LIBRI

Favourite_Poet.jpg

anno 2016 editi

De utriusque linguae grammatica et quatenus illa cum omnium gentium litteris artibusque coniuncta sit. Conventus IX a. MMXVI de linguae Latinae aetate recenti studiis. Acroases in memoriam Helgi Nikitinski Moscuensis (Moscoviae: Academiae Moscoviensis Elisabetanae Lomonosovianae Schola Grammaticorum, 2016).

anno 2014 editi

Goscinny & Sempé, Parvus Nicolaus. Der kleine Nick auf Latein und Deutsch, Lateinisch von Nikolaus Gross getreu der deutschen Übersetzung von Hans Georg Lenzen, Zürich, Diogenes Verlag, 2014, 136 + 4 p.

Moderatores Turicensis domus editoriae ‘Diogenes’, cum audivissent in Francogallia divulgatam esse parvuli illius Nicolai (Le petit Nicolas) translationem plane miserrimam (vide hic inter libros anno 2012 editos), a Nicolao Gross petiverunt ut easdem narratiunculas Latine redderet modo magis laudabili. 

Et quidem bene fecerunt. Translator enim, etsi non textu originali nisus est, sed Theodisca versione Iohannis Georgii Lenzen, pueriles Renati Goscinny narratiunculas Latina veste ita induit, ut Parvus Nicolaus videatur sponte sua, non per severum interpretem, Latine narrare vitam suam leporibus plenam.

Hic, Deo gratias, mamma Nicolao non iam emit, ut legitur in priore versione, «superhyper vidulum», sed «peram scholarem perquam mirabilem»; neque in schola discipuli «semidiedentes» (?) prandium sumunt in «cibotheca», sed «semi-pensionarii» in «popina scholari», ut consentaneum est. Ac Deo etiam maiores gratias, Nicolaus non iam identidem clamare solet istud absurdum «Glaucops est!» loco Francogallicae locutionis «C’est chouette!», sed «Bellissime!», quod multo Latinius, ut patet, sonat.

Ac re vera, paucissimis omissis indiligentiis (sine quibus nullus liber sit humaniter factus), unum manet de lepido hoc Parvo Nicolao dicendum: bellissime!

Francisca Deraedt


Gaius Licoppe, Academia Latinitati Fovendae. Eius historia per motum Latinitatis vivae considerata (1952-2012), Bruxellis, Melissa, 2014, 410 p.

Vivae Latinitatis motus quem novimus secundum Romanorum computationem iam senex est: cum sexagesimum iam, et ultra, superaverit annum. Quare haud absonum neque inutile videbatur aequalibus nostris, Latinitatis cultoribus plerumque aetate multo iunioribus, huius motus res gestas, res partim gestas, atque res numquam gestas, amplo tractare conspectu. Quod quidem opus, arduum scilicet, scite suscepit, magnifice perfecit, laute proposuit Gaius Licoppe, ex compluribus annis vivae Latinitatis propugnator strenuus atque indefessus, sodalitatis nostrae Melissae conditor atque Academiae Romanae Latinitati fovendae sodalis bene meritus. 

Scopus tamen spissi huius libri princeps erat alius: Academiae scilicet Romanae Latinitati fovendae historiam evolvere, cum eius Academiae tabularium anno 2006 esset, ne plane delitesceret, sodalitati Melissae adservandum atque feliciter custodiendum traditum, utque quae scitu viderentur adhuc ex eo digna rei publicae litterarum palam proponerentur. Tamen tam arctum Academiam inter et motum vivae Latinitatis ab initio exstitit vinculum, cum iidem plerumque sint homines qui uni alterique rei dedissent operam, eadem fuerint utrique hinc illinc posita obstacula, similia ex utroque exorta sint emolumenta, ut haud perperam Licoppianus hic liber reapse evaserit totius Latinitatis vivae a medio fere XX saeculo complectens atque enarrans historiam.

Est vero huius Academiae vita, sicut et recentioris Latinitatis cuius est aliquatenus speculum, multiplex maximeque varia, variis de Latinitate opinionibus doctioribus et minus doctis districta, et praeter multa incepta prosperum ad effectum deducta, non nulla etiam in hunc diem manserunt infecta, quae omnia in opere Licoppiano, variis ex tabulario documentis locupletato novemque distributo capitulis temporis ordine sedulo digestis atque ordinatis, sine ira et studio tractantur quam lucidissime.

Volfgangus Jenniges

anno 2013 editi

Clément Desessard, Latein ohne Mühe, Deutsche Übersetzung und Bearbeitung von M. Fischer & S. Gagneur, Korr. A. Gratius Avitus, Uvius Fonticola, Rodrigo H. Kahl, Köln, Assimil, 2013, 623 p.

Postquam in Francogallia domus editoria Assimil anno 2007 novam publicavit vereque calamitosam rationem linguae Latinae docendae (Le latin, coll. Sans peine), multum exspectabatur reeditio clari operis a Clemente Desessard anno 1966 exarati. Quod nunc peropportune factum est, versione saltem Theodisca. Ei, qui olim delectati sunt libro Le latin sans peine inscripto, non sine gaudio eandem formam invenient, facetias, iocosas delineationes, discendi processum. Ipsae lectiones, praeter nonnullas emendationes quae necessario erant faciendae, non sunt mutatae. Exercitia paene manent similia, ita tamen aptata ut efficacius eveniant. Annotationes autem Theodisce conscriptae omnino sunt novatae nec raro auctae: exempli gratia, ubi M. Porcius Cato quattuor lineis commendabatur Gregoriusque Turonensis nomine tantum citabatur, eorum vita et opera longioribus nunc commentariis adumbrantur.

In extremo libro invenitur index grammaticus, coniugationes, index verborum temporalium eorumque partium principalium, appendix de neologismis, lexicon Latino-Theodiscum (quod lexicon in Francogallica editione desiderabatur, etsi alia grammatica praebebantur, quae hic desunt), pauca bibliographica, nexus interretiales, denique utile capitulum de linguae Latinae pronuntiatu. Opus ergo laudabile, procul dubio.

Francisca Deraedt 


Gaius Licoppe, De Romano Imperio orientali veræ historiæ conspectus (235-1204), Bruxelles, Melissa, 2013, 276 p.

Recte auctor notat semper «Imperium Romanum orientale despectui [fui]sse Europæ regionibus» (p. 7) et Occidentales, recentes quoque, de eo «contemptim» (ibid.) locutos esse. Putavit ergo «non inutile fore huius historiæ conspectum, qualis alibi non invenitur, conscribere» (p. 8).

Agitur de opere vere originali in quo Imperium Romanum orientale, potius quam, ut a sexto decimo tantum sæculo dicebatur, «Byzantinum», luce nova apparet, i.e. sine præiiudiciis ab Occidentalibus nimis sæpe repetitis. Immo, licet auctor maneat æquanimus neque vitia Imperii orientalis minuere studeat, lector discit quomodo de Occidentalibus Orientales ipsi iudicaverint, de Latinis Græci, de Catholicis Orthodoxi qui dicuntur (cur eo nomine satis miro, i.e. rectæ doctrinæ, a Catholicis dicantur, in libro explanatur).

Quomodo Imperium Romanum, christianum factum, se longa per sæcula, aut bono aut malo successu, defenderit non solum contra barbaros et contra novum Imperium islamicum, sed etiam a multis seditionibus religiosis internis necnon ab hostibus occidentalibus usque ad exstinctionem suam a crucigeris quasi sociis perfidis anno 1204 inflictam, hæc omnia stilo iucundo et clarissimo, ut auctori mos est, narrantur.

Imagines, mappæ necnon photographemata multa textum ubique feliciter illustrant; adnotationes et libri adhibiti in fine operis inveniuntur, ita ut nihil lectori optandum desit.

Perpaucos parvosque repperimus errores typographicos (inter quos solum utile est indicare, p. 162, fugi in loco fungi).

Fortasse sunt qui mirentur quod historia hæc non, ut sæpe fit, anno 1453 concludatur; de qua re auctor ipse scribit (p. 263-264): «Anno 1204 exstinguitur Antiquitas, cuius opera Constantinopoli continuo servata cultaque rapiuntur, in Occidentem inordinate transportantur, sæpius etiam delentur... Anno 1204 vere conclusum est Romanum Imperium orientale.»


Iohannes van Kasteel

anno 2012 editi

Brian Bishop (Brennus Legranus), Recitation of latin prose and verse. De prosae ac poesis recitatione in lingua Latina, Mundelein, Bolchazy-Carducci Publishers, i-Podius Agora, 2012, 83 p. 

Hoc libello auctor et docentibus et discentibus instrumentum praebere voluit, quo melius legere et recitare scirent. Textus enim Latinos per se non esse «aenigma enodandum», sed potius – quod nullus hic infitiabit – «res, quae etiam gaudium praebeant et penitus sentiantur». Id est: non solum legendo et scribendo, sed etiam audiendo et loquendo. Nonne recte professus est Comenius (p. 4): «Omnis lingua usu potius discatur quam praeceptis, id est, audiendo, legendo, relegendo, transscribendo, imitationem manu et lingua tentando quam creberrime.» In hunc scopum Brennus Bishop ex omnibus saeculis excerpsit et opportune in unum collegit auctorum citata lectu digna, nonnumquam inventu non ita facilia.

Sic fit ut Cicero, Quintilianus, Hieronymus, Vergilius, Ovidius, Catullus, Horatius, Erasmus, Nietzsche, multi alii una afferant argumenta de necessitate alta voce legendi deque modo recitandi orationem tam strictam quam solutam.

Quod ad carmina declamanda pertinet, inter multa consilia, auctor praecepta utilissima proponit Valahfridi Stroh, professoris huius artis egregie periti: versus ita tractandos esse ut musicam (p. 60). Me miseram, quae in schola longe aliter sic didicerim: «Incipe a versus fine et postea retrorsum numera ad metrum scrutandum.» Quam rationem Brennus Bishop recte iudicat parum commendandam: «Hoc redigit perceptionem pulchritudinis intimam in rationem frigidam et artem quandam calculandi» (p. 58).

Atque ad concludendum, si quis, perlecto hoc opere, adhuc dubitet de utilitate recte recitandi, auctor, iocosus ut esse solet, lectorem severe admonet huius biblicae poenae: «Interrogabant eum: ‘Dic ergo: Scibboleth’… Qui respondebat: ‘Sibboleth’, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant» (Iudices, 12.6). Hoc etiam est argumentum quoddam, nonne? 


Francisca Deraedt


V. Ciarrocchi, Varia Latinitatis Vivae testimonia, Loreto, ELI, 2012, 230 p.


Allatus est mihi ante duos ferme annos, ut judicium de eo facerem in commentariis Latinitas inscriptis, liber a Victorio Ciarrocchi Pisaurensi compositus, cui titulus Varia Latinitatis Vivae Testimonia

Lubenter munus obissem, nisi improviso, iussu Misolatinorum, commentarii illi Vaticani edi desiti essent ac maior adiutorum pars, qui diu ac gratuito operam contulerant, insalutati dimissi. 

At liber Victorii dignus est qui innotescat, sive ob scriptoris erga antiquitatem merita - nam quinquaginta jam annos strenue in studia humanitatis incumbit - sive propter materiam singularem, ex qua elucet quam late pateat Romanorum sermo, sive etiam propter genus scribendi, non minus accuratum, quam perspicuum, quo ipse utitur.

Quando autem, ut ex multis indiciis est conicere, numquam liber hic laudabitur in Commentariis, qui servata in apparatum inscriptione, mutata radicitus ratione, ex Urbe Vaticana prodire denuo coeperunt, quorumque moderator non modo a consuetudine latine scribendi est acriter aversus, sed etiam haud semel ostendit sibi Victorium odio esse ac despectui, sinite me munus, quod invitus reliqui, hic demum exsequi, quum in laudem amici, tum etiam in Academiae huius nostrae utilitatem, quae provinciam ab aliis desertam tueri impigre pergit.

Liber fere ducentis triginta paginis constans, rubro ac spissiore integumento inclusus, caracterum venustate perspicuus, nonnullis ornatus imaginibus, typis impressus est anno MMXII, scriptoris ipsius sumptibus, in Domo Editoria Lauretana - vulgo ELI -, quam Lambertus Pigini condidit. 

Est in partes quinque divisus, ut monetur in praefatione, quarum quattuor auctoris scripta continent, una, quae ordine secunda est ceterisque longe amplior, complures sententiae in vulgus proponuntur, quas ex commercio epistularum, inter Gregis Latine Loquentium sodales habito, Victorius ipse collegit, ordinavit, decerpsit.

Habetis causam, cur Varia Latinitatis Vivae Testimonia liber sit inscriptus: testes enim veridici afferuntur, qui de quavis re, sub quovis caelo, vario scribendi genere, magna opinionum diversitate, sex per annos, locorum disiuncti intervallo, sed interretis ope sociati, inter se disputarunt latine. 

Neque vero satis mirari queo nationum varietatem: scripsere enim ex Europa Austrii, Batavi, Belgae, Britanni, Croatae, Dacoromani, Francogalli, Finni, Germani, Hispani, Hungari, Itali, Lituani, Poloni, Russi, Scoti, Serbi, Sueti; ex Americis Americani foederati, Argentini, Brasilii, Canadiani, Chiliani, Columbiani, Peruviani; ex Africa Keniani; ex Asia Honcongiani, Indi, Iapones; tum denique scripserunt Australiani et Novizelandiani.

Victorius autem minorem sibi libri partem, qua est continentia morumque suavitate, reservavit, nec nisi pauca e divite penu suo depromere voluit: praefatiunculam, commentaria in actis, quibus index Il Resto del Carlino, iam edita, laudes et Caelestis Eichenseer et Vidonis Angelini, orationes, alia.

Haec volebam Academiae nostrae sodales nescii ne essent.


Joannes Carolus Rossi


R. Goscinny, J.J. Sempé, Pullus Nicolellus Latina lingua, in Latinum verterunt Marie-France Saignes & Elisabeth Antébi, Paris, IMAV éditions, 2012, 103 p.

Nicolellus sive Le petit Nicolas notus est omnibus Francogallis et Francogallice loquentibus qui ab anno 1959 aliquando pueri fuerunt; nitidulus cum sit, optimum fuit propositum, versionem Latinam scholarum discipulis offerre. «Iucundum», aiebat quidam diurnarius, «sed difficile»… Nec sine causa: textus enim infeliciter scatet mendis, quae longum est hic enumerare. Brevi dicamus ‘suus’ pro ‘eius’ saepius poni, ‘quod’ cum ‘quid’ non raro confundi, in sententia obiectiva plerumque desiderari accusativum, consecutionem temporum esse insolitam, denique Latinitatem nonnumquam ita esse mancam, ut sententia nullo modo intellegatur. Sufficiat hoc praebere exemplum: «Tumque mihi mammicula superhyper vidulum emit, etenim ludo liberati cum vidulis cacchinamus, nam eos nos conjicere gaudemus in collusorum cruscula ut dejiciantur et mihi nihil etiam longius videtur quam collusores meos viderem et deinde mammicula minirevolventi catapultae vaginae simile marsupium cum instar avione graphidem-ad-caedendam machina emit, cummi musculo simile, graphidem carbone tibiae similem et cetera cetera quae ceteris similia sunt, et quocum quoque nos sannionibus similes ridebimus» (sic! p. 18).

Feliciter additum est lexicon, aliter numquam intellexissemus ‘sollerterphonascum’ esse telephonum gestabile et ‘graphidem-ad-caedendam machinam’ instrumentum cuspidarium (taille-crayon, pencil-sharpener, cf. S. Albert, Imaginum vocabularium Latinum, Saarbrücken, Societas Latina, 1998, p. 24).  

Ceterum in titulo pleonasmus (‘pullus Nicolellus’) non erat necessarius. Sed magis extraordinarium: Nicolellus, qui in his fabulis semper dicit «C’est chouette!», i.e. «Iucundum est!» sermone populari, Latine nunc dicit «Glaucops est!», quod vocabulum non exstat, sed mirum in modum excogitatum est e Graeco glauvx[glaux], Lat. noctua,  Fr. chouette (i.e. avis nocturna).

Liber, cuius successus tantus est ut nova impressio iam sit facta, laudatus est in periodico Paris Match (29 Nov. - 5 Dec. 2012) symbola, quae his verbis incohatur: «Lingua mortua uti, hoc est vocabula e sepulcro haurire.» Hoc modo, absurdum est.

Francisca Deraedt

anno 2010 editi

Henricus Sienkiewicz, Anthea sive fabula «Eamus ad Ipsum» a Petro Angelinio Latine versa, quam denuo edidit atque illustravit Theodericus Sacré, Bruxelles, Melissa, 2010, 177 p.

Sunt qui in aestimandis sive libris, sive etiam tabulis pictis, acroamatis musicis aliisque artificiis, quasi poetico furore instincti, per asianos rhetorices campos evagentur, luxurientur, neque auctori morem gerant, quem susceperunt explicandum, nec doceant lectorem, cui maxima reverentia debetur, quasi gloriolae insignibus ipsi ornari cupiant. 

Sed aestimatio opus oratorium magnum haberi nullo pacto potest: famuletur enim oportet, non dominetur; sequatur, non praecedat. 

Videamus ergo si de libro typis Melissianis excuso, cui titulus Anthea, aliquid non iactanter obscureque, sed plane ac temperate proferre valuero, quo plures ad legendum manu ducantur, id quod unum assequendum aestimanti esse censeo.

Primum dicam de codice ipso per se, qui suum habet in alliciendo lectore momentum.

Forma  libri rectiangula est: patet enim XXIV centimetra et semis in longitudinem, fere XV in latitudinem; integumento, quod belle figuris exornatur, operiuntur omnino CLXXX paginae; characteres nitidi, aptis distincti intervallis suetoque paulo maioribus; notulae inferius adscriptae non modo typorum mensura differunt a textu, ut moris est, sed etiam ab eo parvo separantur ornatu, quod quidem nonnihil decorum paginae addit; aliae autem adnotationes extremo libro seorsim sunt adiectae.

Numeri, quibus quaeque pagina notatur, non ut solet fieri, in imum, aut in summum, sunt reiecti, sed juxta primam lineam in margine, modo dextero, modo sinistro, evidenter collocati, id quod non parum adjuvat legentem. Alia etiam - scriptorum nomina, titulos, paragraphos - in marginibus supernis, scilicet perspicuitatis causa, scripta videre est. 

Superest ut dicam de figuris: in parte antica integumenti avicula et frondes sunt depictae, quarum imagines, Oplonti primo post Christum natum saeculo tectorio udo illitas, Gaius Licoppe machinula photographica, loca invisens, collegit et expressit; in pagina nona exstat Petri Angelinii sacerdotis species, cui pars maxima libri dicatur.

Sed codice misso, veniamus oportet ad rationem qua materia inventa ac disposita est. 

Initio brevi significantur quae sunt statim comperienda legenti: Melissam edidisse anno MMX; sumptibus consuluisse etiam Scholae Novae conditores; Theodericum Sacré omnia curavisse composuisse illustrasse; librum pertinere ad Pluteum Neolatinum, ut ajunt, in quo ordinantur scriptores, qui ab anno MDCCL ad MCML floruere.

Qui voluminis titulus? “Henricus Sienkiewicz, Anthea, sive fabula 'Eamus ad Ipsum' a Petro Angelinio Latine versa, quam denuo edidit atque illustravit Theodericus Sacré”. Qui titulus quasi totius operis compendium haberi potest, ex quo facile cognoscimus qua de re agatur.

Tum vero rerum conspectus proponitur, ex quo liquet quam varius sit liber, quam multa brevi complectatur: quattuor est enim in partes divisus, quarum primam occupat praefatio Sacreana, alteram Antheae fabula ipsa, reliquas appendices duo longiusculae, eaeque complura amplectentes capitula, quarum quidem appendicum altera ad scriptorem Polonum, altera ad illius interpretem Italum pertinet. Subiungutur adnotationes ac nonnulla de Melissae coeptibus scitu digna. 

De praefatione autem quid dicam incertus haereo, non quod diligam praefatorem, cuius quidem plurimi facio haud minus indolem, quam latinitatem, neque ideo iudicium meum aequabile haberi potest, sed quia metuo ne in ipso laudando - ac quidem laudetur necesse est! - modum excedam et magis assentator quam aestimator esse videar.

Quotiens enim Theodericiana lego, animo Erasmioli nostri praeclara species obversatur atque hoc ipsum dicenti mihi facile quis obiciet me insanire: qui posse lumen Europae praeclarissimum cum viro nostrae aetatis, quantumvis docto, conferri?

Gigas est enim Roterodamus ille, cui neminem parem invenias, sive recentiores, sive etiam optimos quosque antiquitatis consideres scriptores; sed Theodericus Sacré Erasmi humeris stabiliter insedit, ut qui tanti viri operibus noctu diuque incubuerit atque imitationi, quantum quidem fas est mortalibus, studuerit assidue.  

Hinc genus illud scribendi festivum, elegans, significans, varium, flosculis eruditis conspersum, Terentium redolens in colloquiis, aculeatum in judiciis, temperatum in argumentando, in omnibus perhumanum; in quo vestigia erasmiana mihi videor agnoscere, haud secus atque Aristippus ille qui, eiectus e naufragio in litus. “bene speremus -inquit- nam vestigium humanum video”.

Paucis ergo immorabor in Antheae praefatione, immo vero ne paucis quidem, illud fere solum memorans, quod multi dubitare se fatentur: scilicet omnia dici posse latine, ut auctor fuit Carolus Egger abbas, scriptor pontificius perelegans, qui his verbis libellum quondam suum inscripsit atque operibus suis rem ipsam per exempla asseveravit.

Etenimvero Theodericus Sacré de Petro Angelinio, de Henrico Sienkieviczio eiusque interpretibus, de fortuna Antheae ita refert nobis, ut nihil praetermittat, quod latinis verbis reddi quidam philologi recentiores posse negant. 

Legite sultis quam proprie, quam presse, quam dilucide in paginis XVIII ac XIX iudicium de eloquentia angeliniana faciat: brevi enim verborum ambitu de imitatione agens, non modo exquirit fontes unde sibi latices, ut ita dicam, Angelinius derivavit, sed etiam e quo maiorem aquae copiam hausierit ille, accurate diligenterque dinoscit.

Fuitne Tullianus Petrus Angelinius? Certe fuit, sed non simiae instar. Fuitne historicorum aemulus? Non Livii, nec Sallustii. Quorum ergo? Quemnam redolere ex antiquis scriptoribus videtur? Equidem, ut sciendi cupidi ad legendum incitentur, hic nihil aperiam: tollant ipsi, legant!

Sed ceteris missis, quae in praefatione doctissime tractantur, veniamus ad Antheam ipsam, quae fabula senkeviciana ita est in latinum ab Angelinio conversa, ut velut e nativo ore prodiisse videatur, neque ullo pacto labores interpretandi praeseferat. 

Poterat enim interpres in putidae imitationis foveam incidere, ut solebant doctores umbratiles, quorum alii nullum adhibuerunt vocabulum, quin ex indice Nizoliano excusserint, alii membra variorum undeunde collecta ita consuerunt, ut non tam hominem nobis reddiderint, ut ita dicam, omni ex parte congruentem, quam monstrum illud Frankensteinianum, cuius artus crebris horridisque colligantur suturis.

Atqui - forsan quis obiciat - Theodericus Sacré locos multos singillatim subicit textui, quos Angelinius ex veterum penu haud dubie deprompsit!

Ita est, fateor: nam, ut feram exemplum unum, in adnotanda prima Antheae paragrapho, quae octo fere versibus constat, affert Sacré iuncturas Ciceronis, Suetonii, Quintilianii, Ammiani, Caesaris, quibus certo usus est interpres in contexenda periodo. 

Tamen nullibi invenias hiatum inter hanc et illam iuncturam, nullam, ut ita dicam, inter singulos fontes intercapedinem: omnia enim tam aequabiliter fluere videntur, ut primum ea ab Angelinio enuntiata esse putes, neque usquam suspicio sit eum alieno esse potitum: brevi ut dicam, novam vestem contexuit, non centonem coagmentavit.

Hoc, mea quidem sententia, est in laude Petri Angelinii maxime ponendum!

Ecquid de fabula? Narratur de Anthea, amantissima Cinnae uxore, quae nescioqua aegritudine diu affecta, quasi miraculo quodam, ut scribit in praefatione Theodoricus, sanatur, postquam Christum suis vidit oculis et est allocuta. Plura addere nolim: pellegenda namque est tota fabula.

Sed veniamus ad appendices.

In appendice priore afferuntur epistula gratulatoria, quam exeunte saeculo XIX Senkevicius dedit Academiae Petropolitane, cuius sodalibus erat ascitus; tum oratiuncula, quam idem habuit Latine anno MCM; deinde proponitur compendium fabulae, inter opera senkeviciana notissimae, ut quae scenae cinematographicae sit etiam aptata, cui titulus Quo vadis?

Quod compendium composuit Adalbertus Danczer, praeceptor Budapestinus, secundo saeculi superioris decennio. Quis autem iste fuerit, qua ratione in breviorem formam redegerit mythistoriam illam, quo scribendi genere sit usus, brevi sed significanter Theodericus.

Secunda vero appendix Petro Angelinio dicatur, cuius vulgantur octo carmina, variis adstricta metris, et oratio quam ipse habuit in funere Lepoldi II, Belgarum regis.

Libro denique subiunctae sunt adnotationes eruditissimae, quae non modo magnam habent utilitatem - plurima enim scitu digna, nec prius audita, complectuntur - verum etiam iucundae sunt lectu propter breviloquentiam accuratumque genus scribendi.

Numquid plura? Minime! Siquis enim alia rescire cupierit, legat sane librum totum, e cuius lectione doctior atque hilarior evadet.  

Joannes Carolus Rossi

anno 2007 editi

Sigrides C. Albert, Hermanni Hesse Narrationes, in Latinum vertit Sigrides C. Albert, Saarbrücken, Verlag der Societas Latina, 2007.

Anna Coloniata Fuxeana, A. Uderzo, Asterix. Caelum in caput eius cadit, in Latinum vertit A. Coloniata Fuxeana, Paris, Les Éditions Albert René, 2007.

Isabelle Ducos-Filippi, Le Latin, Collection Sans Peine, Paris, Assimil, 2007. Opus semibarbarum.

Petrus Needham, J.K. Rowling, Harrius Potter et Camera Secretorum, translated by Peter Needham, New York - London, Bloomsbury Publishing, 2007.

Herimannus Wiegand, Lepusculorum schola (Die Häschenschule). Hilaris perquam libellus imaginibus ornatus, pictus a Friderico Coquo Gothano, versibus excultus ab Adalberto Sixto, Latinitate donatus a Herimanno Wiegand, Neckarsteinach, Edition Tintenfaß, 2007.

anno 2005 editi

Thomas E. Hayes, The Adventures of the Monkey Pilosus Naso. Res Gestae Simii Pilosi Nasonis, Wauconda, Bolchazy-Carducci, 2005. Narratiunculae.

anno 2004 editi

Nicolaus Gross / Patrick Süskind, Fragrantia. Historia homicidae. Fabula romanica a. 1985 Theodisce scripta sub titulo, q.e. ‘Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders’ a Nicolao Gross in Latinum conversa, Bruxellis, Fundatio Melissa & Musée de la Maison d’Érasme, 2004.

Nicolaus Gross, Glossarium Fragrantiae. Lexicon Latinorum nominum vocabulorumque rariorum recentiorumve, quae inveniuntur in fabula Fragrantiae a Nicolao Gross in sermonem Latinum conversa, ibid., 2004.

W.Mauersberg, Carpe diem. Lebendiges Latein - Umgangssprachliches Latein, Berlin, Sagittarius, 2004.

Marleen Mulder, Bruna Dick, Miffa ad mare, vertaald in het Latijn door drs. Marleen Mulder, Leeuwarden, Uitgeverij Bornmeer, 2004.

Michael von Albrecht, L. Simii Liberatoris Commentarii quos e codice Sandhusiensi edidit Aridus Grammaticus Heidelbergensis, imagines pinxit Henricus Coloniensis, Herrsching, Verlag Rudolf Spann, 2004.

anno 2003 editi

Heinz-Lothar Barth, Die Liebe Christi drängt uns. Relationes de ecclesiae condicione vere periculosa eademque fortiter devincenda, Ruppichteroth, Canisius-Werk, 2003. P. 138-143 usus linguae Latinae Latine propugnatur. 

Genovefa Immè, Hirundo et canis, Babel-Nova, Marigliano, Italibri, 2003.

Petrus Needham, J.K. Rowling, Harrius Potter et Philosophi Lapis, translated by Peter Needham, London, Bloomsbury Publishing, 2003.

Petrus Roland, Est Europa nunc unita. Hymnus Latinus Unionis Europaeae, Wien, Tonal Audiophile Productions, 2003. Est discus compactus, cui accedit libellus textualis.

anno 2002 editi

Sigrides Albert, Erici Mariae Remarque De nocte Olisiponensi, Latine vertit S. Albert, Saarbrücken, Societas Latina, 2002.

Georgius Bertram, Theaterwerkstatt. Cena uni parata. De terribili somnio Paridis, Leipzig - Stuttgart - Düsseldorf, Ernst Klett Schulbuchverlag, 2002. Fabulae scholasticae duae.

Catechismus. Doctrina Christiana Ecclesiae Finnicae Evangelico-Lutheranae, Helsinkii, 2002.

Christina Gross, Theaterwerkstatt Latein. Lucius et Claudia. Europa, Leipzig - Stuttgart - Düsseldorf, Ernst Klett Schulbuchverlag, 2002. Fabulae duae scholasticae.

Anna Elissa Radke (ed.), Anthologia Silesia, Opoliae, ed. priv., 2002. Continentur carmina Gerardi Allesii [Allesch], Manfredi Hoffmann, Marci Moskowitz, Thomae Pekkanen, Annae Elissae Radke, Fidelis Rädle, Theoderici Sacré & Carini Zeleny.

Guenevera & Terentius Tunberg, Arbor alma. The Giving Tree in Latin. Qui libellus est a Shel Silverstein primo Anglice compositus at nunc (quod vix credas) in sermonem Latinum a Guenevera Tunberg et Terentio Tunberg conversus!, Wauconda, Bolchazy-Carducci, 2002.

anno 2001 editi

«Carmina nunc quoque Romanis resonantia chordis». Flores Latini ex horto poesis hodiernae selecti quos collegit praefatiunculisque instructos edidit Theodericus Sacré, Preprint, 97, Kortrijk, KULAK, 2001. Carmina Horatii Antonii Bologna, Antonini Grillo, Demetrii E. Koutroubas, Davidis Money, Thomae Pekkanen, Annae Elissae Radke, Fidelis Rädle, Alexandri Smarii, Iosephi Tusiani, Marci van Rooij, Michaelis Verweij et sodalium «Harundine».

Stephanus A. Berard, De theoria casuum generativa deque methodo philologica, Melissae fasciculus extraordinarius, Bruxelles, Melissa, 2001.

Nicolaus Gross, Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestriaque ab Erico Kästner denuo narrata, a Valthero Trier undecim picturis multisque lineamentis illustrata, a Nicolao Gross in linguam Latinam conversa, Bruxelles, Melissa, 2001.

Genovefa Immè, Novae fabulae, Napoli, Babel-Nova, 2001.

Genovefa Immè - Gité, Obsides. Periculum quoddam Alexii Medulii et Aristides ‘O Tempora’, fabula nubeculata in Latinum conversa a G. Immè, Mazet Saint-Voy, Tarmeye, 2001.

I. Lisovy, Nulli rosae deest spina, Pali, ed. priv., 2001. Facetiae.

Theodor Storm, De quadam confessione. In Latinum vertit Rochus Habitzky, Leichlingae, R. Brune Verlag, 2001.

anno 2000 editi

Gerardus Alesius, Epigrammatum libellus, Wien, Verlag Edition Praesens, 2000.

Georgius Capellanus, Parlare latino oggi. Conversazione moderna nella lingua di Roma, edizione italiana a cura di E. Renna & C. Ferone, s.l., Ed. Fratelli Ariello, 2000.

Rolandus Dehamers, Marc Sleen, E casibus Neronis cum suis. De principe sanguineo,Marc Sleen fabulam creavit, Roland Dehamers in Latinum vertit, Antwerpen, Standaard Uitgeverij, 2000. Fabula nubeculata Latine versa.

Carolus Egger, Roma Aeterna. Praecipua Urbis monumenta Latine scientibus explanata, Isola del Liri, Editrice Pisani S.A.S., 2000.

Rochus Habitzky, Theodor Storm, In St.-Jürgen, in Latinum vertit Rochus Habitzky, Leichlingen, R. Brune Verlag, 2000.

Guenevera & Terentius Tunberg, Cattus Petasatus: The Cat in the Hat in Latin. Qui libellus est a Doctore Seuss primo Anglice compositus, at nunc (quod vix credas) in sermonem Latinum a Guenevera et Terentio Tunberg conversus, Wauconda, Bolchazy-Carducci, 2000.

Andreas Welkenhuysen (Poeoecus), «Haicua Latina quae litteris Belgicis afflatus excudit Poeoecus», Kleio, 30 (2000-2001), 38-40.

Hermannus Wiegand, Vere, Virginia, Santius Nicolaus est!, Nidderau, Verlag M. Naumann, 2000. Fabula a Valthero Sauer scripta, ab Hermanno Wiegand Latine versa.