NARRATIONES

In medio grege stat Praeses Curtius Smolak cum uxore; ad dextram imaginis, Vicarius Theodericus Sacré.

In medio grege stat Praeses Curtius Smolak cum uxore; ad dextram imaginis, Vicarius Theodericus Sacré.

1. Basilica Constantiniana 2. Mausoleum Sanctae Constantinae 3. Ecclesia Sanctae Agnetis Quarto saeculo aedificata est ingens basilica, cuius tantum superest murus absidis. Huic basilicae adiunctum erat mausoleum circulare duarum Constantini I filiarum, Constantinae et Helenae.

1. Basilica Constantiniana
2. Mausoleum Sanctae Constantinae
3. Ecclesia Sanctae Agnetis
Quarto saeculo aedificata est ingens basilica, cuius tantum superest murus absidis. Huic basilicae adiunctum erat mausoleum circulare duarum Constantini I filiarum, Constantinae et Helenae.

Mausoleum ad nostram aetatem eo pervenit integrum, quod circa tertium decimum saeculum conversum est in ecclesiam.

Mausoleum ad nostram aetatem eo pervenit integrum, quod circa tertium decimum saeculum conversum est in ecclesiam.

Tholus sustentatur corona binarum columnarum.

Tholus sustentatur corona binarum columnarum.

Tholus sustentatur corona binarum columnarum.

Tholus sustentatur corona binarum columnarum.

Deus, cuius thronus est ipsum universum rotundum, legem dat Moysi.

Deus, cuius thronus est ipsum universum rotundum, legem dat Moysi.

Christus, stans in monte Paradisi, novam legem, Euangelium scilicet, Petro et Paulo dat.

Christus, stans in monte Paradisi, novam legem, Euangelium scilicet, Petro et Paulo dat.

Exemplar Constantinae sarcophagi.

Exemplar Constantinae sarcophagi.

Titulus iussu Damasi papae incriptus.

Titulus iussu Damasi papae incriptus.

 

Ut fieri solet in Academiae sessionibus, post res serias tractatas aliquid ad mentes relaxandas proponitur. Hoc anno praeses Curtius Smolak lustrationem paraverat duarum antiquarum ecclesiarum Romanarum, mausolei scilicet Sanctae Constantinae et ecclesiae Sanctae Agnetis, cum catacumba; hae ecclesiae extra moenia Aureliana sitae sunt secus viam Nomentanam.

Illuc Saturni die 21 m. Aprilis 2012 hora tertia postmeridiana confluxerunt Academiae sodales et grex Vivarii Novi iuvenum, quem adduxit Aloisius Miraglia.

Ducente explicanteque Praeside, imprimis invisimus mausoleum Sanctae Constantinae (It. ‘Mausoleo di S. Costanza’), re vera satis celeriter, cum paulo post futurum esset, ut nuptiae eodem loco celebrarentur.

Inter parietem et columnarum coronam est ambulatio, cuius camera ornata est pulchris operibus musivis optime servatis; quae exempla sunt artis post Constantini I imperium renovatae. Variae res ostenduntur, flores, delineationes geometricae, imagines et idyllia rustica praecipue ad vindemiam spectantia.

In duobus parietis recessibus etiam scaenae christianae fictae sunt.

In tertio recessu positus erat Constantinae sarcophagus ex porphyretico marmore factus, cuius hic exemplar exhibetur; ipse enim sarcophagus iam diu translatus est in musea Vaticana. 

Mausoleum reliquimus, cum adveniret versicolor multitudo festiva nuptiarum participum.

Tum ad proximam Sanctae Agnetis ecclesiam (It. ‘S. Agnese fuori le Mura’) ambulavimus. Antequam intravimus, Praeses piam Agnetis historiam narravit ac textum Prudentii carminis de hac re tractantis (Peristephanon, XIV) distribuit atque enarravit.

Hoc loco iam secundo saeculo erat necropolis Romana; postea christianorum catacumba etiam effossa est, ubi sepulta est puella duodecim circiter annorum, Agnes i.e. «casta» cognominata (eius enim verum nomen ignotum est), inter Diocletiani persecutiones (284-305) martyrium passa. 

Narrabatur Agnes filio praefecti Urbi nubere noluisse, quod, ut aiebat, totum amorem Christo dedisset. Praefectus iratus eam iussit nudam in lupanari prostare (fortasse sub gradibus stadii Domitiani, ubi nunc est ecclesia Sanctae Agnetis in Agone (It. ‘S. Agnese in Agone’), sed miraculose tota obtecta est subita crinium copia amiculoque candore fulgente. Tunc ad rogum damnata est, neque tamen combusta, flammis carnificem potius lambentibus. Denique gladio trucidata est et in catacumba sepulta.

Constantina, quae lepra afficiebatur, integram noctem mansit apud Agnetis sepulcrum, cui magna beneficia tribuebantur. Ei tenera illa martyr in somnio apparuit, hortans ut se ad fidem christianam converteret. Constantina, cum expergefacta esset, se lepra mundatam vidit, quare loco necropolis Romanae magnam basilicam curavit iuxta Agnetis sepulcrum exstruendam.

Honorius papa primus huius nominis saeculo septimo supra Agnetis sepulcrum ecclesiam curavit aedificandam, quae adhuc exstat. Cum posita sit in solo, ubi erat Agnetis sacellum sepulcrale, multis gradibus illuc descendendum est; sexto decimo saeculo positi sunt marmorei gradus quos calcavimus. In fine scalarum in pariete appositus est magnus titulus iussu Damasi papae (366-384) in marmore pulcherrimis litteris inscriptus:

FAMA REFERT SANCTOS DVDVM RETVLISSE PARENTES

AGNEN, CVM LVGVBRES CANTVS TVBA CONCREPVISSET,

NVTRICIS GREMIVM SVBITO LIQVISSE PVELLAM,

SPONTE TRVCIS CALCASSE MINAS RABIEMQVE TYRANNI.

VRERE CVM FLAMMIS VOLVISSET NOBILE CORPVS,

VIRIBVS IMMENSVM PARVIS SVPERASSE TIMOREM

NVDAQVE PROFVSVM CRINEM PER MEMBRA DEDISSE,

NE DOMINI TEMPLVM FACIES PERITVRA VIDERET.

O VENERANDA MIHI, SANCTVM DECVS, ALMA, PVDORIS,

VT DAMASI PRECIBVS FAVEAS, PRECOR, INCLYTA MARTYR.

Intus ecclesia aspectum originalem (s. VII) maximam partem servat, quamquam lacunar et ciborium septimo decimo saeculo refecta sunt ac picturae in parietibus usque ad undevicesimum saeculum sunt additae.

Apsis decorata est opere musivo septimi saeculi, in quo Agnes ostenditur ut imperatrix Byzantina vestita.

Catacumba verus est labyrinthus per cuius innumerabiles exiguasque semitas nos duxit femina affabilis Asiana; eius explicationes lingua Italica prolatas in Latinum clara voce vertebat Iohannes Carolus Rossi, valde mirantibus nonnullis lustratoribus, qui ad gregem nostrum non pertinebant. 

Semitae re vera sunt nudae; omnes fere inscriptiones loculorum iam diu quidem raptae sunt; paucae vero servatae non nihil de mente christianorum illius aetatis nobis patefaciunt.

Nobis sub divum reversis, restabat ut Praesidi gratias ageremus pro hac attractiva lustratione ac singulis sodalibus amicisque valediceremus.

Gaius Licoppe

 
Pars interior ecclesiae Sanctae Agnetis.

Pars interior ecclesiae Sanctae Agnetis.

Catacumbae: una e permultis semitis cum defunctorum loculis.

Catacumbae: una e permultis semitis cum defunctorum loculis.

Apsidis opus musivum.

Apsidis opus musivum.

Columba ramum olivae rostro portans, quod est signum pacis inter deum et homines post diluvium factae.

Columba ramum olivae rostro portans, quod est signum pacis inter deum et homines post diluvium factae.

 
Signum Christi litteris Graecis, quae sunt X et P, compositum, quod Christogramma vel Chrismon vocatur. Hoc signum Constantinus Augustus primus eius nominis in scutis militum affigi iussisse fertur, priusquam Maxentium pugna illa in Ponte Milvio anno CCCXII commissa devicit.

Signum Christi litteris Graecis, quae sunt X et P, compositum, quod Christogramma vel Chrismon vocatur. Hoc signum Constantinus Augustus primus eius nominis in scutis militum affigi iussisse fertur, priusquam Maxentium pugna illa in Ponte Milvio anno CCCXII commissa devicit.