Octobri exeunte orationem habiturus est Daniel Blanchard; mense Novembri Andreas Fritsch; mense Decembri, uti speratur, Daniel Pettersson. Academia nuper habuit conventiculum “De morbis”, cuius Acta iam parantur et mox in sede, quae ALF est in rete mundano, edentur. Colloquia quoque percontativa sunt instituta: iam in rete omnium gentium inveniuntur colloquia (verba ipsa et pelliculae) cum Curtio Smolak, Tuomone Pekkanen et Gaio Licoppe habita. Theodericus Sacré quam primum interrogaturus est Bohumillam Mouchovà. Praeses eos qui coram adsunt rogat quid censeant de sede Academiae in rete mundano: sintne quaedam mutanda vel corrigenda necne. Sodales respondent Academiae se sedem saepicule adisse atque inspexisse; probari a se quae ibi legantur et conspiciantur. Marcus Cristini proponit ut nexus vel commentarii addantur. Sodales hortandi erunt ut opera sua cum ceteris sodalibus communicent et sedem Academiae scriptis suis locupletent; numerus enim narrationum, librorum existimationum aliarumque rerum facile poterit augeri. Praeses suadet etiam ut indices eorum, quae scripserint sodales alibique divulgaverint, sedi indantur. Monebuntur ergo sodales ut res suas in sede nostra divulgent. Praeses affert duo recentiora incepta: “Almae Minervae praemium”, quod strenuis Latinitatis propugnatoribus donabitur, Collegium Latinitatis Hispanicum (in quo est Georgius Tárrega, ALF sodalis) condidit; scholas vero scaenicas cum agone indixit Schola Humanistica Patavina (quam regit Iosephus Marcellino, et ipse ALF sodalis).

  2. In conventiculo crastino Theodericus Sacré laudaturus est Fidelem Rädle, sodalem vita functum; Nicolaus De Mico Brunonem Luiselli, olim Academiae praesidem, qui vitam terrenam posuit: orationes et pelliculae in sede quae ALF est in tela totius terrae vulgabuntur. In memoriam sodalium vita functorum Praeses proponit ut sodales, qui adsunt, e sellis surgant, et per nonnulla temporis momenta sodales, qui e vita excesserunt, taciti cum animis suis recordentur.

  3. Marcus Cristini habet orationem aditialem, quae in rete mundano vulgabitur. Sodalis designatus Slednikov non potuit venire, normis ad morbum Coronarium continendum prohibitus.

  4. Litteris commendaticiis et curriculis vitae perspectis, unanimiter cooptantur novi sodales Accius Watanabe, Iacobus Della Pietà et Thomas Keeline: Coetus Generalis putat eos dignissimos qui in Academiam recipiantur.

  5. Cum perpauci adsint sodales corpore, Praeses omnibus sodalibus epistulam est missurus, si habeant Latinitatis propugnatores quos proponere velint cooptandos. Quae iam propositae erant, Anna Chahoud et Maria Aloisia Aguilar García, curricula non ad nos miserunt; ergo iterum hortandae erunt. Sunt nunc in Academia 47 sodales ordinarii, 10 bene meriti, 7 emeriti. Convenit inter sodales numerum eum bonum esse neque esse cur nimium multos uno tempore in Academiam asciscamus.

  6. Rationes nummariae Coetus Generalis iudicio permittuntur: unanimiter probantur rationes praesumptivae anni 2022 et consumptivae anni 2021. Eaedem rationes etiam Collegio Rationibus Inspiciendis mox tradentur. Anno praeterito, grassante lue coronaria, stips annua non est petita; nihilominus unus sodalis pecuniam misit. Tantummodo ergo 100 eurones Academia accepit. Ministerium vero Bonis Culturalibus Provehendis Academiae tribuit 15.798 eurones. Sunt ergo in arca 49.739,54 eurones.

  7. Statuitur ut stips solvenda pro biennio 2020-2021 sit 65 euronum; sodales litteris invitabuntur ut stipem eam (inusitate biennalem) persolvant.

  8. Nova Italiae lex imponit ‘personam iuridicam’ sumendam, si quae societates sodalitatesve Ministeria vel alia publica Instituta adire cupiant, a quibus pecunia vel alia subsidia petantur. Ad eiusmodi legitimam ex iure potestatem adipescendam opus est in primis Praeside Rationum Revisorum, cuius nomen legi possit in Albo Officiali Rationum; Secretarius adivit dominum Christianum Gioco, qui, ut Praesidis Revisorum munere fungatur rationesque pecuniarias Academiae suo nomine subsignet, ab ipsa Academia 600 eurones annuos postulabit. Multa quoque alia sunt adimplenda: pars pecuniae (5000 eur.), quae est in arca, seponenda est, ne, si quid acciderit, Academia solvendo non sit; quotannis reddituum declaratio fiat oportet; et caetera huiusmodi. Rebus omnibus bene perpensis, sentit Coetus Generalis novae illi legi ab Academia esse obtemperandum, ne sodalitas nostra, destituta subsidiis publicis, legitima ex iure potestate omnino careat.

  9. Multum laboravit sodalis Nicolaus Gross ad Lexicon Latinum perficiendum. Res tam feliciter procedit, ut intra annum vel sesquiannum ingens id opus videatur absolvi posse. Oportet ergo lexicographo gratias agere maximas; cum vero opus perfectum erit, id sodales nonnulli recognoscent.

  10. Sedes, quae est Academiae in rete mundano, iam pluribus documentis, scriptis pelliculisque ditata est; at sodales hortandi sunt ut eam magis magisque locupletent scriptis, narrationibus, librorum existimationibus, pelliculis et nuntiis de se, de suis inceptis et de rebus quibus student.

  11. Proximus Academiae Conventus omnium gentium anno 2022 Romae celebrabitur, in regione Transtiberina, in monasterio Sanctae Caeciliae dicato, diebus 11-15 mensis Iunii. Argumentum totius Conventus erit “De Urbe Roma”. Auctores erunt Theodericus Sacré, Nicolaus de Mico, Francisca Deraedt, Aloisius Miraglia, Christianus Laes. Praeses Theodericus Sacré una cum Secretario Nicolao De Mico adivit monasterium Sanctae Ceciliae, ubi sunt Conventui reservatae aulae amoenissimae. Singulae sessiones fient etiam in Pontificia Universitate Salesiana et in Academia, cui nomen “Vivarium Novum”. Sessio inauguralis habebitur, si fieri poterit, in Capitolio. Non distinguetur inter orationes maiores et minores, sed singulis oratoribus spatium semihorae concedetur. Omnes consiliarii consenserunt Acta Conventus esse typis edenda. Iam oratores aliquot nomen dederunt, at iidem, cum Conventus propter morbum coronarium sit dilatus ab anno 2021 ad 2022, denuo erunt invitandi. Ceterum oratorum copia erit augenda, ut circiter triginta viri et mulieres verba faciant; omnes Academiae sodales de hac re litteras accipient. Qui velit inter oratores numerari, nomen dare debebit ante mensem Novembrem exeuntem. In Conventu placebit cotidie mane, magistro quodam claves pulsante, per singulam semihoram una canere, cantibus et Novakianis et aliis ex oblivione vindicatis. Cum sit programma iam satis orationum habendarum copia refertum et plenum, ad lustrationes vix nobis vacabit: at ipsa basilica Sanctae Caeciliae vel basilica Sanctae Mariae Transtiberinae aliive loci quidam visu digni, modo sint vicini, inspici poterunt, si aderunt mystagogi Latini. Pausae caffeariae in ipso Monasterio Sanctae Caeciliae fieri poterunt. De prandiis et cenis, pernoctationibus, itineribus haec pauca dicenda: Conventus auctores cauponam “Roma sparita” aliasque nonnullas adibunt, ut prandia et cenae pretio minuto participibus praeberi possint. Academia ipsa solvet pro oratorum cubiculis (quae in monasteriis quibusdam erunt), et pro prandiis nonnullis et cenis communibus; itinerum vero sumptus ipsis oratoribus erunt solvendi. Apud Sorores Ursulinas poterunt, uti speramus, ceteri participes commorari his pretiis: singuli 40 euronibus cottidianis, bini 70 euronibus. Nonnulla cubicula etiam in Monasterio Sanctae Ceciliae reservabuntur. Secretarius Nicolaus De Mico dicit se esse paratum ad curam in pernoctationibus oratorum ponendam; nomine sodalium gratias ei permultas agit Praeses Th. Sacré.



Programma iam licet hunc fere in modum adumbrare:

Saturni die: advenient participes

Post meridiem: Coetus Generalis Academiae habebitur

Cena communis, ad quam oratores adhibebuntur et sodales Academiae

Dominica die: mane: sessio inauguralis in Capitolio (accedent orationes circiter 3)

Post meridiem: in Monasterio Sanctae Ceciliae circiter 5 orationes habebuntur

Cena libera

Lunae die: mane: in Monasterio Sanctae Ceciliae circiter 5 orationes habebuntur

Post meridiem: in Pontifica Universitate Salesiana circiter 5 orationes habebuntur

Cena in Pontificia Universitate Salesiana

Martis die: mane: in monasterio Sanctae Ceciliae circiter 5 orationes habebuntur

Post meridiem: otium; mystagogus Latinus participes ducet ad loca viciniora lustranda

Cena communis

Post cenam: concentus musicus in Basilica Sanctae Ceciliae

Mercurii die: mane: in monasterio Sanctae Ceciliae ad 5 orationes habebuntur

Post meridiem: in “Vivario Novo” ad 5 orationes habebuntur

Cena valedictoria in eodem “Vivario Novo”.

12. Dies aptissimus ad Coetum Generalem Academiae Latinitati Fovendae anno 2022 habendum videtur esse Saturni dies 11-6-2022: Romae, in Monasterio Sanctae Ceciliae.

His rebus peractis, pervenitur ad finem sessionis, hora 18,00.

Praeses Secretarius

Dirk Sacré Nico De Mico



NVNTIVS



Theodericus Sacré sodalibus ALF optimis s.d.p.

Etsi pestis coronaria spem fovere nos longam adhuc vetat, tamen seri medici insitionibus luem eam tandem aliquando vel exstingui vel praeverti posse speramus; ac rumor est constans (a quo non dissentiunt medici) autumnali tempore condiciones fore multo meliores. Hac de causa coetus nostros, quos eheu non semel procrastinavimus, mense Octobri in Urbe nos praesentes celebrare posse confidimus; praestituimus igitur dies 1 et 2 mensis Octobris anni huius 2021; per id biduum convenire nobis licebit in aedes Academiae Belgicae, ut modo nuntiavit eius Academiae rectrix. Proinde servate vos hisce diebus melioribus! Res autem tum agendae postea renuntiabuntur. Interea curate ut quam optime valeatis!

D. Lovanii die 16 m. Martii a° 2021. 





DE CONVENTV

Theodericus Sacré sodalibus ALF optimis s.d.p. 

Nondum eheu devicta est vis morbi per orbem grassantis. Hinc valde metuendum est ne mense Iunio huius anni in Urbem gregatim convenire nobis minime liceat atque est verendum ne conventum ALF maiorem celebrare vetemur; vel, ut denuo liceat, timendum tamen est ne plurimi homines iter in Urbem habeant pro re aleae periculique plena. Quod cum ita sit, quinqueviris conventui parando (Franciscae Deraedt, Nicolao De Mico, Chistiano Laes, Aloisio Miraglia et mihi) differre conventum in annum proximum longe melius esse videtur; iamque praestituimus novos dies, ab undecimo die mensis Iunii anni 2022 ad quintum decimum eiusdem mensis. Cupimus enim de Urbe Roma in Urbe celebrare conventum, qui Urbe sit vere dignus nec vel participum vel oratorum paucitate impediatur! Qua in re speramus fore ut, qui nomen iam dederunt orationesve se habituros esse promiserunt, ii id proximo anno praestare possint. Singulos autem rogabimus quid fieri posse censeant, atque exacta hac aestate, cum res (ita speramus) meliore erunt loco, plura de hoc conventu renuntiabimus. 

At coetus nostros annuos praesentes instituere velimus autumnali tempore: ineunte enim mense Octobri sodales, quorum pars tertia vel summum dimidia coetibus interesse solet, Urbem petere atque in aula aliqua maiore consilia inter se capere poterunt: ita confidimus, utinam non temere! Quodsi tum quoque ab itineribus exclusi erimus, coetus digitales habere enixe conabimur. De eis coetibus, utriuscumque formae erunt, sodales, certiores quam primum reddemini.

Interea ad adminiculum Zoomicum et ad sermones per rete mundanum serendos est nobis necessario confugiendum. Itaque alteram orationem menstruam die 27 m. Februarii hora quinta postmeridiana habebit Christianus Laes, alter a praeside ALF, qui de commentariis quibusdam Latinis ineunte saeculo vicesimo editis, q.t. Rosa Melitensis, disseret. Huc accedit quod die 13 mensis Martii inde ab hora tertia postmeridiana conventiculum agitabimus de morbis et eorum medelis: de quo argumento sex circiter dicent oratores. Nexum, quo usi ad incepta haec accedere valeatis, ad vos paucis ante diebus mittet Nicolaus De Mico sodalis.

 

Curate ut quam optime valeatis!

 

D. Lovanio, medio mense Februario a° 2021. 



DE ORATIONIBUS MENSTRUIS ACADEMIAE (2021)

Theodericus Sacré sodalibus optimis s.d.p. De orationibus menstruis in Academia nostra per rete mundanum habendis fuit antea sermo. Acroasis prima exeunte hoc mense fiet, altera exeunte mense Februario:


1. (T. Sacré) 'De Ephemeridibus statistico-politicis (1804) sive de nuntiis Latinis ex urbe Posonio emissis': die 30 m. Ianuarii hora (Bruxellensi) 17


2. (C. Laes) 'De Rosa Melitensi (1908-1910) sive de periodico quodam Latino': die 27 m. Februarii hora (Bruxellensi) 17


Ceterum conventiculum nostrum 'de morbis et eorum medelis' celebrabitur die 13 m. Martii hora (Bruxellensi) 15; prodibunt oratores circiter sex.


Ad singula haec incepta singuli universi invitabimini a Nicolao De Mico, sodali nostro, qui paucis ante diebus ad vos mittet nexus (zoomicos), quibus usi ipsi rebus agendis interesse valeatis.


Curate ut quam optime valeatis!

 

NVNTIVS DE CONVENTICULO 2020

INVITATIO

Christianus Laes omnibus sodalibus Academiae carissimis!

Gliscente adhuc pestilentia atque vitas nostras prorsus perturbante, conventiculo demonstrabimus Academiam nostram nullo modo esse exstinctam, quin immo vivere atque florere.

Conveniemus ergo per rete, sessione nempe Zoomiana, die 21 mensis Novembris, ab hora 15.30 usque ad horam 18 (hora scilicet Bruxellensi).

Ut nexum accipiatis quo conventiculo interesse possitis, scribite ad Christianum Laes (christian.laes@uantwerpen.be).

Oratores numero erunt quattuor, qui singuli per semihoram sunt locuturi. Post unamquamque oratiunculam, tempus suppeditabitur ad interroganda.

Ecce index oratorum:

(1) N. De Mico, De Numa Pompilio rege

(2) P. Marongiu, Quid de pace in oratione coram Batavis senatoribus anno 1667 habita Theophilus Hogersius clarissimus humanista dixerit

(3) G. Licoppe, De bello

(4) R. Spataro, Quid senserint et docuerint de pace Romani pontifices qui saeculo XX regnaverunt.


Bene valete!

NVNTIVS DE CONVENTU ALF PROXIMI ANNI (2021)

Conventum omnium gentium celebrabit Academia Latinitati Fovendae Romae apud S. Caeciliam in regione transtiberina anno 2021 a die 20 ad diem 23 mensis Iunii; pridie autem quam conventus inaugurabitur, hoc est die 19 mensis Iunii (2021), coetus generalis eiusdem Academiae habebitur. 

Conventus argumentum erit ‘De urbe Roma’, quod quamvis late pateat, tamen est simplex et unum. Varietas rerum tractari poterit: alii enim de litteris antiquis, mediaevalibus, vel recentioribus et recentissimis, alii de descriptionibus Urbis eiusque topographia, alii de aedibus et villis poetice descriptis, alii de titulis, alii de historia Urbis, alii de pictura Romana, alii de notione Urbis Romae eiusque fortuna agere cupient. Ceterum, si ad tempora respicimus, ab Urbe condita, ut sic dicamus, incipere et ad hoc, quo vivimus, aevum descendere licebit. Admittentur ergo, quantum quadriduum sinet, orationes Latinae maxime variae, ea tamen condicione ut argumenta tractanda cum lingua Latina dilucide coniungantur et fontibus Latinis quodammodo innitantur.

Singulis autem oratoribus dabitur semihora ad dicendum. Ab iisdem postea petent Conventus moderatores ut acroases suas ad se curent mittendas duabus fere hebdomadibus ante Conventus ipsius initium, quo facilius ii, qui affuturi sint, orationum Latinarum cursus tenere possint: nam verba ipsa, dum oratores dicunt, legi poterunt in tela alba, adhibito programmate quod ‘Powerpoint’ Anglice vocatur. 

Si quis inter hunc Conventum orationem habere velit (utinam velint permulti!), mittat ad Conventus moderatores summarium orationis propositae (quod summarium Latinum, nomine oratoris et orationis titulo munitum, complectatur verba summum CCL). Ea summaria ad Kalendas Decembres huiusce anni , qui est 2020, Conventus moderatoribus tradant oratores futuri, sola hac usi inscriptione, quae est: ALFRoma2021@gmail.com

Ineunte anno 2021 ordo rerum in Conventu agendarum constituetur.

De concentu musico proponendo, de cantibus Latinis cottidie exercendis, de pernoctationibus et deversoriis, de prandiis et cenis partim communibus, de lustrationibus et ambulationibus faciendis, de pecuniae summa solvenda (quam exiguam esse volumus), de ceteris rebus quae ad hunc spectant Conventum, plura exeunte hocce anno sive per litteras sive per sedem, quae Academiae est in rete omnium gentium, nuntiabuntur. 

Francisca Deraedt – Nicolaus De Mico – Christianus Laes – Aloisius Miraglia – Theodericus Sacré (Conventus moderatores)

NVNTIVS DE COETIBVS HVIVS ANNI (2020)

Academia Latinitati Fovendae sessiones annuas habebit Romae in aedibus Academiae Belgicae hoc anno 2020 diebus 23 et 24 mensis Octobris. Die priore coetus generalis post meridiem instituetur; die posteriore conventiculum agitabitur, servato argumento, quod praestitueramus, quod erat ‘De pace’. Sex oratores mense Maio verba erant de ea re facturi; eosdem mense Octobri Romae affuturos esse speramus; singulos datis litteris denuo invitabimus. De ceteris rebus intra id biduum agendis monebuntur sodales exeunte mense Augusto vel Septembri ineunte.

Quae sunt haec tempora, nemo est qui sciat quid serus vesper vehat; neque nos fugit fieri posse ut morbus ille novus vires aliquando redintegret; quodsi periculum orbi denuo imminere viderimus, curabimus ut temperi resciatis quid de coetibus nostris futurum sit. At ut contagio denuo serpat latius, ut inter nos convenire denuo vetet, enitemur tamen ut conventiculum retis mundani ope celebretur: id quod adminiculo vel subsidio programmatis, cui ‘Zoom’ est nomen, fieri posse confidimus.



Proximae sessiones Academiae Latinitati Fovendae celebrabuntur Romae in aedibus Academiae Belgicae diebus 22 et 23 mensis Maii anni 2020.


Theodericus Sacré sodalibus et amicis Latinis s.d.p.

A negotiis vestris vos, sodales, prolixioribus litteris avocare noluerim. Brevissimus ergo ero. Cum nonnulli me sint percontati de diebus coetuum nostrorum hoc anno habendorum, iuvat me praestitutos dies confirmare: qui erunt 22us et 23us mensis Maii. Per id enim biduum in aedes Academiae Belgicae Romanas inter nos conveniemus ut et coetus generalis habeatur et conventiculum de more celebretur. Hoc autem anno colloquia inter nos seremus “DE PACE”, quo argumento, cum magni sit momenti pateatque late, sodales quamplurimos ad acroases faciendas allectum iri speramus. Oratoribus autem singulis tribuetur semihora ad loquendum. Itaque a vobis peto, ut si quid de eo argumento ipsi proferre cupieritis, certiorem me faciatis, res de quibus sitis acturi adumbratim delineetis, titulumque addatis quo acroasin muniri velitis. Praefinitae vobis sunt ad nomina danda Kalendae Maiae. 

Proinde utrumque eum diem, 22um et 23um m. Maii, albo iam notate lapillo, et curate, si vobis Academia est cordi, ut coram adsitis, vel etiam ut orationibus vestris conventiculum huius anni ornetis. Reliquum est ut de actis conventiculi, quod superiore anno est agitatum, moneam oratores, si qui forte verba sua nondum ad me miserint, quam primum ut mittant: faciemus enim ut orationes eae medio mense Maio in rete mundano divulgentur. Curate ut valeatis! 

D. ex agro Lovaniensi, 21 II 2020





Academiae Latinitati Fovendae

Die XIV mensis Iunii anni MMXIX

Perscriptio LXXXVII

 

Romae in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8) die Veneris XIV mensis Iunii a. MMXIX, hora 10,00 habetur Consilium Praesidiale ALF ad res instruendas pro insequenti Coetu Generali Sodalium. Adsunt Praeses D. Sacré, Praesidis Vicarius C. Laes, Arcarius G. Licoppe, Consiliarius I. C. Rossi, Secretarius N. De Mico. Abest Consiliaria V. Roggen.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur:

1)  Praeses nuntiat res intra hoc biduum agendas: hora secunda postmeridiana Coetus Generalis habebitur, cui intererunt septem novi Sodales, orationem aditialem habituri. Sessione generali peracta, incipiet conventiculum “De colloquiorum libris Latinis”, quod finem habebit Saturni die hora prima postmeridiana. Prandio sumpto, fiet lustratio ecclesiae Sanctis Cosmati et Damiano dicatae, duce Curtio Smolak. Postea Sodales invitabuntur Tusculum, ubi hospites erunt Aloisii Miraglia apud Academiam Vivarium Novum, quae annum academicum prospere conclusum celebrabit.

2)  De novis Sodalibus asciscendis loquitur Praeses. Anno praeterito, ad vires Academiae augendas, octo novi Sodales cooptati sunt, duo propositi, Marcus Cristini et Alexius Slednikov, de quibus Coetus Generalis sententiam suam feret.

3)   De novo Academiae conventu omnium gentium Romae anno 2021 celebrando certior fiet Coetus Generalis.

4)  Novam sedem quae est Academiae in rete mundano illustrabit Sodalis qui eius curam egregie suscepit, nomine D. Pettersson.

5)  Rationum inspectores probarunt rationes nummarias; quae proponentur Coetui Generali inspiciendas et probandas.

6)  Anno 2020 sessio Academiae habebitur Romae, in aedibus Academiae Belgicae, exeunte, si fieri poterit, mense Maio.

7)  Conventiculi proximo anno celebrandi argumentum propositum erat “De scriptoribus qui purum atque emendatum sermonem defenderunt”; Coetui Generali alia quoque proponere licebit.

8)  Coetui Generali suffragia erunt ferenda ad eligendos Praesidem et quattuor Sodales Consilii Praesidialis.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 11,30.

 

Coetus Generalis

Die Veneris 14 mensis Iunii anni 2019, hora 14,00, Romae, in aedibus Academiae Belgicae (via Omero 8) Coetus Generalis Sodalium ALF habetur. Adsunt corpore: Praeses Theodericus Sacré, Vicarius Praesidis Christianus Laes, Consiliarii Gaius Licoppe et Iohannes Carolus Rossi, Secretarius Nicolaus De Mico, Sodales F. Deraedt, R. Spataro, M. Agosto, D. Blanchard, H. A. Bologna, M. Minkova, A. M. Chevallier, K. Smolak, T. Tunberg, R. Regtuit, F. Ploton-Nicollet, V. Ciarrocchi, P. Marongiu, P. Owens, A. Conti, J. Pascual Barea, D. Pettersson, F. Schaffenrath, C. Guittard.

Absentiam suam excusavit S. Albert, quae delegavit C. Laes.

Res agendae sunt haec:

1.    Relatio Praesidis et nuntius brevissimus de rebus intra hoc biduum agendis

2.    Sodalium in Academiam electorum oratiunculae aditiales

3.    De novis Sodalibus vel cooptandis vel proponendis

4.    De operibus lexicographicis incohatis

5.    De proximo Academiae Conventu, qui anno 2021 in Urbe celebrabitur

6.    De nova sede quae est Academiae in rete mundano

7.    Quid Collegium Rationibus Inspiciendis de rationibus nummariis censeat; de arcae Academicae statu et de Rationum Inspectoribus in proximum triennium proponendis

8.    De Coetu Generali anni 2020, quo potissimum die sit habendus

9.    De Conventiculo anni 2020 et de argumento tractando

10.De Circulis Latinis et de aliis Sodalium inceptis, si qui habuerint incepta vel nuntianda vel proponenda

11.De suffragiis ferendis ut Praeses et quattuor Sodales Consilii Praesidialis eligantur (deinde etiam Consiliarius-Arcarius et Vicarius Praesidis designentur)

1)  Relatio Praesidis: Praeses Sodales monet ab hora quinta et dimidia orationes habituros esse Gaius Licoppe, qui exponent quid de scopis finibusve Latinitatis vivae sentiat, et Maurus Agosto, qui, postero die Conventiculo non interfuturus, de dialogis quibusdam verba faciet, quique tali oratione initium dabit Conventiculo “De colloquiorum libris Latinis”quod continuabitur insequenti die inde ab hora nona usque ad meridiem. Post Conventiculum hodierni diei cena communis vespertina sumetur in caupona “Alvaro De Mico”, prope Circum Maximum sita, ut una Sodales cenent serantque sermones. Postero die, peracto Conventiculo, Sodales in cauponula, quae ab aedibus Academiae Belgicae proxime distat, prandium una sument. Postmeridiano tempore eiusdem diei mystagogus Sodalibus erit Curtius Smolak, quo duce ecclesia visu dignissima lustrabitur, Sanctorum Cosmatis et Damiani. Inde pergent Sodales ad Academiam Vivarii Novi, ubi ab Aloisio  Miraglia eiusque discipulis annus academicus feliciter peractus celebrabitur, ibique ab ipso Aloisio cena omnibus liberaliter praebebitur.

Magno cum gaudio nuntiat Praeses Academiam Latinitati Fovendae praemio internationali urbis Cremonensis, cui titulus “Gherardo da Cremona”, interpretibus indicto, insignitam esse, quia “la Academia Latinitati Fovendae si dedica al recupero e alla diffusione del latino come lingua viva in ambito europeo e mediterraneo. Oltre ai congressi ed alle pubblicazioni accademiche, la traduzione viene utilizzata dall’Academia per avvicinare al latino il pubblico generalista. L’Academia ha curato la traduzione in latino di alcuni classici della letteratura per l’infanzia e l’adolescenza ed ha prodotto la versione in latino di grandi opere della letteratura contemporanea”. Ad Praesidem haec quoque verba Gallice sunt missa (die 25 mensis Iunii a. 2018): “[…] l’institution que vous présidez a été choisie comme lauréat de la quatrième édition du Prix (2018), dans la catégorie ‘institutions de la rive nord’, pour sa contribution importante à l’utilisation active du latin et la mise à jour du lexique de cette langue, et, par conséquent, au développement et au renforcement du mouvement de la traduction en Méditerranée”.

Porro Praeses valde gratulatur Michaeli von Albrecht Sodali, quippe qui victor discesserit e certamine c.t. “Modernità in metrica”, a societate theatrali “Mimesis” instituto. De certaminis huius exitu refert Horatius A. Bologna, qui unus fuit e iudicibus.

Dolenter Praeses summam facit epistulae Sodalis Tuomonis Pekkanen nuntiantis finem “Nuntiorum Latinorum”, quae emissiones radiophonicae tot per annos permultos Latinae linguae studiosos delectaverunt. Praeses Tuomoni suadebit ut “Nuntiorum” pars vel in rete vel typis excusa divulgetur. Idem T. Pekkanen et R. Pitkäranta Sodalibus gratulatur de hoc incepto tam felici tamque diuturno, quo Latinitas vere est propagata. Digna autem est Tuomonis epistula (data die 13 m. Iunii) quae afferatur:



Tuomo Theodorico suo spd

Romam hac vice non veniam neque sessioni  ALF interero. Causa principalis est, quod anniversarium XXX nuntiorum Latinorum his diebus agitur et ultima omnium transmissio fiet. Heri moderatores Radiophoniae modestam celebrationem instituerunt, hodie cum coniuge Virpi in recta transmissione ad quaestiones redactoris respondemus. Anno 2017, cum finis nuntiorum iam immineret, Academia nostra permultisque aliis reclamantibus procrastinationem usque ad XXX anniversarium accepimus. Illa nunc transacta ultima transmissio 14.6. fiet.
Omnia tempus habent. Nulla est causa reclamandi, cum tot annos Radiophonia nostra vivae Latinitati faverit. Vix ullum programma apud nos tam diu continuo transmissum est. Etiam nobis nuntiorum curatoribus tempus est aliis rebus animum intendendi. […] Nomine meo, sodes, sodales salutes! Sessionem non consulto omisi sed patriis rebus cogentibus intermisi.


Tuus Tuomo

2)  Verba aditialia faciunt novi Sodales in Academiam electi P. Owens, V. Ciarrocchi, A. Conti, P. Marongiu, F. Ploton-Nicollet, I. Pascual Barea, D. Pettersson, F. Schaffenrath. Qui, oratione habita, diplomate donantur.

3)  Anno praeterito propositi sunt, ut cooptarentur, Marcus Cristini (propositus a G. Licoppe, N. Gross et R. Spataro) et Alexius Slednikov (propositus a Th. Sacré, G. Licoppe et S. Albert): curriculis perspectis lectisque litteris commendaticiis (pro M. Cristini scripserunt G. Licoppe, R. Spataro et Th. Sacré, pro A. Slednikov S. Albert, G. Licoppe et Th. Sacré), Coetus Generalis iudicat eos esse dignissimos qui in Academiam recipiantur. Deinde Sodales inter se consultant de novis Sodalibus proponendis. Complura illustrium virorum et mulierum nomina afferuntur, ut Iacobi Dalla Pietà Itali, Accii Watanabe Iaponis, Thomae Keeline Americani, Aloisiae Aguilar Hispanae, Roberti Carfagni Itali. Hos omnes Praeses cum prece est aditurus ut, si velint, documenta quaedam de se parent Latina, Consilio Praesidiali et ceteris Sodalibus pendenda.

4)  De operibus lexicographicis incohatis. Proximo superiore anno, cum agitaretur Conventiculum “de verbis novis et de opera lexicographica”, relatum est de opere, quod iam dudum parat N. Gross Sodalis. Qua occasione placuit Sodalibus ut Academia ad tale opus parandum atque edendum lexicographo illi auxilium ferret. Praesidis autem rogatu de opere suo relationem conscripsit N. Gross; quam, temporis penuria coactus, paucis verbis complectitur Praeses; est illa autem relatio (quam N. Gross relatiunculam intermediam appellavit) digna quae hic afferatur:

Academici sodales maxime honorabiles,

vos salvere iubeo omni quâ par est observantiâ. Utinam quam optimê valeatis! Valdê doleo me hôc anno sessionem participare non posse. Cum a Theoderico praeside rogatus sim, ut scriberem pagellam de Orbe Picto Hexaglotto, paucis verbis nunc referam de hôc opere prolixo cui componendo iam diutius incumbo insudoque. 

 

Sessione annuâ proximâ praeteritâ vobis rettuli me ex decem ferê annis componere partem Latinam magni Lexici picturati, cui ad opus Comenii mirabile alludens nomen imposui, quod est Orbis Pictus Hexaglottus. Vos rogavi, ut curaretis hoc lexicon sub aegide Academiae Latinitati fovendae êdendum. Cum grato animo accepissem vos benignê favere huic operi êdendo, animo confirmato et refocillato coepi labores vocabula colligendi et confingendi antea sparsim tantum susceptos exanclare saepius et perseverantius.   

Relatiunculâ intermediâ nunc vobis referam, quale opus tractem et quantum interim progressus sim in Orbe Picto Hexaglotto componendo. 

 

Anglicus titulus originalis est “Visual Dictionary”. Editum est hoc opus Monte Regio sive Marianopoli (Montréal) in urbe Canadensi, in domo editoriâ, cui nomen est “Québec-Amérique International”. Utor editione, quae facta est in Stutgardiensi domo editoriâ, cui nomen est Klett.Quod lexicon continet 40.000 (quadragena millena) vocabula quinque linguarum et complectitur paginas 1271 (mille ducentas septuaginta unam), quarum 1071 (mille septuaginta una) spectant ad picturas vocabulaque, reliquae ducentae ad indices verborum. 

 

Vocabula Francogallica originalia electa sunt sunt ab Iohanne Claudio (Jean-Claude) Corbeilet Ariadnâ (Ariane) Archambault. Haec verba originalia a variis interpretibus conversa sunt in sermones anglicum, theodiscum, hispanicum, italicum.

 

Lexico insunt octo milia picturae rerum, quae spectant ad modernam vitam cottidianam. Picturis illustrantur quadraginta milia notionum. Omni notioni attributa sunt nomina quinque linguarum, quae sunt theodisca, anglica, francogallica, hispanica, italica. Haec iam insunt editioni a. 2011 (bis millesimo undecimo) Monte Regio et a. 2014 (bis millesimo quarto decimo) Stutgardiae factae. Meum autem est propositum hoc lexicon pentaglottum ditificare sextâ linguâ, quae est Latina, i.e. 40.000 (quadraginta milibus)notionum imponere vocabula Latina. 

 

Qualia vocabula afferantur 

Lexicographi opus suum incohant ab universis et a caelo et stellis (vocabula astronomica), progrediuntur ad globum terrestrem (vocabula geologicaet geographica), tractant plantas et bestiasnutrimentaet res domesticas,artes musicam et figurativam et architecturaminstrumenta electrica et electronicacomputatralia, vehicula(autocinetum, birotam, autobirotam, tramen ferriviarium, navem, aeroplanum, machinas aedificandi et agri colendi). Sequitur pars Orbis Picti, quae dedicata est energiae, id est officinis carbonariis, aquaticis, atomicis, aeolicis, solaribus et similibus. Deinde tractatur provincia, cuius titulus est scientiae, quae praesertim complectitur nomina physica atque chemica. Post scientias agetur de societate. Pars lexici finalis sat copiosa pertinet ad res athleticas et lusorias

 

Quantum progressus sim

Assecutus sum interim paginam 739 (septingentesimam undequadragesimam) lexici, quod in summâ complectitur paginas 1071(mille septuaginta unam). His diebus versor in hac parte lexici tractandâ, quae spectat ad naves et res nauticas. Mox aggrediar partem aeronauticam, quae spectat ad aeroplana. Restant ergo 332 (trecentae triginta duae) paginae tractandae, quae spectant ad aeroplana, machinas agriculturae et aedificationis, energiam, scientias, societatem, res athleticas atque lusorias.  

 

Duo tomi

Editio originalis unum tantum habet tomum, sed nostra Latina oportet habeat duos tomos: unum, qui continet picturas et nomina rerum, alterum, qui continet testimonia et synonyma et adnotatiunculas, quae spectant ad orthographiam et etymologiam verborumque confictionem et similia. 

Tomo primo inerunt: Picturae et vocabula sena: theodiscum, anglicum, francogallicum, hispanicum, italicum, Latinum. Latino vocabulo adduntur longitudines vocalium, genitivus, genus. Unum tantum vocabulum potest indicari, synonyma indicantur in tomo altero. 

Tomo alteri inerunt: Index Latinus, cui insunt loci testes et citationes. Interdum synonyma afferuntur, adnotatiunculae orthographicae, etymologicae, logopoeticae. 

Maximê valet locos testes verborum indicare: nam alioquin opus nullam habebit auctoritatem philologicam. Ceterum decet et iuvat et delectat celebrare memoriam illorum Latinitatis vivae defensorum, qui optimê sunt meriti vocabulis colligendis atque confingendis.

Sodales suasores

Valdê gaudeo quod nonnulli sodales parati sunt me hoc opus prolixum componentem comitari accuratê relegendo doctêque suadendo. Qui sunt Andreas Fritsch, Christianus Laes, Gaius Licoppe, Iohannes-Carolus Rossi, Maurus Agosto, Theodericus Sacré, Victorius Ciarrocchi. 

In verbis eligendis iam saepius perhumaniter adiutus sum a Gaioet Victorio; Iohannes Carolus, quâ est rerum technicarum scientiâ speciali, mihi aliquando misit adnotatiunculas complures valdê utiles. Quibus sodalibus perhumanis plurimas ago gratias. Utinam pergant ditificare Orbem Pictum Hexaglottum. 

 

Tempus perfectionis et editionis

Praedisposui spatium trium annorum, restant nunc duo anni. 

 

Numerus exemplorum

Primo typis imprimenda esse videntur exempla operis aut 500 (quingenta) aut summum 1000 (milia). Discus compactus electronicus addendus esse videtur.

 

Pretium

Secretaria domûs editoriae Canadensis mihi scripsit certum pretium nunc nondum posse indicari, quia nemo sciret, qualis futura esset condicio mercatûs librarii oeconomica post duos annos. Libro perfecto inveniendum fore typographum, qui eundem unâ cum aliis libris imprimeret condicione commodissimâ. 

 

Sodales carissimi,

 

iucundissima est huius Orbis Picti colorum saturitas, laetissima ubertas, multiplicitas maximê mirabilis. Hoc opus est mundi moderni et vitae cottidianae hominum saeculi vicesimi primi pulcherrimum panorama et caleidoscopium. Utinam favore vestro êdatur quam maturrimê versio huius operis  L a t i n a !  

 

In dies huius sessionis annuae Academiae Latinitati fovendae exopto vobis optima quaeque: Utinam prosperrimê procedant studia vestra Latinitatis, utinam habeatis colloquia iucundissima et fructuosissima. Pancraticê valete et pergite favere Orbi Picto Hexaglotto! 

 

Medullitus vos salutat

Nicolaus Groß

Leo Latinus

 

Praeses Academicorum nomine gratias maximas N. Gross Sodali agit pro laboribus infatigabiliter exanclatis ; spes est fore ut eius lexicon, patrocinante Academia, post aliquot annos in lucem edatur. Quo vero recognitionis opus commodius fieri possit, operae fortasse pretium facient Sodales, si post circiter sesquiannum inter se convenient de re fusius disputaturi, si qua habuerint, de quibus inter se paulo diutius consulere velint. Suadet Praeses ut Sodales eum ad finem convocato Consilio in Urbem conveniant : hac in re facilius esse colloquium inter praesentes, minus vero commoda commercia epistularia.

Ceterum suadente G. Licoppe Sodale, qui haud secus atque alii Sodales quidam interdum haesitat quemadmodum voces, iuncturae, locutiones novissimae (cottidie enim novae exoriuntur, neque omnes in Orbe Picto inveniuntur) apte convenienterque Latine sint reddendae, placet Sodalibus ut constituatur grex quidam eorum, qui eam provinciam libenter atque scienter curent; ad auxilium ea in re afferendum paratos se esse statim nuntiarunt P. Owens, I.C. Rossi et G. Licoppe. Autumat Praeses eiusmodi disceptationes lexicales etiam in sede, quae Academiae est in rete mundano, locum suum habere posse: quidni addatur sectio quaedam, c.t. ‘Lexicalia’ ?

5)  Proximus Academiae Conventus omnium gentium anno 2021 Romae celebrabitur, in regione Transtiberina, in monasterio Sanctae Caeciliae dicato, diebus 20-22 (vel 20-23) mensis Iunii. Desiderabatur adhuc argumentum tractandum: variis optionibus perpensis, placet Coetui Generali “De Roma” disputare. Iam nunc suadere audet Praeses ut Conventus moderatores Acta ipsius in lucem publicam edenda curare velint, quo magis et Academia et eius labores cognoscantur.

6)  Multos per annos Academiae sedem retialem egregie curavit F. Deraedt Sodalis, cui Praeses gratias iterum agit maximas. Eam autem sedem, quae est Academiae in rete mundano, iam illustrat D. Pettersson Sodalis, qui eam alacriter suscepit curandam. Nova sedis forma atque figura omnibus Sodalibus arridet. Unus autem e Sodalibus neotericorum quoque scriptorum imagines addi quasdam velit, ne Academia ex imaginibus ceterum perpulchris, quibus nunc vestitur sedes, antiquas tantum res curare credatur. Sedem adire poterunt Sodales hac usi inscriptione: https://academialatinitatifovendae.com. Praeses hortatur Sodales ut in suis paginis domesticis sedis huius novae mentionem inicere dignentur, quo latius ipsa innotescat et propagetur; et ut librorum existimationibus, narrationibus aliisve scriptionibus sedem usque ditent.

7)  Collegium rationibus inspiciendis probavit rationes nummarias, quae nunc Coetus Generalis iudicio permittuntur ab Arcario Gaio Licoppe. Unanimiter probantur rationes praesumptivae anni 2019 et consumptivae anni 2018.  Academiae in arca sunt 25.382,83 eurones. Anno 2018 stipem annuam (euronum 50) solverunt: Schönberger, Sacré, Roggen, Pitkäranta, Rossi, Bologna, Freyburger, De Mico, Blanchard, Pekkanen, Chevallier, Gross, Guittard, Licoppe, Deraedt, Tarrega, Albert, Des Bouvrie, von Albrecht, Fritsch, Raedle, Regtuit, Spataro, Smolak, Beck, Pitkäranta, Pisini, Harris, Minkova, Tunberg, Agosto. Anno 2019 iam solverunt Di Maria, Albert, Fritsch, Agosto, Blanchard, Bologna, Minkova, Chevallier, Smolak, Tunberg, Ploton-Nicollet, Ciarrocchi, Marongiu, Owens, Sacré, De Mico, Spataro. Ceteri autem Sodales ad stipem pro anno 2019 solvendam litteris datis invitabuntur postea.

Tres viri rationibus inspiciendis fuere H.A. Bologna, A. Fritsch, R. Spataro; his gratias agit Praeses, qui sperat eosdem eodem munere proximo quoque anno et insequentibus esse functuros.

8)  Dies aptissimi ad Sessiones Praesidiales et Generales in Urbe habendas necnon ad Conventiculum celebrandum, anno 2020 videntur esse Veneris dies 29 et Saturni dies 30 mensis Maii (vel dies 22 et 23 eiusdem mensis): interrogabit Praeses Academiae Belgicae rectricem quid fieri possit. Postea compertum est in Academia Belgica auditoria fore libera diebus 22 et 23 mensis Maii anni 2020; itaque eis ipsis diebus sessiones ibi habebuntur. Conventiculi autem argumentum praestitutum, quod erat de emendatione atque de elegantiis linguae Latinae, ambiguitate quadam laborare Sodalibus nonnullis videtur; itaque, proponente T. Tunberg Sodale et annuente Coetu, mutatur argumentum, quod erit: “De pace”.

9)  Vide caput 8.

10)             De circulis Latinis fusius disputare Sodales vetat clepsydra. De aliis quoque inceptis strictim agitur. Iam est dictum de Nuntiis Latinis Finnicis sublatis; solacium vero praebet quod Civitas Vaticana nuntios Latinos, de rebus plerumque religiosis, emittere coepit. Liber autem, cui erit titulus Momenta Latinitatis, quem edendum curabunt Praeses et Vicarius Praesidis, adhuc apparatur; at pauci ad hunc diem Sodales promiserunt se commentationem scripturos; itaque Praeses litteris missis denuo invitabit Sodales ad opusculum scribendum. Denique suadet I.C. Rossi Sodalis ut, quae in rete mundano sit hisce temporibus varietas et copia sedum ad Latinitatem pertinentium, arcessatur iuvenis, rei digitalis peritissimus, qui eiusmodi sedes cognitu dignas colligat atque, additis existimationibus, in indicem referat; quae res Consilio Praesidiali placet; Consilium rem explorabit et Retiarium idoneum quaeret.

11)             Suffragia sunt ferenda utPraeses et quattuor Sodales Consilii Praesidialis eligantur. G. Licoppe Arcarius, qui est in Consilio Praesidiali, nuntiat se munus ponere velle; cui pro opera diu data gratias agit Praeses. C. Laes et I.C. Rossi, Sodales Consiliarii, interrogati respondent se paratos esse ad munus continuandum; veri est simillimum Vibecam quoque Roggen, Sodalem Consiliariam, quae abest, officium extendere velle; praeterea Praeses nuntiat se, si id cupiant Sodales, non esse recusaturum quin per alterum triennium officia praesidialia obeat; idem pro consiliis datis operaque adiutrice gratias agit cum Consilio Praesidiali, tum N. De Mico Secretario. Eligitur Th. Sacré Praeses. Suffragiis secretis eliguntur C. Laes, I.C. Rossi, V. Roggen, F. Deraedt Consiliarii. Consiliaria-Arcaria designate est Francisca Deraedt, Vicarius Praesidis Christianus Laes.

 

His rebus peractis, pervenitur ad finem sessionis, hora 17.45.

 

Praeses                                                                Secretarius


NUNTIUS

Ad proximas ALF sessiones habendas praestituti erant dies 24 et 25 m. Maii anni 2019. Paulo vero post quam in id biduum Ferias nostras Latinas (ut sic dicam) indiximus, comperimus ipsos eos dies tota fere Europa fore comitiales. Qua de causa coetus nostros detrudendos esse sensimus in biduum quod et nobis et Academiae Belgicae, cuius in aedes convenire soleremus, esset aptum. Poterimus ergo DIEBVS 14 ET 15 MENSIS IVNII ANNI 2019 in auditorium maius Academiae Belgicae congregari. Ibi priore die fiet coetus generalis, posteriore instituetur conventiculum, cui erit titulus « De libris colloquiorum ».



Academiae Latinitati Fovendae

Die IV mensis Mai anni MMXVIII

Perscriptio LXXXVI


  Romae in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8) die Veneris IV mensis Mai a. MMXVIII, hora 10,00 habetur Consilium Praesidiale ALF ad res instruendas pro insequenti Coetu Generali sodalium. Adsunt Praeses D. Sacré, Praesidis Vicarius C. Laes, Arcarius G. Licoppe, Consiliaria V. Roggen, Secretarius N. De Mico. Abest Consiliarius I. C. Rossi.


Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur.


1. Praeses nuntiat sodalem Curtium Smolak, qui se lustrationis ducem fore promiserat, non adventurum esse prae infirma valetudine. Fiet ergo lustratio Tusculana, duce Aloisio Miraglia eiusque discipulis. Post eam lustrationem sodales hospites erunt apud Academiam Vivarium Novum, ubi Theodericus Sacré de Florilegio Recentioris Latinitatis a Milena Minkova confecto dissertabit atque Aloisius Miraglia ostendet quomodo in Vivario Novo discipuli soleant erudiri. Ostia Tyberina anno insequenti invisetur, ut omnes sperant, Curtio Smolak duce. 

2. Nonnullis argumentis praetermissis, de quibus in Coetu Generali disputare licebit, de novis sodalibus asciscendis loquitur Praeses, qui monet in Statutis non iam inesse numerum sodalium ordinariorum summum quinquaginta. Hac etiam de causa nomina nova sunt proponenda, ut vires Academiae augeantur. Ceterum Praeses proponit ut sodales qui, iam probati, relationem aditialem nondum habuerint, ‘sodales designati’ appellentur in albo Academiae. 

3. De novo Academiae Conventu omnium gentium celebrando, anno 2021, disputatur. Roma eligitur, cum plures sint hic sodales qui opem suam ferre possint ad omnia instruenda, aulaeque oeci et cubicula sint praesto.

4. De re pecuniaria certius facit Consilium Praesidiale Arcarius Gaius Licoppe, qui rationes exponit: accepit anno praeterito Academia a Ministerio Bonis Cultus humani et Naturae circumiectae tutandis circiter septem milia euronum. Exstant in arca ad viginti duo milia euronum. Id vero est dolendum, quod stipem solverunt tantummodo 24 sodales.

5. De conventiculo anni proxime venturi: argumenta proponuntur, e quibus eligere poterit Coetus Generalis, cui alia quoque proponere licebit.

6. Placet Consiliariis cuidam discipulo Instituti Altioris Latinitatis, cui ultimus studiorum annus est perficiendus, auxilium tribuere 500 euronum; Academiae enim videtur esse labores cum Instituto Altioris Latinitatis sociare ad Latinitatis cultum provehendum.

7. Anno 2019 sessio Academiae habebitur Romae, in aedibus Academiae Belgicae, diebus 24 et 25 mensis Mai.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 12,30.

Coetus Generalis

Die Veneris IV mensis Mai anni 2018, hora 14,00, in aedibus Academiae Belgicae, Coetus Generalis sodalium ALF habetur. Adsunt corpore: Praeses Th. Sacré, Vicepraeses C. Laes, Consiliarii G. Licoppe et V. Roggen, Secretarius N. De Mico, Sodales D. Blanchard, R. Spataro, M. Agosto, N. Gross, F. Deraedt, G. Freyburger, A. Fritsch, R. Regtuit, A. M. Chevallier, H. A. Bologna, T. Pekkanen, M. Pitkäranta.

Absentiam suam excusaverunt T. Tunberg, qui delegavit Sacré, M. Minkova, quae delegavit Sacré, S. Albert, quae delegavit Laes, S. Des Bouvrie, quae delegavit Roggen; Consiliarius I.C. Rossi, qui sodales salutatos voluit.

1) Relatio Praesidis: Praeses sodales monet ab hora quinta et dimidia praesentis diei habitum iri conventiculum “De opera lexicographica conficienda”, quod continuabitur insequenti die ab hora nona usque ad primam postmeridianam. Post conventiculum hodierni diei cena communis vespertina sumetur in caupona “Alvaro De Mico”, prope Circum Maximum sita. Prandium posteri diei ab Aloisio Miraglia liberaliter praebebitur. Curtio Smolak invaletudine laborante, mutatio fiet in postriduana lustratione: ibunt sodales Tusculum Vetus invisuri, unde pergent ad Academiam Vivarii Novi, ubi schola instituetur, ut sodales suis oculis videre possint quomodo Aloisius Miraglia eiusque collegae doceant discipulos; insuper a Theoderico Sacré novus liber proponetur, Florilegium Recentioris Latinitatis a Milena Minkova apparatum, atque Academia iuvante in lucem publicam modo emissum. Narrat Praeses etiam de conventu ALF Kentuckiano, aestate anni 2017 feliciter celebrato: eum optime apparaverat T. Tunberg, Milena Minkova adiuvante; multi Academiae sodales participes fuerunt et circiter 25 acroases habitae sunt. At Acta Conventus typis non edentur propter angustias pecuniarias.

Vicepraeses Laes magno cum gaudio nuntiat petitionem ab Academia promotam ad Nuntios Latinos servandos administris Finnicis suadere valuisse ut consilium mutarent utque Nuntios Latinos radiophonicos pergerent emittere: id fiet usque ad mensem Augustum insequentis anni. 

2. De novis sodalibus: verba aditialia faciunt novi sodales A. M. Chevallier et N. Gross. Abest autem P. Owens. Praeside proponente, decrevit coetus, novos sodales, nondum habita oratione aditiali,  sodales ‘designatos’ in albo sodalium esse appellandos. Item, sodales vita functos seorsim esse enumerandos.

De sodalibus cooptandis: sodales ordinarii cooptantur Ioachimus Pascual Barea, Florianus Schaffenrath, Franciscus Ploton Nicollet, Iosephus Marcellino; sodales benemeriti cooptantur Paula Marongiu, Victorius Ciarrocchi, Alexander Conti, Daniel Pettersson. 

De sodalibus proponendis: in novo Academiae Statuto iam non memoratur numerus plenarius quinquaginta sodalium ordinariorum, neque est clausus numerus sodalium benemeritorum. Nihil ergo obstat quominus novi sodales proponantur, ut novas inde vires acquirat ALF. Gaius Licoppe, Nicolaus Gross et Robertus Spataro proponunt Marcum Cristini.

3. De variis ALF inceptis: (1) refert Robertus Spataro de Instituto Altioris Latinitatis, quocum Academia operam sociat, eiusque inceptis laude dignis. (2) Ostendit Praeses multa quotidie Latinitatis vivae causa fieri a sodali G. Tárrega, Academia opitulante. (3) Vix autem commercium habet Academia cum circulis Latinis: at poterit sodalitatem conficere cum circulo a novo sodali Iosepho Marcellino recto. (4) De libro c. t. Momenta Latinitatis apparando Praeses queritur quod pauci nomen adhuc dederunt ad hoc propositum ad effectum adducendum; sodales denuo adhortabitur ad commentationem conscribendam. (5) Acta Conventiculi hornotini in rete edentur: quam primum Praeses sodalibus mittet epistulam normas edendi continentem. Orationes habitae ad Praesidem mittantur ante Kal. Septembres huiusce anni, ut ante Kalendas novi anni divulgari queant. (6) Proximus ALF Conventus omnium gentium (anno 2021 habendus, fortasse ineunte mense Iunio) in Urbe Roma celebrari poterit, id quod sodalibus arridet: nihildum constitutum est de conventus argumento; de quo disputare licebit proximo anno.

4. De sede quae nobis est in rete mundano: magnae gratiae Franciscae Deraedt aguntur, quae complures per annos sedem curavit optime. Posthac Daniel Pettersson rogabitur ut eandem sedem curare vel renovare velit.

5. De re pecuniaria: Arcarius Gaius Licoppe certiores facit Sodales de arcae statu et de rationibus pecuniariis, quae Sodalibus ostenduntur probandae unanimiterque probantur. Etiam qui sunt in Collegio rationibus inspiciendis eas probaverunt. Gaius Licoppe queritur quod tantummodo 24 sodales anno praeterito stipem annuam solverunt, quod est vix tolerabile: decretum additicium scribendum proponit, quo expelli atque eici possit qui bis terve stipem non solverit. Quod propositum est, placet sodalibus, dummodo ne cum Statuto pugnet.

6. De sessionibus ALF anni 2019: dies aptissimi ad Sessiones Praesidiales et Generales in Urbe habendas necnon ad Conventiculum celebrandum, anno 2019 videntur esse Veneris dies 24 et Saturni dies 25 mensis Maii: his ergo diebus sessiones habebuntur Romae in Academia Belgica. Conventiculi autem argumentum erit: “De libris colloquiorum Latinis”.

His rebus peractis, pervenitur ad finem sessionis, hora 16,40.

Th. Sacré, Praeses

N. De Mico, Secretarius



NVNTIVS

Proxima ALF sessio in Urbe Roma in aedibus Academiae Belgicae habebitur diebus 24 et 25 mensis Maii anni 2019. Priore die fiet coetus generalis, posteriore instituetur conventiculum, cui titulus erit "De libris colloquiorum".


CONVENTICULUM

‘De opera lexicographica’

Veneris die 4 m. Maii a. 2018 inde ab hora postmeridiana quinta semis Romae in aedibus Academiae Belgicae (Via Omero, 8)

- R. Regtuit, De lexicis

- I.C. Rossi, Quomodo in lexico Vaticano conficiendo mandato muneri respondere sim conatus

- K. Lyvens (Vilniensis), Quomodo monumenta lexicographica Latinitatis vivae ad vitam revocanda sint

Saturni die 5 m. Maii inde ab hora 9 in aedibus Academiae Belgicae

- G. Licoppe, De novo lexico condendo

- M. Agosto, De verborum novatorum apud iurisperitos Angliae saec. XV-XVIII usu et ratione

- A. Fritsch, Quid I.A. Comenius de verbis novis Latinis fingendis suaserit

- R. Pitkäranta, Lexicon neolatinum Academiae Aböensis (1646-1828)

- T. Pekkanen, Latinitas in Nuntiis Finnorum Latinis adhibita/adhibenda

- Sodalium colloquium: Quid efficere queat vel debeat ALF in re lexicographica


ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE SESSIONIS PERSCRIPTIO LXXXV

Romae, in aedibus Academiae Belgicae (via Omero, 8), die Veneris XIX mensis Mai a. MMXVII, hora 12,00, habetur Consilium Praesidiale ALF ad res instruendas pro insequenti Coetu Generali sodalium. Adsunt Praeses D. Sacré, Arcarius G. Licoppe, Consiliarii V. Roggen et G. C. Rossi, Secretarius N. De Mico. Abest Praesidis Vicarius C. Laes, qui Romam vespere perventurus est.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur.

1) Relatio Praesidis: 

a) Conventiculi postriduani, quod erit de profugis, completus proponitur index, qui tamen non continet sodalium Michaelis von Albrecht et Horatii Antonii Bologna acroases, qui valetudine impediuntur ne conventui intersint. In eorum  loco Aloisius Miraglia et Iohannes Carolus Rossi promiserunt se futuros oratores esse. 

b) Cena communis habebitur hora circiter 19,30 apud cauponam c.n. “Alvaro De Mico”, iuxta Circum Maximum.

c) Saturni die post meridiem, duce Curtio Smolak, lustrabitur urbs Praenestina. Ad cenam sodales adhibebuntur a sodale liberalissimo Aloisio Miraglia, apud Vivarium Novum.

d) Dominico die, ferme hora 9,00, sodales Pekkanen, De Mico et Roggen in oppidum Noci profecturi sunt, ad concentum musicum audiendum c.t. “Requiem Latinum”, cuius verba rhythmicis inclusit versibus ipse Pekkanen, modis autem musicis instruxit Abbas Santolla. Alii sodales, si iter instituere voluerint, libentissime accipientur.

2) De novis sodalibus:

a) Cooptatis: ut ipsorum cooptatio sanciatur, verba facient Remus Regtuit et Nicolaus De Mico; Alexius autem Schönberger non aderit neque oratiunculam habere poterit.

b) Cooptandis: in coetu generali disceptabitur de sodalibus, qui a Consilio Praesidiali propositi erunt.

3) De variis ALF inceptis: 

a) De opera lexicographica referet Gaius Licoppe in coetu generali.

b) Venustum libellum poeticum, Academia auxiliante nuper editum, in coetu generali Tuomo Pekkanen monstrabit.

c) De exitu certaminis poetici Salesiani referet post conventiculum sodalis Maurus Pisini.

d) Non sunt hoc anno novi circuli Latini, quibuscum Academiae sodales habeant necessitudines.

e) In superiore sessione ALF, proposito libro conficiendo, cui titulus esset “Momenta Latinitatis”, plausum est ita, ut omnes assentiri viderentur. Septem adhuc sodales nomen dederunt, qui symbolas conficerent. Iterum invitabuntur sodales, ut operam suam dent huic incepto, quod tam continens cum ipsa Academia sit.

f) Academia iuvit datis nummis incepta sodalis Hispanici Tàrrega. 

4) De conventu ALF Kentuckiano: sodalis Terentius Tunberg scripsit omnia adhuc felicissime cedere et ordinem rerum agendarum transmisit; ad conventum parandum ab Academia subsidium petivit; propositum est eum iterum auxilio duorum milium euronum iuvare.

5) De sede quae Academiae est in rete mundano referet Francisca Deraedt in coetu generali.

6) De re pecuniaria: 

a) Gaius Licoppe ostendit quantam pecuniam Academia anno 2016 acceperit vel dederit et nuntiat 22.177 eur. in arca superesse. 

b) De stipe annua; anno 2016 stipem non solverunt: Agosto, André, Buonocore, Des Bouvrie, Deschamps, Gantar, Luiselli, Maestre Maestre, Mouchovà, Parroni, Perez i Durà, Polara, Salomies, Solin, Traina.

André, Gantar, Luiselli et Traina promovebuntur inter sodales emeritos Academiae.

Statuitur stipem solvendam anno 2017 futuram esse eandem atque anno praeterito: 50 euronum.

7) De sessionibus ALF Romae anno 2018 habendis: habebuntur diebus 5 et 6 mensis Mai.

De argumento novi conventiculi disputabitur in coetu generali.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 13,30.

Veneris Die, 19/5/2017, hora 15,30, in aedibus Academiae Belgicae, Coetus generalissodalium ALF habetur.

Adsunt corpore: Praeses D. Sacré, Arcarius et Consiliarius G. Licoppe, Consiliarii V. Roggen  et G. C. Rossi, Socii O. A. Bologna, F. Deraedt, G. Freyburger, A. Fritsch, C. Guittard, T. Pekkanen, R. Regtuit, K. Smolak, A. Spataro, Secretarius N. De Mico.

Se excusaverunt de absentia M. Agosto, S. Des Bouvrie, quae delegavit V. Roggen, et M. Minkova, quae delegavit D. Sacré.

1)Relatio Praesidis: 

Sodales Horatius Bologna et Michael von Albrecht, qui promiserunt se futuros esse oratores in conventiculo de profugis (quod postero die habebitur), impediuntur ne adsint. Rogati a Praeside, in eorum loco verba facient Aloisius Miraglia et Iohannes Carolus Rossi. Post conventiculum de exitu certaminis Salesiani referet Maurus Pisini.

Post prandium ab Aloisio Miraglia in aedibus Academiae Belgicae paratum, oppidum Praeneste, duce Curtio Smolak, lustrabitur; etiam discipuli Academiae Vivarii Novi invitantur.

Saturni die, hora 20,30, Nocibus (in Apulia) concentus musicus fiet, ad quem sodales invitantur; nam verba a Tuomone Pekkanen sodale scripta modis donavit musicis G. Santolla: haec ipsa in concentu audientur.

2)De novis sodalibus cooptandis: 

a)De sodalibus cooptatis:

Claudius Pica, a Iohanne Carolo Rossi interrogatus, ad munera Academiae sodalis obeunda minus est paratus neque in ALF cooptari cupit.

Gerardo Freyburger, Theoderico Sacré et Tuomone Pekkanen commendantibus, Anna Maria Chevallier sodalis bene merita cooptatur.

Sodales ordinarii unanimiter cooptantur Patricius Owens sive Oenus (a Theoderico Sacré, Aloisio Miraglia et Terentio Tunberg commendatus) et Nicolaus Gross (a Theoderico Sacré, Curtio Smolak et Andrea Fritsch commendatus). 

De Iohanne Ramminger, quem sodales commendatores nondum adierunt, disceptatio differtur in annum proximum, cum Curtius Smolak cum eo locutus erit.

Novi sodales anno proximo superiore cooptati, Remus Regtuit et Nicolaus De Mico, de se suisque studiis loquuntur, maximas agentes gratias omnibus sodalibus pro cooptatione tam grata. 

b) De novis sodalibus proponendis: 

Iosephus Marcellinus, qui proponitur a Francisca Deraedt, Gaio Licoppe et Iohanne Carolo Rossi, invitabitur ut curriculum suum mittat, sodalibus legendum.

Theodericus Sacré praesentat Florentium Schaffenrath, litterarum neolatinarum investigatorem optimum et moderatorem gregis satis ampli Latine loquentis: interrogandus est ipse velitne candidatus esse necne.

Theodericus Sacré proponit Victorium Ciarrochi et Paulam Maronghiu sodales bene meritos asciscendos, propterea quod Latinitatem semper strenue defendunt scriptisque illustrant.

Iohannes Carolus Rossi Alexandrum Conti adibit interrogaturus velitne sodalis fieri.

Carolus Guittard proponit Philippum Ploton Nicolet, quem rogabit ut curriculum mittat.

Iam tempora proponendi contrahenda sunt et pervenitur ad punctum 3.

3) De variis ALF inceptis: 

a) de opera lexicographica: Gaius Licoppe hortatur sodales ALF ut operam dent lexico conficiendo. In primis, ne effluant labores tempusque, inveniendus est vir vel societas, qui vel quae programma ad hoc propositum conficiat aptum: quod quam primum faciendum est. Programma erit satis magni pretii. Gaio Licoppe suadente, necesse erit id propositum ostendere Unioni Europeae, quae rei subvenire possit. At in primis oportet habere multos homines qui velint operam huic incepto dare.

Tuomo Pekkanen dicit hoc esse opus ingens, quod sodalium tempus obsidebit, qua de causa melius esse novam editionem lexici Perugini curare.

Theodericus quoque Sacré ostendit multa incepta huiusmodi iam exstare; nobis opus esse viris, qui, quae passim reperiantur, ea in unum colligant. 

Gerardus Freyburger putat lexicum tantummodo verba nova continens faciendum esse.

Convenit inter omnes lexicographiae curandae provinciam admodum arduam esse; monet nihilo minus Gaius Licoppe inchoandum esse.

Ita vero sentit Andreas Fritsch,  opus pro viribus Academiae nimium esse; idcirco locum proponit creandum, ubi disputare liceat de singulis vocabulis.

Multis sodalibus sententiam suam adhuc illustrare volentibus, res in proximum annum differtur, quo conventiculum de hoc ipso argumento parabitur.

b) Tuomo Pekkanen verba facit de libello poetico ab ipso, Academiae auspiciis, edito, cui titulus est Passio secundum Matthaeum, requiem Latinum aliaque carmina Latina.

c) De exitu certaminis poetici Salesiani die Sabbato referet inter conventiculum Maurus Pisini.

d) De circulis Latinis, quorum sodales necessitudines habeant cum Academia, nihil novi est dicendum.

e) Acta Utopica, quae pertinent ad conventiculum anni praeteriti, nuperrime sunt divulgata. 

Neque ambigitur quin enitendum sit ut in lucem emittatur liber, cui titulus Momenta Latinitatis. Cum pauciores adhuc polliciti sint se commentationes scripturos, Praeses sodales incitat ut de argumento proponendo cogitent. Septem sodales nomen iam dedisse dicit, alios exspectari: ad hoc novam epistulam circummissum iri.

f) De inceptis sodalis Hispanici Tàrrega: acceptis ex ALF aliquot nummis, multa Tàrrega fecit: pelliculas de Horatio et de Cicerone praelegendis; lustrationes in Museo Matritensi El Prado; in Universitate Hispalensi, Colloquium de methodis activis in Universitate adhibendis; magnum Colloquium Matriti de methodis in Universitatibus atque lyceis adhibendis atque de legibus aptandis.

4) De conventu ALF Kentuckiano: Terentius Tunberg, qui ab Academia pecuniam petivit ad cenas, lustrationes, autoraedaes et cetera paranda, scripsit omnia adhuc feliciter cedere. Sodalibus placet ei 2.000 eur. tribuere.

Septem sunt sodales ALF, qui iter facient ad Civitates Foederatas conventui interfuturi: Praeses proponit, ut qui pecuniam nullam acceperint a suis studiorum Universitatibus, adiuventur ab Academia, quae eis tribuat singulis minimum 200 eur., dummodo acroases ibi fecerint. Placet hoc propositum sodalibus.

5) De sede in rete mundano: operam magnam dependit ad sedem adornandam Francisca Deraedt, quae sodales hortatur ut eam visitent.

6) De re pecuniaria: Arcarius Gaius Licoppe refert de pecuniis insumptis anno 2016; rationes pecuniarum acceptarum datarumque anno 2016 et accipiendarum dandarumque anno 2017 probantur a sodalibus.

Academia accepit anno 2016 a sodalibus stipem solventibus 1.200 eur., a Ministerio Italico Bonis Artisticis et Culturalibus Provehendis 16.000 eur.

Sunt in arca 22.177 eur.

Innititur Academia liberalitate sodalium, qui tamen non omnes stipem solverunt: monebuntur epistula qui non solverunt.

Placet stipem in annum 2017 eandem esse atque anno 2016, id est 50 eur. 

7) De sessionibus ALF Romae anno 2018 habendis: sessiones et conventiculum habebuntur diebus 5 (coetus) et 6  (conventiculum) mensis Mai. Conventiculi argumentum proponitur “De opera lexicographica conficienda”.

His rebus peractis, ad finem pervenitur hora 18,00. Praeses gratias congregatis magnas agit.

Nico De Mico, Secretarius

Dirk Sacré, Praeses


CONVENTICVLVM DE PROFVGIS
HABITVM EST DIE 20 MENSIS MAII 2017 AB HORA IX AD XII
IN AEDIBVS ACADEMIAE BELGICAE QVAE EST IN VRBE (VIA OMERO, 8)

9.00-9.30 Robertus SPATARO: Cur et quomodo patria profugi humaniter suscepti sint. Specimina quaedam deprompta ex litteris Latinis et Graecis

9.30-10.00 Andreas FRITSCH: De profugis saeculi  septimi decimi et nostrae aetatis

10.30-11.00 Horatius Antonius BOLOGNA: De profugis accipiendis

11.00-11.30 Aloisius MIRAGLIA: Turpius eicitur quam non admittitur hospes

11.45-12.00 De eventu Certaminis Latini Salesiani rettulit Maurus PISINI.


ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE SESSIONIS PERSCRIPTIO LXXXIII

Romae, in aedibus Instituti Austriaci (viale B. Buozzi 113), die Veneris 6/5/2016, hora 17.00, convenit Consilium Praesidiale Academiae Latinitati Fovendae ad res instruendas pro Coetu generali sodalium die insequenti celebrando. Adsunt Praeses K. Smolak, Praesidis Vicarius Consiliariusque D. Sacré, Arcarius Consiliariusque G. Licoppe, Consiliarii A. Fritsch atque C. Laes, Secretarius N. De Mico.

Salutatione mutua facta, singula puncta examinantur: 

1)Relatio praesidis.

Triennio peracto, Praeses nuntiat se ab officio suo propter pulmonis morbum abdicare velle: magnas gratias Theoderico Sacré Vicario suo agit, qui tam multa tantaque egit pro Academia et a quo se maxime adiutum esse confitetur: exoptat ergo commutationem Praesidis, ipsum Theodericum novum Praesidem proponens.

2)De novis sodalibus cooptatis.

Constat venturos esse ad coetum generalem, de se studiisque suis verba facturos, novos sodales Blanchard, Tarrega, Spataro, Harris et Pisini, qui diplomata cooptationis accipient. Adesse non poterit sodalis Schönberger, ut ipse nuntiavit.

3)De conventu ALF Lexingtoniensi proximo anno celebrando.

In coetu generali adfuturi sunt sodales Milena Minkova et Terentius Tunberg, qui de hoc referent.

4)De variis inceptis ALF

a)De libello Erasmico typis edito: Editus est ab Academia, per Sodalitatem Melissam, libellus, cui titulus est: “De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes”, quas edidit Theodericus Sacré, auctoribus Gaio Licoppe, Terentio Tunberg, Curtio Smolak, Theoderico Sacré, Andrea Fritsch, Milena Minkova, Iohanne Carolo Rossi.

b)De actis conventiculi de bello et pace partim editis. In sede quae est ALF in rete mundano edita est pars conventiculi Latini Romae anno 2015 celebrati: 

Theodericus Sacré, Praefatio;

Nicolaus De Mico, De bello et pace in Gallia Merovingica;

Andreas Fritsch: De bellis pro religionis libertate recuperanda susceptis. In memoriam Iohannis Hus, qui abhinc sescentos annos (1415) supplicio affectus est;  

Theodericus Sacré: De litteris Latinis quae ad prius bellum gentium referuntur prolusio;

Horatius Antonius Bologna: De belli necessitate atque utilitate.

Iam parantur symbolae Ionathae Arrington et Curtii Smolak et nonnullae aliae exspectantur: invitabuntur sodales ut suas symbolas mittant.

c)De libro ALF parando. De eiusmodi libro pauca superiore anno sunt dicta, nec quicquam tum est decretum. Proponit Theodericus Sacré ut hoc libro contineantur loci e scriptoribus Latinis antiquis, mediaevalibus recentioribusque selecti, quos sodales ipsi in deliciis habeant; atque his locis exscriptis subiungantur enarrationes subtiliores Latine exaratae. Singulis sodalibus erunt paginae circiter XV. Si maior pars sodalium in talem librum aliquid contulerit, habebit Academia industriae suae doctrinaeque specimen, e quo quid agitare soleat ALF facile cognoscatur.

d)De circulis Latinis; de opera lexicographica ALF; de certamine Latino – et si qua forte aliqua erunt incepta proponenda. Gaius Licoppe proponit ut ad Lexicum Latinum parandum consilium eligatur, quod programma satis amplum perficiat et sodalibus praebeat; nam ut Lexicum scientifice conficiatur, complures sodales huic incepto operam suam dare oportebit. Christianus Laes, qui huic consilio favet, hortatur tamen ut Calepinus novus inspiciatur et opera detur ut vocabula quae in eo desiderantur addantur; est autem optimum Lexicum et in Nuntiis Latinis. Oportet in primis, monet Gaius Licoppe, scire qui hanc rem curare velit: placet in crastinum diem disputationem differre. Oportet interea, dicit Andreas Fritsch, commissionem ad fundamenta laboris ponenda instituere: eius erit munus de principiis serio cogitare et ea anno proximo sodalibus proponere.

De certamine Latino placet disputationem procrastinare, cum Salesiani iam certamen Latinum novum condiderint.

5)De eligendis praeside, altero a praeside, arcario, consilio praesidiali. Curtius Smolak, qui iam propter infirmam valetudinem praesidis officium deponere optat, putat novum praesidem eligendum Theodericum Sacré, cuius nomen proponetur coetui generali sodalium.

6)De novis sodalibus iam cooptandis vel proponendis: coetui generali cooptandi proponentur Nico De Mico et Remko Regtuit, quorum curricula iam per epistolia omnibus sodalibus missa sunt.

7)De sede quae est in rete mundano: nonnullis rebus iam editis, hortandi iterum sunt sodales ut existimationes librorum mittant edendas.

8)De pecuniis ALF et de stipe annua: sunt in arca 7.587 euronum. Solverunt stipem annuam ad hunc diem: Licoppe, Deraedt, Albert, Von Albrecht, Tarrega, Di Maria, Radle, Sacré, Rossi, Pekkanen, Pitkaranta, Beck, Bologna, Schoenberger, Stroh. Multi adhuc sunt qui non solverunt, sicut multi non solverant anno praeterito. Invitabuntur ergo sodales per epistulam,  ut sine mora solvant summam annuam.

9)Varia: placet ut sessio ordinaria anni 2017 Romae habeatur ineunte mense Iunio, qua occasione conventiculum agetur “De profugis”.

Omnibus rebus agendis iam tractatis, ad finem pervenitur hora 19,00.

Die Saturni, 7/5/2016, hora 9.45, in aedibus Instituti Austriaci, Coetus generalis sodalium ALF habetur.

Adsunt corpore: Praeses K. Smolak, Praesidis Vicarius et Consiliarius D. Sacré, Arcarius et Consiliarius G. Licoppe, Consiliarii A. Fritsch atque C. Laes, Socii ordinarii M. Von Albrecht, H. Blanchard, O. A. Bologna, F. Deraedt, S. Des Bouvrie, G. Freyburger, C. Guittard, J. Harris, M. Minkova, L. Miraglia, T. Pekkanen, M. Pisini, R. Pitkaranta, V. Roggen, G. Rossi, A. Spataro, G. Tárrega, T. Tunberg, Secretarius N. De Mico. Se excusaverunt de absentia Agosto, Albert, Koutroubas et Schönberger.

Ordo rerum agendarum hic est:

1.  Relatio praesidis;

2.  De novis sodalibus cooptatis;

3.  De conventu ALF Lexingtoniensi proximo anno celebrando; 

4. De variis inceptis ALF:

a) De libello Erasmico typis edito;

b) De actis conventiculi de bello et pace partim editis;

c) De libro ALF parando;

d) De circulis Latinis; de opera lexicographica ALF; de certamine Latino – et si forte alia erunt incepta proponenda;

5. De eligendis praeside, altero a praeside, arcario, consilio praesidiali;

6. De novis sodalibus iam cooptandis vel proponendis;

7. De sede quae est ALF in rete mundano;

8. De pecuniis ALF et de stipe annua;

9. Varia.

Punctum 1. 

Nuntiat praeses Curtius Smolak se propter infirmam valetudinem ab officio suo abdicare velle; maximas agit gratias Theoderico Sacré alteri a praeside, qui eum valde adiuvit in Academia gubernanda.

Punctum 2.

Adsunt novi sodales Blanchard, Harris, Pisini, Spataro et Tárrega, qui de se suisque studiis verba faciunt.

Punctum 3. 

Referunt Minkova et Tunberg conventum ALF anno 2017 celebratum iri Lexintoniae exeunte mense Iulio, in Academia Kentukiana: etiamsi suas quisque tesseras viatorias emere debeat, veri simillimum est posse effici ut saltem oratores aut in deversoriis aut in discipulorum hospitiis nullo pretio per totum conventum commorentur. In Academiae conclavibus sessiones gratuito habere, orationes, acroases, acroamata gratuito audire licebit. Argumentum ad “Itinera” spectabit.

Punctum 4. 
a)Academia typis edidit per Melissam, sodalitatem perenni Latinitati dicatam, Acta Conventiculi “De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes”, habiti in Urbe a.d. VI Kal. Decembres anni 2011, quae omnibus sodalibus praesentibus distribuuntur. 

b)Iam editae sunt nonnullae symbolae; invitantur sodales ut suas mittant quam primum ad opus augendum.

c)Explicat Theodericus Sacré propositum de libro ALF parando, cui titulus Momenta Latinitatis: adeo arridet sodalibus tale inceptum, ut Aloisius Miraglia polliceatur se libentissime suscepturum esse munus edendi libelli gratuito. A sodalibus petitur ut intra sex menses, id est ante Kalendas Nov. anni 2016, communicent eos locos quos interpretatione docta illustrare cupiant. Iis, qui operam polliciti erunt, tradentur normae typographicae, ex Hum. Lov. depromptae, ut sciant quibus rationibus loci sint laudandi, scriptiones afferendae, adnotatiunculae exarandae. Commentationes mittendae erunt intra annum, hoc est ad Kal. Dec. 2017.

d)De opera lexicographica ALF: est, ut memorat Gaius Licoppe, vetustissimum propositum Academiae, fere ab initio. Talis opera non necessario danda est prelo, divulgari potest in rete mundano, ad quem finem tamen non sufficit programma Academiae; conficiendum est novum programma, quod non est sine pretio. Sed in primis, dicit Licoppe, eligendus est triumviratus ad res parandas atque ordinandas. Respondet Andreas Fritsch sibi tale propositum valde placere: triumviratus debebit difficultates, necessitates, regulas, pecuniam cogitare et proxima sessione proponere. Aloisius Miraglia, memorans primum hanc viam instigantibus Terentio Tunberg et Milena Minkova ingressum esse Davidem Morgan, qui propter subitam mortem opus conficere non potuit, proponit ut recenseantur verba iam usitata potius quam inveniantur nova. Terentius Tunberg dicit iam silvam verborum exsistere in rete mundano: colligenda sunt ergo verba quae in dicta silva reperiuntur. Aloisius Miraglia profert sententiam suam, qua hoc opus tradendum sit, stipendiolo addito, Iohanni Ramminger, qui iam in hac provincia est versatissimus. Monet Maurus Pisini ad talem rem conficiendam opus esse multis annis, immo permultis: labor est magnitudinis extremae, qua de causa cautius est considerandum quid sit faciendum, ne labor in irritum cadat.

De certamine Latino: novum certamen iam instituit Pontificia Universitas Salesiana, qua de causa non oportet aliud ab Academia institui.

Alia incepta proponenda: supplementa sunt addenda Historiae Academiae a Gaio Licoppe conscriptae et postea in situ mundano ponenda. Pollicetur Gaius Licoppe se ipsum supplementa additurum esse.

Punctum 5.

Praeses certiores facit sodales se velle munere suo defungi propter infirmam valetudinem: proponit ipse praesidem Theodericum Sacré. Hortatur tamen ut, si quis alius se proponere velit, hoc sine mora faciat. Nemo se proponit; unus ergo candidatus est Theodericus Sacré, qui eligitur 20 suffragiis; unum suffragium est pro Aloisio Miraglia; una schedula non valet.  Interrogatus hoccine munus suscipere velit necne, Theodericus Sacré se dicit paratum.

Postea suffragia feruntur ad consilium praesidiale renovandum. Candidati sunt Christianus Laes, Gaius Licoppe, Vibeca Roggen, Iohannes Carolus Rossi, qui eliguntur: Laes (22 suffragiis), Licoppe (21), Roggen (20), Rossi (22).

Theodericus Sacré vicarium praesidis proponit Christianum Laes, qui se dicit paratum ad hoc munus suscipiendum. Arcarius iterum proponitur Gaius Licoppe, qui munus libenter accipit.

Punctum 6. 

Sodales unanimiter cooptantur Remko Regtuit (commendatus a Synnova des Bouvrie, Sigride Albert et Christiano Laes) et Nico de Mico (commendatus a Theoderico Sacré, Curtio Smolak et Christiano Laes).

In proximum annum Tuomo Pekkanen et Gerardus Freyburger proponunt novum sodalem Annam Mariam Chevalier. Iohannes Carolus Rossi proponit Claudium Pica, Terentius Tunberg proponit Iohannem Owen, Francisca Deraedt proponit Iohannem Ramminger, Andreas Fritsch, Theodericus Sacré et Curtius Smolak proponunt Nicolaum Gross. Theodericus Sacré hortatur ut novi cooptandi invitentur ad curricula mittenda, quae a sodalibus inspiciantur ante sessionem proximam.

Punctum 7.

Christianus Laes invitat sodales ad symbolas vel recensiones conscribendas de novis libris sive de novis versionibus Latinis, de quibus oportet Academia iudicium suum afferat.

Punctum 8. 

Coetus generalis sodalium approbat superioris anni rationes acceptorum et datorum et in annum subsequentem pecuniarum accipiendarum ac dandarum rationem.

Punctum 9. 

Anno proximo habebitur conventus internationalis mense Iulio exeunte in Civitatibus Foederatis; nihilominus Romae consilium praesidiale, coetus generalis sodalium necnon conventiculum (“De profugis”) habebitur, ineunte mense Iunio: dies certus adhuc dici non potest, quia antea interrogandi sunt praefecti Academiae Belgicae, qui Academiae hospitalitatem praebebunt.

His rebus peractis, ad finem sessionis pervenitur hora 13,00. 

N. De Mico, Secretarius

D. Sacré, Praeses


Inter Academiae sessionem die 6 mensis Maii 2016 

Romae in aedibus Instituti Austriaci celebratum est Conventiculum

DE LITTERIS VTOPICIS

9.30-9.45 Theodericus Sacré, Oratiuncula inauguralis

9.45-10.15 Horatius Antonius Bologna, De utopia apud Archilochi carmina

10.15-10.45 Robertus Spataro, Animadversiones in opus, c.t. Utopia

11.15-11.45 Tuomo Pekkanen, Cetera iam fabulosa

11.45-12.15 Curtius Smolak, De libro quodam nuper in Austria edito de Ecclesiae statu futuro

12.15-12.45 Andreas Fritsch, De quibusdam prophetis qui Comenium, virum et prudentia et pietate tam insignem, in magnos errores induxerunt

14.30-15.00 Terentius Tunberg, De Mori Utopia, opusculo dignissimo quod in scholis praelegatur

15.00-15.30 Milena Minkova, De locis atque spatiis fabularum Utopicarum cum eis quae in descriptionibus itinerum sive verorum sive phantasticorum exstant comparandis

15.30-16.00 Vibeca Roggen, Textus versicolor. De viginti Thomae Mori Utopiae editionibus ante annum MDCL publice editis

16.00-16.30 Michael von Albrecht, De Georgii Aloisii Borges scriptis utopicis


ACTA CONVENICULI ERASMICI ANNO 2011 HABITI 

Academia venalem habet apud sodalitatem Melissam (g.licoppe@skynet.be)

Pretium: 15 eur. (+ 10 eur. pro sumptibus cursualibus in Europa)

Erasmus_2.jpg

Leuven, Antwerpen,
6 December 2017.

To: Lauri Kivinen, CEO of YLE

Kaj Färm, Director of Programs YLE

Concerning: Nuntii Latini

Dear Sirs,

        It is with great sadness that we learned about the cancelling of the Nuntii Latini in the YLE programming.

For almost thirty years, the Latin News has stood out as a beacon for the Living Latin Movement. In a way, it has been an important Finnish export product, as it has been, and still is being, used extensively in schools and handbooks for learning Latin worldwide.

At a moment when 'the living approach' in the didactics of ancient languages is gaining more and more importance (as witnessed in websites and podcasts throughout the world), it would be a shame that Finland is abandoning an enterprise for which YLE has in a way been a forerunner.

As president and vice-president of the long-standing international Academia Latinitati Fovendae (ALF), which brings together academics throughout the world, we kindly ask you to overturn this decision and to reconsider this important tool for the international promotion of Latin. We do so in the name of the following colleagues, whose names and affiliations you will find on the second page of this letter.

    With all best regards,

Prof. Dirk Sacré (Catholic University of Leuven) President of the ALF

Prof. Christian Laes (University of Antwerp) Vice-President of the ALF

- Prof. Dr. AGOSTO Mauro, Pontificia Università Lateranense, Roma, Italy

- Dr. ALBERT Sigrid, Universität des Saarlandes, Saarbrücken, Germany

- Prof. Dr. von Albrecht Michael, Universität Heidelberg, Germany

- Prof. Dr. ANDRÉ Jean-Marie, Université de Paris, France

- Prof. Dr. BECK Jan-Wilhelm, Universität Regensburg, Germany

- Prof. Dr. BOLOGNA Orazio Antonio, Università Pontificia Salesiana di Roma, Italy

- Prof. Dr. BUONOCORE Marco, Pontificia Accademia Romana di Archeologia, Roma, Italy

- Dr. COFFEE Neil, University at Buffalo, USA

- Prof. Dr. DE MICO Nico, Università La Sapienza di Roma, Italy

- Prof. Dr. DES BOUVRIE Synnøve, University of Tromsö, Norway

- Prof. Dr. DI MARIA Giorgio, Università degli Studi di Palermo, Italy

- Prof. Dr. FREYBURGER Gérard, Université Marc Bloch, Strasbourg, France

- Prof. FRITSCH Andreas, Freie Universität Berlin, Germany

- Dr. GROSS Nikolaus, Universität Ulm, Germany

- Prof. Dr. GUITTARD Charles, Université Paris-Nanterre, France

- Prof. Dr. HARRIS Jason, University College Cork, Ireland

- Prof. Dr. KOUTROUBAS Dimitrios, University of Athens, Greece

- Prof. Dr. MAESTRE MAESTRE José Maria, Universidad de Cádiz, Spain

- Prof. Dr. MINKOVA Milena, University of Kentucky, Lexington, USA

- Prof. Dr. MIRAGLIA Luigi, Accademia Vivarium Novum, Frascati, Italy

- Dr. MONEY David, University of Cambridge, United Kingdom

- Prof. Dr. MOUCHOVÁ Bohumila, Charles University of Prague, Czechia

- Prof. Dr. NIEHL Rüdiger, Gutenberg-Universität, Mainz, Germany

- Dr. OWENS Patrick, Wyoming Catholic College, Washington, USA

- Prof. Dr. PISINI Mauro, Pontificio Istituto di Musica Sacra, Roma, Italy

- Prof. Dr. RÄDLE Fidel, Universität Göttingen, Germany

- Dr. REGTUIT Remco, Rijksuniversiteit Groningen, Netherlands

- Prof. Dr. ROGGEN Vibeke, Universitetet i Oslo, Norway

- Prof. Dr. SALOMIES Olli, University of Helsinki, Finland

- Prof. Dr. SCHÖNBERGER Axel, Universität Leipzig, Germany

- Prof. Dr. SMOLAK Kurt, Universität Wien, Austria

- Prof. Dr. SOLIN Heikki, University of Helsinki, Finland

- Prof. Dr. SPATARO Roberto, Pontifica Academia Latinitatis, Roma, Italy

- Prof. Dr. STROH Wilfried, Universität München, Germany

- Prof. Dr. TÁRREGA GARRIDO Jorge, Universidad de Valencia, Spain

- Prof. Dr. TUNBERG Terence, University of Kentucky, Lexington, USA

- Dr. BLANCHARD Daniel, Paris, France

- Dr. CHEVALLIER Anne-Marie, Strasbourg, France

- Dr. LICOPPE Guy, Fundatio Melissa, Brussels, Belgium

- LICOPPE-DERAEDT Francisca, Fundatio Melissa, Brussels, Belgium

- Dr. ROSSI Giancarlo, Milano, Italy